Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[693] MONOCHORDUM ENCHERIADIS

Monochordum Encheriadis constat in X et VIII cordis, ex quatuor videlicet gravibus et quatuor finalibus quatuorque mediis ac totidem excellentibus, adjunctis duabus superexcellentibus; componuntur ex tono et semitonio duobusque tonis. Hujus autem monocordi particio sic disponitur.

Primum totam tabulam per quatuor divide sectiones, quarum prima in sinistra magoda primae gravis nomine titulatur. Secunda quarta gravis nominatur. Tercia autem quarta finalis dicitur. Et quarta terciae excellentis vocabulo pollet. Iterum eamdem tabulam in novem divide, nonamque partem in sinistra protono constitue. Atque ipsa corda secunda gravis vocatur. Deinde a dextra magoda usque qurtam gravem in VIII divide, nonamque inante porrectam pro tercia gravi accipe. Item usque ad eamdem quartam gravem per IX metieris. Et nona pars erit prima corda finalis, usque ipsam finalem per IX metiendo. Faciendo faciet nona pars secundam finalem in semitonio. Inde usque supradictam quartam finalem VIII partes disponens, nona in ante protensa ostendit terciam finalem. Mox etiam ad ipsam quartam finalem per IX partieris, nonaque pars primam mediam demonstrabit. Hinc usque primam mediam per IX divide, et nona pars pandet secundam mediam in semitonio. Retro a quarta finali usque tertiam jam dictam excellentem per medium divide, in [694] ipsoque meditullio terciam mediam constitue. Dehinc usque ad ipsam terciam mediam per IX metire; nonamque partem pro quarta media pone, et usque quartam mediam per IX dividendo, in nona parte primam excellentem constituito. Insuper ipsam primam excellentem per IX partieris, in parte nona fiet secunda excellens. Usque terciam vero supradictam per IX metiens, nona pars monstrabit quartam excellentem. Per novem bis multiplica, et in fine ultimos excellentes multiplica: prima gravis, secunda gravis, tercia gravis, quarta gravis; prima finalis, secunda finalis, tercia finalis, quarta finalis; prima media, secunda media, tercia media, quarta media, prima excellens, secunda excellens, tertia excellens, quarta excellens, superexcellentes duae. Prima finalis inclinum S. ad caput ita S; secunda finalis Eversum ad caput ita E; tertia iota simplex et inclinum ita I; quarta finalis E dimidium ad caput ita E. Graves retroversi finales ita.... Superiores demissi capita finales ita..... Excellentes demissi capita graves ita......, excepto trito qui in gravibus notam habet H, inclinum. In superioribus H versum et inclinum....... in excellentibus iota perfixum * Duo residui signa habent jacentis proti et deuteri. Sunt omnes XXVIII, quo videlicet singuli extremam suam symphoniam attingant, id est XV sonum.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License