Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[120] [f. 141v in marg.] Tonus quid est?

Regula que de omni cantu in fine dijudicat.

Primus tonus quid est?

Determinacio quarte vocis D, habens elevationem potentialiter usque adeandem littram, id est undecimam d.

Quot principia habet?

Quatuor.

Que?

Octavam a, sextam f, quartam d, terciam c; sunt autem quidam cantus quorum vox prima exordium videtur habere in G, vel in e, sed differt; quam omne principium certam habet sedem ac inmutabilem -- sed prima vox talium incertam ac mutabilem habet sedem -- qua propritim non judicatur esse principium, nisi elevatio quam habet de d ad a. Nam, propritim illam recipiunt formulans: Ut canite tuba. Ave Maria et consimiles.

Quot differencias?

Novem.

Quas?

Videlicet ipsa principia que inter se et a seipsis differunt [f. 142 in marg.] et tamen in quarta voce conveniunt. Da exemplum illius differencie que sola oritur ab octava voce ......

Da exemplum illarum trium differenciarum exordium in f habencium quarum una sursum, alia inferius alia mediocris dicitur; hec est que tendit sursum ......

Da exemplum illius differencie que sola oritur a tercia voce ...

Pone exemplum quatuor differenciarum quarte vocis quarum una est principalis: ......

[122] [f. 142v in marg.] Omnis alie antiphone primi toni quarum principium non est simile istis superdictis sunt hujus differencie que sequuntur que formula principalis est ......

De officiis et communionibus et antiphonis processionalibus hec communis racio habetur; si primi toni sunt et in a principium sorciantur, hanc differenciam recipiunt ......

Si in f ascendendo, istinserunt ......

Si habent elevationem de d in a, istius judicabuntur esse differencie ......

Alie omnis sunt istius differencie sequentis que est principalis;

Secundus tonus quid est?

Determinacio quarte vocis, non habens elevationem potestate usque adeandem littram.

Quot principia habet? -- V -- Que?

[f. 143 in marg.] Sextam F, quartam D, terciam C, primam a, et [Gamma] que raro est in usu.

Quot differencias?

Nullam, quae quia licet ipsa principia inter se differunt in uno seculorum tamen conveniunt. Verbi gracia ......

De officiis et communionibus et antiphonis processionalibus: ......

Qualiter differt primus tonus a secundo?

Elevatione et depositione.

Qua?

Hac scilicet. Nam secundus habet [Gamma] et primam a et secundam B, quas non habet primus -- et primus habet decimam c et undecimam D quas non habet secundus.

Quid autem fiet de illis cantibus qui hanc elevationem vel depositionem non habent?

Hec discrecio. Si non ascendunt ad octavam a, certissime secundi toni erunt -- ut "juste et pie viva" -- "Michael archangele". "Consurge, consurge" -- quem vidistis et consimiles. Si ascendunt, et alicui differencie primi toni conveniunt, primi toni erunt. Ut deus a libano ductus ihs et consimiles.

Tercius tonus quid est?

Determinacio quinte vocis habens elevationem potestate usque adeandem littram.

Quot principia habet? -- Quatuor -- que?

Decimam c, octavam a, septimam G, quintam E.

Quot differencias? -- VI -- Quas?

Videlicet ipsa principia que inter se et a seipsis differunt et tamen in quinta voce conveniunt. Da exemplum illarum duarum differenciarum que oriuntur a quinta voce quarum una quandoque in decima C capit exordium hec scilicet ......

[f. 143v in marg.] Verbi gracia illarum differenciarum quatuor que sunt in septima [123] G quarum due differunt per saltum secunde et tercie sillabe, hec autem est que salit in secunda ......

Quartus tonus quid est?

Determinacio quinte vocis non habens elevationem potestate usque adeandem vocem.

Quot principia habet? Sex -- que?

Octavam a, septimam G, sextam F, quintam E, quartam D, terciam C.

Quot differencias? Sex. Quas?

Videlicet ipsa principia que inter se differunt, et tamen in fine voce conveniunt. Verbi gracia illius differencie que oritur a quarta voce: ......

[f. 144 in marg.] Da exemplum illius differencie que nascitur a quinta voce ut a sexta voce que est principalis ......

Da exemplum illius differencie que oritur a tercia voce ......

Da exemplum illius differencie que oritur a septima G vel ab octava voce que tamen quandoque capit exordium in e faciendo semitonum in ascensum. Verbi gracia ......

Da exemplum duarum differenciarum que per necessitatem ponuntur in affinibus vocibus ut post partum jurgo que originem capit in quadrato [sqb] et tamen determinatur in a assumendo b rotundum, quare non portat determinari in quinta E, quam nolumus uti super E, tali tono quamvis boecius uteretur: ......

Sociatur quam benedictatu capit exordium in G eodem modo determinando in a tenendo utramque [rob] [sqb], et non solum hujusmodi cantus hoc faciunt multi alii secundi et tercii et aliorum tonorum penurie causa in affines determinantur ......

De officiis, et cetera ......

Qualiter differt tercius tonus a quarto?

Elevatione et depositione. Quas?

Hac scilicet: Nam quartus habet a secundam B, terciam c, quas non habet tercius; et tercius habet undecimam d et duodecimam e quas non habet quartus; quamvis quartus quandoque assumat undecimam d que

[f. 144v in marg.] est septima a suo fine -- quid nullus alius discipulus facit -- et hoc fine causa quia ita habet c que distat a suo fine diapente et semitonio quemadmodum alii habent solam diapente quia vox que reddit diapente a finali voce non est firma, ideoque assumit c loco illius et tercius similiter.

Quid de illis fiet cantibus qui non habent illam depositionem quam plani cantus indignantur habere? Quia non tangunt primam nec secundam vocem, quamvis eas regulariter habeam nec illam elevationem?

[124] Hec discrecio. Si ascendunt ad decimam c in principio saliendo, tercii toni erunt. Alioquin, quarti.

Quintus tonus quid est?

Determinacio quinte vocis habens elevationem potestate usque adeandem vocem.

Quot principia habet? Quatuor. Que?

Decimam c, octavam a, septimam G, sextam F.

Quot differencias? Nullam. Quare?

Quia licet ipsa principia inter se differant, tamen in uno seculorum conveniunt. Verbi gracia ......

De officiis ..., et cetera.

Sextus tonus quid est?

Determinacio sexte vocis non habens elevationem potestate usque adeandem littram.

Quot principia habet? -- Quatuor. Que?

Octavam a. Sextam f. Quartam D, terciam c.

Quot differencias? nullam. Quia licet ipsa principia inter se differant, tamen in uno seculorum conveniunt. Verbi gracia.

De officiis, et cetera.

[f. 145 in marg.] Qualiter differt sextus tonus à quinto?

Elevatione et depositione. Qua? -- Hac scilicet. Quia sextus tonus habet terciam C, quartam D, quas non habet quintos; et quintus habet duodecimam e et terciam decimam f quas non habet sextus.

Quid autem fiet de illis cantibus qui non habent hanc elevationem et depositionem?

Hec discrecio: si ascendunt tenendo magistratum, quinti erunt.

Septimus tonus quid est?

Determinacio septime vocis habens elevationem potestate usque adeandem caracterem.

Quot principia hebet? V. Que?

Undecimam d, decimam c, nonam [sqb], octavam a, septimam G.

Quot differencias? VI. Quas?

Videlicet ipsa principia que inter se et a seipsis differunt, et tamen in septima voce conveniunt. Da exemplum illius differencie que oritur ab undecimam d: ......

Da exemplum illius que capit originem a secunda nona [sqb] ......

Da exemplum illius que oritur ab octava a ...

Verbi gracia septime vocis duarum differenciarum quarum una est principalis ......

De officiis ......

[f. 145v in marg.] Octavus tonus quid est?

Determinacio septime vocis non habens elevationem potestate usque adeandem vocem.

[125] Quot principia habet? VI. Que?

decimam c, octavam, a, septimam G, sextam f, quartam D, terciam C.

Quot differencias? V. Quas? videlicet ipsa principia que inter se et a seipsis differunt, et tamen in septima G conveniunt. Da exemplum illarum duarum differenciarum qui oriuntur a decima C quarum una primas duas voces laterales habet, alia disgregatas.

Illa que habet disgregatas ......

Da exemplum illius que procreatur ab octava voce ut a septima que est principalis ......

Exemplum illi que egreditur a sexta voce.

Verbi gracia illius que oritur a quarta ut a sexta voce ......

De officiis, et cetera ....

Qualiter differt octavus a septimo?

Elevatione et depositione. Qua?

Hac scilicet. Nam septimus habet terciam decimam f et quartam decimam G et si necesse fuerit quintam

[f. 146 in marg.] decimam aa qui videtur habere tres super acutarum alias sed non habet. Quandoquidem ergo iste de quo magis videretur non habet eas, nec ullus tonus a majorum secundum visum quas non habet octavus, et octavus habet quintam e, quartam D, terciam C quas non habet septimus.

Quid de illis fiet cantibus qui illam elevationem ut depositionem non habent?

Hec discrecio: si non ascendunt ad undecimam d, octavi erunt. Si ascendunt tenendo magistratum, septimus erunt.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License