THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Anastasia Arapova
Checked by: Mark Butler
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: ANOVDM TEXT
Author: Anonymous
Title: [Versus de musica]
Source: Hans Müller, "Bruchstücke aus der mittelalterlichen Musiktheorie," Vierteljahresschrift für Musikwissenschaft 1 (1885): 173-74.
Graphics: ANOVDM 01GF

[-173-] [VfM1:173; text: g, f, c, d, h, l, k, i, m, e, b, His poteris sollers ignotum discere cantum Scematibus super adscriptis sine voce magistri, Si magada chordam discriminet in monochordo. Haec et enim vocis repetet reflexio grata Symphoniis pariterque tonis diastemate bino.] [ANOVDM 01GF]

Consona quo variae resonet modulatio vocis,

Haec sibi congresso fit commutatio nervo,

Ut qua parte sua superat, superetur eadem.

Quadruplus est igitur, cuius subquadruplus exstat.

Ponitur his medius, duplex utrimque relatus,

[-174-] Et quibus est duplex, subduplus habetur eisdem.

Nervus enim duplus a simplo bis superatur.

Aequa sorte sibi super et sub quisque librando

Sic tamen in spatio vel sic in acumine vocis.

Quod probat auditus probat experientia visus.