Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[275] Rhythmus de cantu Philomelae.

[De La Fage, 275; text: Aurea personet lyra clara modulamina; Simplex chorda sit extensa, voce quadernaria, Primum sonum mese reddat, lege hypodorica. Philomelae demus laudes, in voce organica, a, G, F, D, E, C] [ANOFRA3 01GF]

[276] [De La Fage, 276; text: Dulce melos decantantes, sicut docet Musica, Sine cujus arte vera nulla valent cantica. Quum telluris vere novo producuntur germina, Nemorosa circum circa frondescunt et brachia, Flagrat odor quam suavis florida per gramina. Hic latescit Philomela, dulcis vocis conscia, Et extendens modulando gutturis spiramina, Reddit voces ad aestivi temporis indicia. Instat nocti et diei voce per dulcisona, Soporatis dans quietem anni per discrimina, Necnon pulchra viatori laboris solatia. Vocis ejus pulchritudo clarior quam cithara, Vincit omnes cantitando volucrum catervulas; Implens sylvas atque cunctas modulis arbusculas. Volitando scandit alta arborum cacumina, Gloriosa valde facta veris prae laetitia, Ac festiva satis gliscit sibilare carmina. C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d] [ANOFRA3 02GF]

[277] [De La Fage, 277; text: Felix tempus cui resultat talis consonantia; Utinam per duodena mensium curricula, Dulcis Philomela daret suae vocis organa. Sonos tuos vox non valet imitari lyrica, Quibus nescit consentire fistula clarisona, Mira quia modularis melodum tripudia. O tu parva numquam cessa canere avicula, Tuam decet symphoniam monochordi musica, Quae tuas laudes frequentat voce diatonica. Nolo nolo ut quiescas temporis ad otia, Sed ut laetos det concentus volo tua lingula, Cujus laude memoreris in regum palatia. Cedit auceps ad frondosa resonans umbracula, Cedit cycnus et suavis imprimis melodia, Cedit tibi tympanista et sonora tibia. Quamvis enim videaris corpore permodica, Tamen te cuncti auscultant nemo dat juvamina, Nisi solus rex coelestis qui gubernat omnia. C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d] [ANOFRA3 03GF]

[278] [De La Fage, 278; text: Jam praeclara tibi satis dedimus obsequia, Quae in voce sunt jucunda et in verbis rhythmica, Ad scholares et ad ludos digne congruentia. Tempus adest ut solvatur nostra vox harmonica, Ne fatigent plectrum linguae canticorum taedia, Et pigrescat auris prompta fidium ad crusmata. Trinus deus in personis unus in essentia, Nos conservet et gubernet sua sub clementia, Ac regnare nos concedat cum ipso in gloria. Amen. C, D, E, F, G, a, [sqb], c, d] [ANOFRA3 04GF]

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[279] Gymnasio [Exercitio supra lin.] placuit musas revocare solutas,

Ut pateant parvis habitae [musae supra lin.] vix hactenus [usquemmodo supra lin.] altis.

Invidiae telum perimat dilectio caecum [obscurum supra lin.];

Dira [crudelis supra lin.] quidem pestis tulit omnia commoda [utilia supra lin.] terris.

Ordine me scripsi primo qui carmina finxi [composui supra lin.].

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[280] Rhythmus, et cetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Versus de praecepta (sic) diaphonie item versus de prima nona.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Est tonus in numeris, et cetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Omnibus ecce modis, et cetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Musica vox horum, et cetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Bis septenis monochordum designamus litteris.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Percussionalia sunt acetabula, et cetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Hactenus tetendi lyram,

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Carmina Widonis in musica. Gliscunt corda meis et cetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Regulae de Musica.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Incipit numerum cordarum.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

In nomine Domini. Incipiunt formule tonorum [281] satis humiliter pueris explanate. Quid sit et quibus conveniat Musica.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Simphoniacus id est cantor musicus;

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Item dicta ejusdem Guidonis. Temporibus nostris, et cetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Epistola ipsius ad Michaelem monachum Pomposianum.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

De definitione vocis secundum Boetium.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Quid sit Musica et de nomine ejus ex libro ethimologiarum.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Incipit formula tonorum.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

De consonantia musicae. De vocum et intervallorum ejus (sic). De semitoniis. De principalia tetrachorda (sic). De genere melorum. De species eorum. De nomina chordarum. De positione et distinctione chordarum.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[282] Melorum genera sunt tria, videlicet diatonum, chroma et enharmonium; sed diatonum durius et naturalius est caeteris: id est plus utilior quam chroma et enharmonium, quia diatonum firmissimum et virilem, chromaticum mollissimum et feminilem, enharmoniumque dissonum insuper et inutilem. Unde quasi repudiatis aliis diatonum usitatius habetur. Dicitur autem diatonum quia in omni tetrachordo per tonum ac tonum semitoniumque progrediator........

Voces et chordae in Musica decem et octo consistunt; sed musici in cantu et in monochordo non amplius quam quindecim elegerunt.......

Nunc de litteris quas in cantu et in monochordo ponimus propter neumis et vocibus quot sint dicamus. Sunt igitur septem litterae in cantu ut septem dies in hebdomada, itaque replicantur ut dies in anno...... In monochordo secundum antiquos vel secundum beatissimum Gregorium quindecim scribebantur........

Quot species accidunt unicuique motui? Duae... copulativa quae una pronuntiatione gravem at acutam conjungit vocem; disjunctiva quae non solum gravem acutamque disjungit, sed etiam unam eamdemque principio et fine distinctionum, partium atque syllabarum disjungit........

Cantus est inflexio vocis suavis. Voces in hominibus sunt novem: suaves, subtiles, pingues, acutae, durae, asperae, cecae, vinolentae et perfectae. Perfecta vox est alta, suavis et clara; alta ut sublimis sufficiat, clara ut audientium aures adimpleat, suavisque ut animos audientium blandiatur. Si quid vero ex his defuerit, vox perfecta non est........

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[283] Summae sanctitatis merito, summi sacerdotii sublimitate decorato, domno dilectissimo Liuthuardo, incomparabilis viri Eusebii, Vercellensis episcopi dignissimo succesori, Abbatique cenobii sanctissimi Columbani ac defensori cellulae discipuli ejus mitissimi Galli, necnon et archicapellano gloriosissimi imperatoris Caroli, Notkerus cucullariorum sancti Galli novissimus.

Cum adhuc juvenculus essem et melodias longissimas saepius memoriae commendarem, ne instabile corculum aufugerent, coepi tacite mecum volvere quonam modo eas poterim colligare. Interim vero contingit ut presbyter quidam de Gimedia nuper a Nordemannis vastata veniret ad nos, antiphonarium suum deferens secum, in quo aliquot versus ad sequentias erant modulati, sed tamen nimium vitiati. Quorum visu delectatus, ita sum gustu amaricatus, ad imitationem tamen eorumdem coepi scribere:

Laudes Domini concinat

Orbis undique totus,

Qui gratia est et liberator.

et infra:

Coluber Adae deceptor.

Quos cum magistro meo Hysoni obtulissem, ille studio meo gratulatus, imperitique aeque compassus, quae placuerant laudavit, quae autem minus emendare curavit, dicens: singulae motus cantilenae singulas syllabas debent habere. Quod audiens, ea quidem quae in duabus veniebant aliquantulum correxi; quae vero in tres vel in quatuor, quasi impossibilia vel attemperare neglexi, cum illud postea usu facillissimo deprehenderim, ut testes sunt:

Dominus in Sina,

In sancto est monte.

Hocque modo instructus secunda mox vice dictavi:

Psallat Ecclesia mater illibata.

Quos versiculos cum magistro meo Marcello presentarem, ille gaudio repletus, [284] in rotulis eos congessit et pueris cantando aliisque insinuavit. Cumque juberet ut in libello compactos alicui primorum illos pro munere offerrem, ego pudore retractus, numquam ad hoc cogi poteram. Nuperque a fratre meo Othario rogatus ut aliquid in laude vestra conscribere curarem, et ego me ad hoc opus imparem non immerito judicarem, vix tandem aliquando aegreque ad hoc animatus sum, ut hunc minimum vilissimumque codicillum vestrae celsitudini consecrare praesumerem. Quem si in eo placitum vestrae pietati comperero, ipsi fratri meo apud Domnum imperatorem satis amminiculo metrum quod de vita sancti Galli elaborare pertinaciter insisto, quamvis illud fratri meo Salomoni prius pollicitus fuerim, vobis examinandum, habendum ipsique per vos explanandum dirigere festinabo. Valete.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[286] [De La Fage, 286; text: Hic poterit solers ignotum discere cantum, Schematibus suprascriptis, sine voce magistri. D, E, F, G, H, K, L] [ANOFRA3 05GF]

[287] [De La Fage, 287; text: Si magadae chorda discriminet in monochordo, Haec et eum vocis repetit reflexio grata, Symphoniis pariterque tonis diastemate binos. D, E, F, G, H, K, L, M] [ANOFRA3 05GF]

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

AEtherium dulci laudantem carmine regem,

Nuncupor angelicis et sum germana ministris;

Tollitur in coelum rumor meus ante tribunal.

Est tamen et mirum Christi quod sedibus adsto,

Per tuam meritis coelo comprehendere vitam.

Haec auri vinco specie geminata metalla;

Ordinibus sacris sternentes sterno phalanges,

Nam mihi versificum poterit Deus addere carmen,

Et psalmista canens metrorum cantica voce.

Et tamen alti throni non sacris finibus absum

Regis coelorum summa qui regnat in arce,

Cui merito grates Sanctus sine fine canemus.

Inclyta cum sanctis virtutum gesto coronam;

Versibus enigmata queam clandestina fateri;

Sanctorum excellens martyrum pulchra caterva,

Coeli polique tenent jugiter me in culmine coeli

Ipsius alti throni ductrix et nuntia dicor.

Natas priscorum clamant has carmina vatum

Jam dudum cecinisse prisci vexilla tropaei

Tangit si mentem mox laudem, corda rependunt,

Limpidictanti metrorum carmina praesul,

Ad requiem intendant animae, pulsabo Tonantem

[288] Vitae perpetuae vernans cum floribus almis.

Dulcia sic quondam celebrabis gaudia coeli;

Et terras justorum habitans, regina vocabor

Metrica nam Moysen declarant carmina vatem.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Clio gesta canens transactis tempora reddit.

Dulciloquos calamus Euterpe flatibus urget.

Comica lascivo gaudet sermone Thalia.

Melpomene tragica proclamat moesta boatum.

Therpsicore affectus Cytheris movet, imperat, auget.

Plectrigerens Erato saltat pede, carmine vultu.

Urania poli metas scrutatur et astra.

Carmina Calliope libris hebraica mandat.

Signat cuncta manu loquenteque Polymnia gestu.

Mentis apollineae vis has movet undique Musas.

In medio residens complectit omnia Phebus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License