THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Stephen E. Hayes
Checked by: Peter M. Lefferts and Elisabeth Honn
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: ABGUREG TEXT
Author: Abbot Guido
Title: Regulae organi
Source: Cecily Sweeney, "The Regulae organi Guidonis Abbatis and 12th Century Organum/Discant Treatises," Musica disciplina 43 (1989): 27-30. Used by permission of the American Institute of Musicology (Tempo Music Publications, 3773 West 95th Street, Leawood, KS 66206).

[-27-] [f. 109v in marg.]

Ars probat artificem, quae scribitur arte Guidonis

Musica scripta docet, quam sit in arte potens;

Laude liber dignus, sed dignior auctor honore;

Sic opus auctorem, comprobat, auctor opus.

[Regula in marg.]

[I in marg.] Si cantus ascendit duas voces, et organum incipit in dupplici voce, descenderit tres voces, et erit in quinta, vel descenderit septem voces, et erit cum cantu. [II in marg.]

[III in marg.] Si cantus ascendit tres voces et organum incipit in dupplici voce, descenderit duas voces et erit in quinta, vel descenderit sex voces et erit cum cantu. [IV in marg.]

[V in marg.] Si cantus ascendit quattuor voces et organum incipit in dupplici voce, descenderit quinque voces et erit cum cantu, vel descenderit octo voces, et erit in quarta desub cantu. [VI in marg.]

[VII in marg.] Si cantus ascendit quinque voces et organum incipit in dupplici voce, descenderit quattuor voces et erit cum cantu, vel descenderit octo voces et erit in quinta desub cantu. [VIII in marg.]

[IX in marg.] Si cantus descenderit duas voces et organum incipit in quinta, ascenderit tres voces et erit in dupplici voce.

[f. 110, X in marg.] Si cantus descenderit tres voces et organum incipit in quinta, ascenderit duas voces et erit in dupplici voce.

[XI in marg.] Si cantus descendit quattuor voces, et organum incipit cum cantu, ascenderit quinque voces et erit in dupplici voce.

[-28-] [XII in marg.] Si cantus descendit quinque voces, et organum incipit cum cantu, ascenderit quattuor voces et erit in dupplici voce.

[XIII in marg.] Si cantus ascendit duas voces et organum incipit in quinta, descendet quattuor voces et erit cum cantu, vel descendit octo voces et erit in quinta desub cantu. [XIV in marg.]

[XV in marg.] Si cantus ascendit tres voces et organum incipit in quinta, descendit tres voces et erit cum cantu, vel descendet septem voces et erit in quinta desub cantu. [XVI in marg.]

[XVII in marg.] Si cantus ascendit in quattuor voces et organum incipit in quinta, descendet duas voces et erit cum cantu, vel descendet sex voces et erit in quinta desub cantu. [XVIII in marg.]

[XVIIIa in marg.] Si cantus ascendit quinque voces et organum incipit in quinta, descendet quinque voces et erit in quinta desub cantu.

[XIX in marg.] Si cantus descendit duas voces et organum incipit cum cantu, ascendit quattuor voces et erit in quinta, vel ascendit septem voces et erit in dupplici. [XX in marg.]

[XXI in marg.] Si cantus descendit tres voces et organum incipit cum cantu, ascendit tres voces et erit in quinta, vel ascendit sex voces et erit in dupplici. [XXII in marg.]

[XXIII in marg.] Si cantus descendit quattuor voces et organum incipit cum cantu, ascendet duas voces et erit in quinta, vel ascendet quinque voces et erit in dupplici. [XXIV in marg.]

[-29-] [XXV in marg.] Si cantus descendit quinque voces et organum incipit cum cantu, ascendet quattuor voces et erit in dupplici, vel ascendet octo voces et erit in quinta desuper dupplici. [XXVI in marg.]

Si cantus est aequalis et organum incipit cum cantu, vel in quarta vel in quinta, vel in dupplici, vel in quarta desuper dupplici, vel in quinta desuper dupplici, vel in quarta desub cantu, vel in quinta, vel in dupplici, vel in quarta desuper dupplici.

[XXVII-XXXI in marg.] Si incipit cum cantu ascendet quattuor voces et erit in quarta, vel ascendet quinque et erit in quinta, vel ascendet octo et erit in dupplici, vel ascendet undecim et erit in quarta desuper, vel ascendet duodecim et erit in quarta desuper dupplici.

[XXXII in marg.] Si incipit in quarta desub cantu, ascendet quattuor voces et erit cum cantu, [XXXIII in marg.] vel incipit cum cantu et descendit quattuor voces, et erit in quarta desub cantu.

[XXXIV in marg.] Si incipit in quinta desub cantu, ascendet quinque voces et erit cum cantu, [XXXV in marg.] vel incipit cum cantu et descendet quinque voces, et erit in quinta desub cantu.

[XXXVI in marg.] Si incipit in dupplici voce desub cantu, ascendet octo voces et erit cum cantu, [f. 110v in marg.] vel incipit cum cantu, et descendet octo voces et erit in dupplici desub cantu. [XXXVII in marg.]

[XXXVIII in marg.] Si incipit in quarta desuper dupplici desub cantu, ascendet undecim voces et erit cum cantu, vel incipit cum cantu et descendet undecim voces, [XXXIX in marg.] et erit in quarta desuper dupplici desub cantu.

[-30-] [XL in marg.] Si ipse incipit in quinta desuper dupplici desub cantu, ascendet duodecim et erit cum cantu, vel incipit cum cantu et descendet undecim voces, [XLI in marg.] et erit in quinta desuper dupplici desub cantu.

Expliciunt Regulae Maiores. Incipiunt exprobationes.

c  a  c  B  c  E  a  c
C  D  C  e  c  E  d  c