Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[185] Incipit dialogus de musica:--Interrogatio. Musica a quo inventa?--Responsio. A Pythagora magno philosopho.--Interrogatio. Musica unde inventa.--Responsio. Ex malleorum sonitu.--Interrogatio. Musica quare dicta est?--Responsio. A musitatione, id est a sonatione vocum.--Interrogatio. Musica unde derivatur?--Responsio. A mois, id est aqua.--Interrogatio. Quid est musica?--Responsio. Bene modulandi scientia.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Arsis est elevatio, thesis depositio...... Fiunt per totum monochordum.

[186] Musica constat ex septem consonantiis.... Consonantia est similiter sonantia vel gravis soni et acuti suavis mixtura. Nisi enim simul duae voces gravis et acuta concorditer sonaverint consonantia esse non potest.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Quidquid differt vel variatur in vocibus tonus est. Tonus constat ex duabus convenientibus vocibus.....

Species in musica dicimus esse consonantiarum varietates..... Species negativae tonus, semitonius, ditonus..... Species affirmativae semiditonus, diatessaron, diapente.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Octo sunt modi quatuor auctorales vel authenticos, quatuor plagales aut minores, aut subjugales..... Tropus est species cantionis qui et modus dictus est.

Ascendunt authenti ad octavam et nonam et decimam cordam. A finali vero tantum uno tono deponuntur excepto trito qui aliquando non deponitur propter semitonium, sed aliquando deponitur in semiditonum propter subjectum semitonium in perfectione. Plagae vero ad quintas intenduntur et remittuntur; sed intensioni et sexta et septima auctoritate tribuitur, sicut in authentis nona et decima......

Distinctio vel differentia dicitur eo quod separant plagas ab authentis.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[De La Fage, 186; text: Seculorum. Amen] [ANOFRA2 01GF]

[187] Distinctiones sunt appositivae in finalibus vocibus, subpositivae sub finalibus, praepositivae super finales; mixtae sunt plagalis distinctiones quae in authentici cantibus inveniuntur, similiter authentici in plagalibus; abusivae vero sunt quae nec authenticae nec plagales esse videntur. Patet jam modos distinctionum tot fieri in cantibus quot sunt distinctionum principia, nam aliquando binas habet voces, aliquando trinas, aliquando quaternas, aliquando quinas vel senas, ut deuterus ab hypatemeson in trite diezeugmenon. Varietates tamen eorum ita semper sunt ut sicut nenmae neumis, ita distinctiones distinctionibus sibi mutuae consonanter respondent.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Monocordum graece latine dicitur unicordis et unicordium. Monocordorum genera tria chromaticum, et enharmonicum, et diatonicum. Monocordum Guidonis vocatur diatonicum quia semper duobus tonis et semitonio incedit. Divisiones monocordi quatuor: Tonus per novem, diatessaron per quatuor, diapente per [188] tres, diapason per duos. Alias vero divisiones praeter has quatuor invenire non poteris. Ditonus vero et semiditonus etsi voces ad canendum convingunt, divisionem tamen nullam recipiunt. Litterae in monocordo sunt XXI, quorum VIJ graves, id est grossiores, VIJ acutae, id est subtiles, IV superacutae, id est subtiliores dicuntur. G vero graecum in primis ponitur. A modernis est adjunctum, hoc est [Gamma].... Boetius vero et Enchiridias b mollem in monocordo miserunt et ei nomen imposuerunt trite synnemenon..... Dicitur quod [Gamma] b molli videtur confusionem et transformationem facere ut [Gamma] sonet protum, A deuterum, quum ipsa b sonet tritum C vero, ut ratio probat, tetrardum. Unde a multis, subaudis ignorantibus, ejus nec mentio facta est; sed ut videtur pro ignorantibus non est respuenda, sed magis scientibus assumenda. Si quis dixerit non est recipienda, pro eo quod diatessaron super se, et diapente sub se non facit, respondendum est et b quadratum super se diapente non facit, nec sub se diatessaron; ideo non est recipiendum. Quod dicere error est. Unde dicimus et affirmamus utramque in cantilenis suis vicissim assumendam, utcumque autem [rob] [sqb] in una neuma non jungas...

Consonantiae simplices quae non componuntur nisi per vocem ut tonus semitonus et ditonus; compositae quae componuntur ut semiditonus, et diatessaron, et diapente, et diapason.

Argumentum dicitur argutae mentis ingenium.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Dicit Guido quod perfecta similitudo non est nisi in diapason, pro eo quod eaedem sunt acutae et graves, eaedem superacutae ut acutae et graves. Non est adjectio, sed earumdem renovatio et repetitio.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[189] Largitur nulla regnum coeleste cuculla;

Non est vita bona vestis nec lata corona;

Haec sunt et plura bonitatis sola figura:

Qui caret hac sacri habitus non proficit ater.

Mens nisi sit pura nil prodest regula dura, et cetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[190] De differentiis armonicae artis. Religione vincens, clemens prudenter adaugeat. Hanc artem nosse quis cupide velit suum adaugeat sensum. Sumpsisti o Pitagoras memorabilis decus ut taliter artis inventor enarmonicae fieres clarus.

O Pitagora, honor et habile decus tua tam clara florent dulcia armonicae verba.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Pitagoras musicus notat discrimina cantus.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[191] Strumentorum musicorum genera sunt tria. Mercurius gentilis quem fabula sonat forte liram. Cui deditur fistula ipsa pulcre sonans Faunus extitit auctor. Suscipit Orpheus liram probente magistro. Hoccine sunt nec trinet (?) musices normule melos. Percussionale citsro (cistro) amenta fit denique sonus obductus e musa.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Tensibilis motus obducitur sonantibus cordis veluti hic.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Sunt in numeris pythagoreorum malleorum aliquae consonantiae numerorum: ut, verbi gratia, malleus quatuor ponderum epitriti obtineat rationem. Malleus [192] item sex hemioliam, porro malleus octo ponderum duplarem, item mallus duodecim ponderum epogdoam consonantiam explicant quae diatessaron, et diapente et diapason cognominantur. Dicitur autem epitritus hic numerus qui dividitur in aequali et in inaequali id est in pari et impari; ita ut in se contineat totum imparem et ejusdem tertiam partem ut scilicet 4 ad 3 nam in 4 sunt 3 et tertiam pars trium quae est I. Is numerus vocatur epitritus, de quo nascitur symphonia quae appellatur diatessaron. Hemiolius dicitur cum de duobus numeris, major habet totum minorem et ejus medietatem ut sunt 3 ad 2, nam in 3 sunt 2 et media pars eorum id est 1. Ex hoc numero qui dicitur hemiolius nascitur symphonia quae dicitur diapente. Duplaris numerus est cum de duobus numeris major bis minorem in se continet numerum, ut sunt 4 ad a 2. Ex hoc duplari numero nascitur symphonia cui nomen diapason. Triplaris autem dicitur cum de duobus numeris minor ter in majore numeratur ut sunt 3 ad 1. Ex quo numero symphonia procedit quae dicitur diapason et diapente. Quadruplaris est cum de duobus numeris minor quater in majore numeratur ut sunt 4 ad 1 qui numerus facit symphoniam quam dicunt bis diapason Epogdous est numerus qui intra se habet minorem et ejus octavam partem ut sunt 9 ad 8, quia in 9 sunt 8 et octava pars eorum, id est 1. Hic numerus sonum parit quem tonum musici vocaverunt. Sonum vero minorem tono veteres semitonium vocitarunt; non quia dimidius tonus putaretur, quia tonus per sui naturam in duo dividi aequalia non potest. Cum enim ex novenario numero constet, non tamen novem equaliter dividantur, tonus in duas dividi medietates recusat scilicet semitonium vocitaverunt sonum tono minorem quantum hi duo numeri id est 242 et 256 inter se distant.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Symphonia est dulcis quarumdam vocum commixtio.....

Diapason graece dicitur ex omnibus eo quod VIIJ solas cordas antiqua cithara canebat..... Canitur diapason in iusum vel sursum; vox acute transmutatur, ut altior graviorque non tam consonae quam equisonae sint: hae sensu concordantes diapason concinunt, tamquam si ab h deponatur in a vel ab h levetur in p.

Tonos consistere in musica certum est per quos omnis modulatio quasi quodam glutino sibi adhaerere videtur. Est autem tonus minima pars, musicae regulatim, sicut minima pars gramaticae littera, minima pars arithmeticae unitas; et quomodo litteris oratio, unitatibus acervus multiplicatus consurgit in numerum, eodem modo et sonitu tonorum et linea omnis cantilena moderatur..... Toni sunt constitutionis harmonicae differentia et quantitas quae in vocis accentu sive tenore consistit. Nomina autem eorum apud nos usitata ex auctoritate atque ordine sumpsere principium. Quatuor enim authentici vel auctorales eo quod aliis quatuor quasi quoddam ducatum et magisterium praebeant..... Plagis autem eis conjuncti dicuntur quatuor, eorum inferiores, qui quasi quaedam partes sunt eorum dum ab eis ex toto non recedunt, et inferiores eorum, quia sonus eorum pressior [193] quam superiorum deprehenditur. Sunt et alii ex istis qui videntur istis inferiores sex qui remittentes in ipsis suis sonitibus de magistris habere videntur et finem de junioribus: vocantur autem hipoiastius, id est medius protus, hypolydius, id est lateralis proti. Hypolydius autem junior, id est lateralis proti. Lydius medius dicitur a polis lateralis deuteri. Hypodorius ejusdam medius triti et habent proprios sonos in antiphonis tantummodo.....

Constat omnis musica, ut quidam dicunt, non ex quinque tonis integris et uno semitonio, sed symphoniis sex, sonitibus quindecim, tonis octo. Symphonia est temperamentum sonorum vel convenientia gravis cum acuto, acutique cum presso.......

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Si vis metiri monochordum, ita metieris: Primum partieris per tria puncta incipiens a primo magada in quatuor partes. In primo puncto pones P, in secundo pones H quae est mese; in tertio pones D. Hoc facto sumes quartam partem primae divisionis et partieris eam in octo usque ad P et eadem mensura progrediere ultra ab initio partiens in octo. Usque ad O et eadem mensura progredieris ultra et ecce habes duo tonos. Semitonio occurrente a tertia parte et meta pone N quae est diatessaron. Rursum ipsam metam deserens ab initio regulae incipiens metiri in octo usque ad tertiam partem prius actam in qua semitonium finitur et eadem mensura ultra progrediere et tonum habebis M. Iterum metieris ab initio usque ad eamdem metam, id est M, in octo et eadem nona mensura progredieris ultra et obviabit tibi tonus L. Item eodem modo divide per octo ab initio usque ad L, et in novem pone K. Tunc semitonium ita facies: Ab initio regulae usque ad N ubi finitur tonus, diatessaron symphoniae tertiam partem totius regulae metieris in tres et eadem mensura progredieris ultra et ibi semitonium constitues. Quod semitonium ita recte esse probabis. Ab initio regulae metieris tertiam partem majorem in tres et eadem mensura in quartum progredieris locum et pones I semitonioque finem dabis. Ultro se dante tono in N mese terminato et habebis diapente symphoniam et unam diapason melodiam. Item divides a principio usque ad mese in octo et eadem ultra progrediente mensura efficies tonum ibique metam pones G et ab initio similiter partieris usque ad metam illam, id est G, in octo et eadem ultra progredieris mensura et ecce habes duos tonos facto semitonio a tertia parte ibique pones F, huc usque diatessaron. Tunc usque ad tertiam partem in qua semitonium finitur ab initio mensurabis in octo et eadem mensura ultra progrediente tonum efficies ibique pones C. Et rursum ab initio usque ad hunc locum, id est usque ad C in octo divides et eadem mensura ultra progrediente tonum habebis in id atque semitonium ita facies: Ab initio regulam divides quae prius facta est usque ad tertiam partem, quae prius facta est et quae dicitur hypatemeson [194] in tres eadem mensura ascendente in quartum locum semitonium facies et habebis ultimum tonum diapente symphoniae et alteram diapason et proslambanomenos.

Altera divisio monochordi. Divide monochordum in quatuor partes per tria puncta et in dextro puncto pone P, in secundo intervallo D. Tunc a capite primo id est dextro magada usque ad P divide in octo et ultra juxta eamdem mensuram pone O. Itam divide similiter ab initio usque ad O in octo et ultra pone N. Item ab initio usque ad P divide per tres et in quartam pone M. Tunc divide ab initio usque ad M in octo et in nono pone L. Item eodem modo divide per octo usque ad L ab initio et in nono pone K. Tunc divides ab initio per tres usque ad M et in quarto pones I. Iterumque ab initio divide per octo usque ad mesen et in nona pones G. Item ab initio divides in octo usque ad G et in nona pone F. Tunc divide ab initio usque ad mesen per tres et in quarta pone E. Item ab initio divide per octo usque ad E et in quarta pone D. Tunc ab initio divide usque ad D in octo et in nona pones C. Item ab initio usque ad E divides in tres et in quarta pones B. Quintum tetracordum sic compones: divides ab initio usque ad L per octo et in nona subterius facies assignando tonum. Item ab initio usque ad signatum tonum divide per octo et in nona signabis alterum tonum, remanente a mese semitonio.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License