Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.5r] Incipit ars musice armonie.

Qvoniam inter vij. liberales artes musica primatum optinet testante Boecio. utpote illa. que de conplexione corporum celestium. et coniunctione elementorum et armonica vnione corporis et anime continet. Ideo quidem utile considerare duximus. quid sit musica. et ad quid. et qualiter docenda sit.

Musica est ars contemplandi diuersitates consonanciarum. discernens illam quadrimembrem diuisionem uocum simplicium ad simplices. compositarum ad compositas. simplicium ad compositas. compositarum ad simplices.

Quidam autem dicentes hanc quadrimembrem diuisionem esse superfluam hanc tripartitam sufficere dicebant Voces alie graues. alie acute. alie superflue.

Nulla enim est maneria uocum que sub aliqua istarum specierum non contineatur. hanc autem sufficientem confirmabant ex supposita diuisione artis musice.

Musica alia instrumentalis. alia mundana. alia humana.

Instrumentalis musica est discernendis et cognoscendis cantibus attributa. Consistit tum in artificialibus tum in naturalibus instrumentis.

Naturalia instrumenta sunt ligua. dentes. palatum. et cetera. quibus uox formatur.

Artificialia sunt quibus sonus per doctrinam. et industriam elicitur ut lira. et timpanum. et cetera. que humano exercicio sunt inuenta.

Humana est que in proporcionali institucione rerum humane fabrice et concordi iunctura. elementorum mundi et posicione humanorum quatuor. in humano corpore. sed armenica vnione anime et corporis consistit.

Mundana est que constat in complexionali effectu elementorum mundi et supercelestium corporum motu dissimilli.

Item instrumentalis alia melyca. alia metrica. alia richmica. Melyca [est supra lin.] que cantibus discernendis et cognoscendis proporcionaliter est attributa. Metrica est sciencia sillabis cognoscendis. acomodata. que longa que breuis sit discretiua.

Richmica est sciencia vnius sillabarum in richmo ponendarum super faciem non directum uel obliquum syderum cursum. sed musica consonanciam invenit animam esse licet nullum predictorum nisi per eam consistere habeat.

In Esclepeio quoque dum est musice vero nosse nichil aliud est. nisi cunctarum rerum ordinem scire. et que sit diuina racio sortita.

Ordo enim rerum omnium singularium in vnum omnium artifici racione collata. et centum quemdam melo diuino dulcissimum vtrumque sonum efficiet.

Dicto vnde dicatur. De triplici diuisione data musica. e quid sit et a quibus et qualiter inuenta. et a quibus nominata.

Nunc dicendum quod superius ita triplex artis diuisio. subdiuiditur in bipartitam [f.5v] artis. uel locorum diuisio sit. Locorum alia sunt linealia. alia spacialia. Linealia quidam sunt quatuor grauia. hoc scilicet .c.B.d.f. quatuor et acuta .a.c E.g. duo.

Hic diffinitur musica

M[[vsica]] est ars uel sciencia. liberalis subministrans copiam perice canendi vel musica est motus uocis.

Vel musica est sciencia uocum sibi inuicem concordancium.

Vel musica est sciencia uocum tam simplicium quam compositarum.

Est autem a grecis inuenta. quod ostendit grecum elementum in principio alfabeti positum scilicet .[gamma]. est grecum G. qui quidem locus est tamquam origo et fundatum locorum subsequencium per latinas litteras designatorum. qui quidem loci sunt per latinas consumati.

Hec ars a grecis inuenta. a latinis uero consumata.

vnde musica elicita sit.

Qvadam die cum summus philosophus Pytagoras scilicet de ambulans spaciaretur. transsiuit iuxta fabricam et audiuit .v. malleos incudere ferientes. Sed quintus discordabat ab alijs. Audiens Pytagoras intrauit fabricam et discordantes mutauit malleos. putans illam dissonanciam prouenire ex inequali quantitate malleorum. uel ex inpari feriencium robore. uel [ex supra lin.] diuersa metalli decoctione. et malleum vnius deposuit in manum alterius. et e conuerso. sed et tunc similiter discordabant. hec audiens Pitagoras quintum malleum ab officio cessare fecit. reliqui uero quatuor mallei. mirabilem consonanciam reddebant. Vnde quaternarius numerus attribuitur Pitagore vnde Theodoricus. Sit ceteras in ordine uestro Pitagore numerus.

Ex predicta ergo quatuor malleorum consonancia elicuit Pitagoras musicam. quo moriente quam plurimum data est obliuioni musica.

Videns ergo Gwido tante obliuioni alicem traditam magnopere studuit illam restaure.

Cumque ali musici ut Tubal. qui fuit pater cantancium in organo. et cytara. et licrofrons qui uolens musicam commendare. conmendauit cytaram. ad hoc ipsum operam dederunt. non eis tamen Sed Boecio et Gwidoni artis huius debetur auctoritas. quam qui nosse uolunt perfecte omnium arcium habere noticiam neccesse erit.

Dicit enim pius laudans Iulianum et Homerum et Virgilio eum comparans quorum uterque artem possederat musice. musicam ponens pro vii liberalibus artibus.

Et philosophus industri indagine perquirens. quid esset anima tandem inuenit. non constructionem gramatices non proposicionem loyces non suasionam et dehortacionem rethorices. non numeri accesonancium. non superficiem. non directum uel obliquum. non syderum cursum sed musicam consonanciam inuenit. animam esse licet nullum predictorum nisi per eam [f.6r] consistere habeat. In Esclepyo quo. dictum est. musice uero nosse nichil aliud esse nisi cunctarum rerum ordinem scire queque sit diuina racio sortita Ordo enim omnium rerum singularium in vnum omnium artifici racione collata continentum quemdam melo diuino dulcissimum vtrumque sonum conficiet.

De triplici diuisione data.

Dicto vnde dicatur musica. et quid sit et a quibus. et qualiter inuenta et a quibus manifestata. Nunc dicendum. quia superius data triplex diuisio artis. subdiuiditur in bipartitam artis. uel locorum diuisionem sit.

Locorum alia sunt linealia. alia spacialia. Linealia quidem quatuor sunt grauia. hec scilicet .c.B.d.F. quatuor eciam acuta .a.c.e.g. duo denique superacuta .B. et .d.

Que quidem icirco dicuntur linearia. quia ad designandum huius loca pertrahuntur quedam linee huius locorum designatiua.

Spacialia autem sunt quatuor grauia .A.c.e.g. et [tres in marg. quatuor ante corr.] acuta .B.d.F. et duo superacuta .a.c. Dicuntur autem spacialia quia designantur per spacia. lineis interpositis. et de locis que sumantur de hiis perstringimus sufficiant.

De cognicione vocum.

Sed quia circa perfectam uocum cognicionem tocius huius negocij uersatur intencio gracia quarum uocum de locis diximus. ad uoces stilum uertamus.

Has itaque triphariam diuidentes que et quot sint species uocum ostendentes. que et quot sint uocis proprietates palam facientes. que et quot sint proprietatum mutaciones exhibentes tantum simplices uoces. quam compositas faciemus.

Hic exequitur de uocum cognicione.

Vocum ergo secundum quosdam. locorum uero secundum alios. alie [uel a supra lin.] sunt graues [uel a supra lin.] alie [uel a supra lin.] sunt acute [uel ta supra lin.]. alie [uel a supra lin.] sunt superacute [uel ta supra lin.]. uel superexcellentes [uel i supra lin.].

Graues quidem sunt hec uoces scilicet uoces que sunt a .[gamma]. usque ad .G. que est dyapason.

Acute uoces sunt a .G. usque ad .G. que item [est supra lin.] dyapason.

superacute uel superexcellentes uoces sunt que sunt a .G. usque ad finem all alphabeti musica. quod est dyapente. Itaque usque hoc sit [in supra lin.] diuisum. Sicque alphabetum in directa ascensione. uel in directa descensione. habet duo dyapason et duo dyapente. Similiter diuide loca in grauia. acuta et superacuta. uel superexcellencia. Grauia sunt ista octo .[gamma]. graue .a. graue .b. graue .c. graue .d. graue .e. graue .f. graue .g. graue.

Dicuntur autem hec grauia gracia uocum in illis positarum.

Cum enim cantus loca illa peragret solet uox tunc grauari et non acute sublimari.

Sequitur de uocibus acutis.

Acuta sunt ista .vij .A. acutum B. acutum .c. acutum .d. acutum .e acutum .G. acutum. Dicuntur autem hec loca acuta gracia uocum huius locis interpositarum Solemus enim in huius acute canere.

Superacuta siue superexcellencia sunt ista quattuor .A. superacutum .B. superacutum .c. superacutum .d. superacutum siue excellentes. Dicuntur autem superacute. siue superexcellentes. quia supereminent uniuer [f.6v] alijs tam loci posicionem quam uocis ascensionem.

Species autem siue uoces sunt vi quarum prima est .ut. secunda .re. tercia .mi. quarta .fa. quinta .sol. sexta .la

Vocum autem alia est simplex ut dictarum quelibet.

Alia composita ut que ex hijs coniuncta. quales sunt vnisonus. tonus. semitonus. et cetera

De quibus omnibus suis locis euidenciori tractatu explicabitur. Nunc itaque ad perutiles uocum proprietates properemus.

De proprietatibus uocum.

Est itaque proprietas uocum simplicium distructio.

Hec vero proprietates sunt 3. prima .[sqb]. quadratum. Secunda propria nota. tercia .b. rotundum.

Dicuntur autem .[sqb]. quadratum. propter quadraturam figure huius proprietatem retinens. [signum] quia quicquit quadratum est firmum est et solidum. Sicque sonus in .[sqb]. quadrato formatus. solidus est.

b. rotundum similiter est. a rotunditate figure dictum. huius proprietatem demonstrans

Quecumque enim uox formatur in .b. rotundo. defectum et debilitatem quadam innuit

Quia quicquit rotundum est uolubile et instabile est Sicque quomodo debile iudicatur.

Propria nota tercia proprietas dicitur quia proprias notas sibi uendicauit ab utraque proprietatum predictarum separatas.

Sequitur de prima proprietate.

De hiis proprietatibus agamus ostendentes scilicet que species proprietant quam speciem uocis quolibet loco sibi possideat.

De prima itaque proprietate tamquam digniori exordiamur.

Prima ergo proprietas. scilicet .[sqb]. quadratum. habet primam uocem in .G. solo et omni scilicet .ut. in .g graui et g. superacutum secundam uocem scilicet .re. in .A. solo. et omni scilicet in .A. graui et acuto. et superacuto. terciam scilicet .mi. in .[sqb]. solo et omni et cetera. quartam scilicet .fa. in .c. solo et omni. quintam scilicet .sol. in .d. solo et omni sextam uocem scilicet .la. in .e. graui et in e. acuta.

Sequitur de secunda proprietate.

Secunda proprietas. scilicet propria nota. habet primam uocem in .c. solo. et utroque .ut in .c. graui et acuto. Secundam uocem in .d. solo et utroque ut in .d. graui et acuto. terciam uocem in .e. solo et utroque scilicet in f. graui et acuta. quintam est .g. solo et omni. sextam in .A. solo et utroque.

De tercia proprietate.

Tercia proprietas scilicet .b. rotundum habet primam uocem in f. solo et utroque. Secundam. in .G. solo et utroque. terciam in .A. solo et utroque quartam. in .b. solo. et utroque. quintam in .c. solo et utroque. sextam in .d. et utroque scilicet in .d. acuto et superacuto.

Sequitur de mutacionibus uocum.

Hactenus de proprietatibus succincta breuitate diximus ut diligens lector inueniat quod supersedendo eliceat. Solent autem aperta uilescere. tecta autem solent exercere.

Exercitacio tamquam magna. expensa ex adcquisita plurim solent placere.

Nunc consequenter de proprietatum mutacionum agendum est. Que et quot sint genera mutacionum ostendendo. quid tamen sic mutacio scilicet ab alia proprietate in aliam [[mut]] progressio.

Sunt autem genera mutacionum vj. fit itaque [f.7r] progressio a .[sqb]. quadrato. in propriam notam vt .fa. ut in .c. graui. et acuto. uel a propria nota. in .[sqb]. quadrato. velut vt .fa. ut in eisdem locis. uel sit progressio a .[sqb]. quadrato. in .b. rotundum utpote .re mi. in .A. acuto et .a. superacuto. uel e conuerso in eisdem locis scilicet a .b. rotundo in .[sqb]. quadratum. uelut mi re et sic omnis mutacio uel est [sqb]. quadrati per propriam notam. uel e conuerso. proprie note per .b. rotundum uel e conuerso. uel .[sqb]. quadrati per .b. rotundum. uel e conuerso. Et hec de mutacionibus sufficiant.

De speciebus consonanciarum.

Hec autem species in .ix. diuiduntur prima quarum est. vnisonus. Secunda tonus. tercia. Semitonus. quarta. Dytonus. quinta. Semidytonus. sexta. Dyatesseron. septima. tritonus. octaua. dyapente. x. Semitonium cum dyapente .xi. dyapason.

Dicuntur autem quedam istarum consonancie. quia consonant id est simul sonant non quod proporcionaliter consonanciam efficiant.

Sunt tres tantum Principales consonancie musice armonie Dyapason. Dyapente. Dyatesseron. que proporcionales dicuntur sicut superius enumerauimus sic exequamur omnia et singula.

Sequitur de prima specie.

Vnisonus est consonancia. constans ex duabus uocibus uel pluribus continuis in eodem liniari. uel spaciali contentis. cuius species sunt vi scilicet .ut.ut.re.re.mi.mi.fa.fa.sol.sol.la.la. Similiter dicuntur retrograns .la.la.sol.sol. [et cetera in marg.].

De [[v]] tono.

Tonus est consonancia constans ex duabus continuis. sine interuallo alterius vocis. non in eodem lineari uel eodem spaciali positis. sed quarum altera in lineali. altera in spaciali. cum non sint semitonjj contineantur Cuius toni species sunt octo quatuor ascendentes. et quatuor descendentes. ascendentes quemadmodum ut re re mi. et fa.sol sol.la.

Descendentes quemadmodum la.sol sol.fa et mi.re re.ut. et hec quidem species toni. per singulas assignari possunt. proprietates.

De Semitonio.

Semitonium est constans ex duabus uocibus continuis quibus non fit tonus. non in eodem lineari. uel spaciali positis. sed in proximis sibi. huius species sunt due scilicet mi fa. [et supra lin.] fa mi. Dicitur autem Semitonus uel semitonium quia inperfectus tonus. Non enim semitonium a semis deidium. sed dicitur a semis ij quod est inperfectum [signum] Vt uas dicitur semiplenum non quia dimidia pars desit sed quia perfecte plenum non est [signum] Vt dicitur semiuocalis et semidij.

Est ergo semitonium ascendens .mi.fa. descendens .fa.mi.

De Dytono.

Dytonus est consonancia constans ex duabus tonis continuis. cuius species sunt quatuor. scilicet .ut mi.fa la.la fa.mi ut.

Hec quidem possunt gradatim ascendere et descendere verbi gracia [f.7v] vt re.re mi. et fa sol.sol la. Descendere sicut .la sol.sol fa.mi re re ut. Dicitur autem [[dya]] dytonus. a dya quod est duo. et tono quasi ex duobus tonis. constans.

<S>emidytonus [emitonus ante corr.] est consonancia constans ex tono et semitonio et e conuerso enim huius species sunt quatuor re fa et mi sol ascendendo. descendendo autem mi sol. et fa re. gradatim autem ascendendo re mi [mi supra lin.] fa et mi fa fa sol. gradatim descendendo sol fa fa mi.fa mi mi re. Dicitur autem semiditonus quasi imperfectus dytonus. Sicut semitonium dicitur imperfectus tonus.

<D>yatesseron. est consonancia proporcionalis constans ex dytono et semitonio Dicitur autem dyatessaron. a dya greca diccione. que aput latinos respondet hoc nomini duo. et hoc preponi de Dicitur itaque dyatesseron a dya que est de. et tetras. quod est quatuor inde dyatesseron consonancia ex quatuor uocibus continuis compacta siue ascendentibus siue descendentibus dicitur continuis dico non vnisonis. sed sine interuallo ascensionis uel descensionis positis. Omnis enim dyatesseron ex quatuor uocibus descendentibus uel ascendentibus constat. huius species sunt 3 prima quarum est .ut fa. secunda re sol. tercia mi la. Descendendo [quarta supra lin.] la.mi. [quinta supra lin.] sol re. [sexta supra lin.] fa.ut. Hee edem species erunt. et si gradatim fiant.

<T>ritonus est consonancia constans ex tribus tonis continuis. Dicitur autem tritonus quasi ex tribus tonis continuis constans. huius species sunt duo. scilicet .fa mi. et .mi fa. Sed ne uideantur ex figura diccionis esse species species semitonjj. Sciendum est quod semper habent iste species tritoni fieri in diuersis proprietatibus quod nunquam contingit in speciebus semitonij. uel enim est .tritonus. ab f. graui per propriam notam usque ad [sqb] quadratum. uel b. e conuerso. uel est. a .b. rotundo. acuto usque. [[e]] ad .e. acutum propriam notam. uel e conuerso. uel est. ab .f. acuto per propriam notam usque ad [sqb] superacutum. scilicet .[sqb]. uel e conuerso.

<D>yapente est consonancia constans. ex dytono et semiditono [semitonio ante corr.]. Dicitur autem dyapente. a dya quod est. de sicut prelibatum in ethimologya. dyatesseron. et penta. quod est. v. Inde dicitur dyapente. consonancia ex .v. cordis continuis contexta Omnis enim dyatesseron ut dictum est. ex quatuor. omnis dyapente ex .v. cordis constat. nec ex pluribus nec ex paucioribus. Sed desideracione dignum. et utile duximus. quia non quelibet .v. voces continue nec vbicumque. efficiant dyapente Et si obseruentur predicte obseruancie. verbi. gracia. uel a .b. graui usque ad f. graui. licet sunt .v. continue corde tamen non fit dyapente Item ab e. graui. usque ad .[sqb]. acutum. si progressus fiat per .b. rotundum non fiat dyapente Item a .b. acuto scilicet quadrato ad .f. acutum. omnibus predictis obseruatis non fiat dyapente Item ab .e acuto. usque ad b. superacutum. scilicet non fiat dyapente Causa quidem huius dissonancie est impromtu quia duo semitonij uel duo semitonia. sunt inter quelibet predictorum locorum. Sed. [f.8r] institucione cuiuslibet dyapente. non debet esse nisi vnum semitonium. ergo inter predicta loca non est dyapente. Huius autem dyapente octo sunt species. sicuti .vt.sol. et re la. et la re et sol.ut. Item mi mi. fa.fa. que item ne vnisoni species excimentur varijs fiunt proprietatibus aliter enim videntur esse species vnisoni.

<T>onus cum dyapente est consonancia. que constat ex tono et dyapente. etymoloygia ex predictis palam est. specierum quoque est tediosa. est enumeracio. sed ut sub compendio dicatur. quodlibet dyapente cum tono sibi addito efficat tonum cum dyapente. Sed notandum quod non cuilibet dyapente. potest addi tonus. non ergo quodlibet dyapente cum tono. efficit hanc consonanciam. sed cui addi potest.

<S>emitonium cum dyapente. est consonancia que constat. ex semitonio et dyapente queque ex componentibus necnon accepit. Dicitur enim semitonium cum dyapente. huius species. sunt quatuor. mi fa. et fa mi. mi sol. et sol.mi.

<D>yapason est consonancia. constans ex dyapente et dyatesseron. et dicitur dyapason. a dya quod est. et pan quod est totum. uel omne. Inde dicitur dyapason. consonancia continens in sui constitucione. omnes uoces id est omnia genera uocum. omnes manerias regulans species uocum continet enim dyapason. omnia genera uocum. sed non singulas uoces omnium generum continet enim tonum cum dyapente. Semitonium. Dytonum. Semidytonum. Dyapente. Dyatesseron. Tritonum. tonum cum dyapente. et ceteras. vocis species.

<N>e autem animos. tyronum huius artis pocius euerteremus ab arte quam in artem duceremus pluriam que circa has proporcionales consonanciam dicere possemus [c supra lin.] ne hijs et alijs quam plurimis [tot supra lin.] scilicet que sexqualtera. que sexquitercia ponere vitauimus ne hijs et alijs quam pluris que prouectorum continebit tractatus. supersedendo tediosi fieremus. et illud oracij. cerollarium amicteremus. Dicit enim oracius. omne tulit punctum. qui miscuit utile dulci. Item epylogus superiorum [gamma].a.b.c.d.e.f.g.a.[sqb].b.c.d.e.f.g.a.[sqb].b.c.d. hec nomina litterarum artis musice quicumque enim dixerunt Gamaut. are. bemi. cefaut. et cetera aut breuitatis. aut ignorancie causa. similiter iunxerunt nomen littere et nomen uocis. dicentes. gamaut. et cetera quelibet due uoces iuxta se posite siue in cantu plano. siue in organo siue ascendentes siue descendentes. siue interuallo. siue linearis. uel spacialis. faciunt tonum. excepto mi fa et fa mi. Iste enim uoces. mi fa. et fa mi. semper sibi iuncte faciunt semitonium. quilibet tonus duas uoces. Sed quid est. dytonus continet duos tonos ergo quilibet dytonus duos tonos. ergo quilibet dytonus continet quattuor uoces scilicet a .c. usque in .b. proximum non sunt nisi 3. uoces. ergo illi non est dytonus. Solomodo Media vox computatur pro duabus [f.8v] est enim media vox finis primi toni. et inicium secundi toni. verbi gracia. vt re. tonus est. plenum tonus est. Sicque vt mi. dytonus. sic obiecto potest fieri de Semitonio. et similis dari solutio. Dyapason. constat ex quatuor cordis. nec pluribus nec paucioribus. et est semper a consimili in consimilem litteram. verbi gracia A .c. in .g. ab a. in .a. a c. in .c. et cetera. Dyapason constat ex dyatesseron et dyapente. sed dyatesseron constat ex quatuor uocibus. dyapente constat ex v. uocibus quattuor et v. sunt .ix. ergo dyapason constat ex .ix. uocibus. Ergo falsa est regula qua dicitur quod dyapason. constat ex quatuor tantum. et sic omnis regula de dyapason. data est falsa. media corda pro duabus reputatur verbi gracia. a .d. graui ad .A. acutum est dyapente. Ibidem in .A. acuto incipit dyatesseron. usque ad .d. acutum. et sic habebit viii. uoces. et dyapason. sic. Item musice artis uoces tantum sunt vi. Sed dyapason. constat ex aliquibus uocibus musice artis. ergo uel ex vi.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License