Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[172] Indicis a summo capiens exordia primus,

In minimi primo flexu postrema reponit,

Quae sedes stat principium finisque secundi.

Tertius a summo rursum capit indicis ortum,

In summi (Gerb. summo) finem distinguens auricularis,

Hic caput et finis quarti dinoscitur esse.

Indicis in medio quintus sumit caput artum,

Et medii (Cod. medici) finem modulaminis aptat inunguae (Gerb. in unque),

Qui locus exortum sexti finemque tuetur.

Indicis hinc radix septeni perficit ortum.

Summus apex medii cuius postrema resumit,

Octavus hac sede caput finemque reponit.

Naturam canimus causamque canendo notamus

Pluribus ignotam, prima sed origine fixam.

Quattuor ex una pariles sunt matre sorores

Multo consimiles, diverso calle meantes,

Dissimilesque meant, cum campo ludere certant,

Dissimiles actu gradibus similesque feruntur.

Campum primum petit cursumque attollere gestit,

Quinque fides nectens, cursum tunc ponit et implet

Tertia cum prima, cum quinta tertia numquam,

Tertia cum quarta, cum quarta denuo quinta,

Tertia quin etiam sociat sibi iure secundam,

Primaque cum quinta gaudet se foedere iungi.

His gradiens gradibus sic currit prima sororum

Et succincta canit cum palma stridula melos.

Ad propurrendum nec abest exire secunda,

Et dum procurrit graduum mutatio sic est:

Tertia cum quinta, cum quinta denuo quarta,

Tertia cum quinta, cum quarta nulla secunda,

Tertia cum prima, cum quarta stat bene prima.

Sic victrixque canit melos modulamine dulci.

Tertia procedit post rem factura sororum

Et tunc cum prima non sese tertia ponit,

Sed iungit sociam sibi tertia iure secundam,

Tertia cum quarta, cum quinta tertia iure,

Quartaque cum quinta, cum quinta denuo prima.

Sic quoque mirifico victrix canit illa fritillo.

Quarta potenter adest et cursu pervolat isto,

Tertia cum prima sociat sibi necne secundam

Et quartam copulat nec quintam foedere vitat,

Quartaque mox quintam sociam facit atque secundam.

[173] Nec non cum prima posita est sub foedere quarta.

Quattuor, expletis tali certamine ludis,

Ad matrem redeunt, diverso carmine ludunt,

Atque in materno collectas stringit amictu,

Qui solvet dicto: dabitur mox alter Apollo.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License