Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[21] PROLOGUS

Bernardus humilis Abbas Claraevallis omnibus transcripturis hoc Antiphonarium sive cantaturis in illo:

Inter cetera quae optime aemulati sunt patres nostri, Cisterciensis videlicet ordinis inchoatores, hoc quoque studiosissime et religiosissime curaverunt ut in divinis laudibus id canerent quod magis autenticum inveniretur. Missis denique qui Metensis ecclesiae antiphonarium--nam id Gregorianum esse dicebatur--transcriberent et afferrent, longe aliter rem esse quam audierant invenerunt. Itaque examinatum displicuit, eo quod et cantu et littera inventum sit vitiosum et incompositum nimis, ac paene per omnia contemptibile.

Quia tamen semel coeperant, usi sunt eo, et usque ad nostra tempora retinuerunt. Tandem aliquando non sustinentibus iam fratribus nostris abbatibus ordinis, cum mutari et corrigi placuisset, curae nostrae id operis iniunxerunt. Ego vero accitis de ipsis fratribus nostris qui in arte et usu canendi instructiores atque peritiores inventi sunt, de multis et diversis novum tandem antiphonarium in subiectum volumen collegimus et cantu, sicut credimus, et littera irreprehensibile. Denique cantator ipsius, si tamen gnarus fuerit, hoc probabit.

[22] Ita ergo ut demum mutatum est et in hoc volumine continetur, volumus in nostris de cetero monasteriis tam verbo quam nota ubique teneri, et mutari omnino in aliquo ab aliquo auctoritate totius capituli, ubi ab universis abbatibus concorditer susceptum et confirmatum est, prohibemus. Porro mutationis huius causam et rationem si quem evidentius et plenius nosse delectat, legat subiectam praefatiunculam quam praefati discussores veteris antiphonarii ad hoc ipsum praeponere curaverunt ut, palam factis quae in illo erant tam cantus quam litterae vitiis, renovationis et correctionis necessitas atque utilitas clarius appareret.

[23] Praefatio

[I. Introductio.]

Cantum quem Cisterciensis ordinis ecclesiae cantare consueverant, licet gravis et multiplex obfuscet absurditas, diu tamen canentium commendavit auctoritas. Sed quia penitus indignum videbatur, qui regulariter vivere proposuerant, hos irregulariter laudes Deo decantare, ex eorum assensu cantum ita correctum invenies quatenus eliminata falsitatum spurcitia, expulsisque illicitis ineptorum licentiis, integra regularum veritate fulciatur, aliorumque cantibus quibus erat deterior ad notandum et cantandum commodior habeatur. Dignum siquidem est ut qui tenent regulae veritatem, praetermissis aliorum dispensationibus, habeant etiam rectam canendi scientiam, repudiatis eorum licentiis qui similitudinem magis quam naturam in cantibus attendentes, cohaerentia disiungunt, et coniungunt opposita: sicque omnia confundentes, cantum prout libet non prout licet incipiunt et terminant, deponunt et elevant, componunt et ordinant. Unde nemo miretur aut indignetur si cantum aliter quam hucusque audierit in plerisque mutatum invenerit. Ibi enim aut irregularis est progressio, aut progressioni sive dispositioni reclamat compositio, aut compositionem dissolvit oppositio. Haec omnia, cum vitia sint regularum perfectionem magis exterminantia quam determinantia, procul, [24] omnino procul sunt ab illis qui vitia magis abscindere quam dispensare noverunt. Denique cum musica recta sit canendi scientia, omnes huiusmodi cantus a musica excluduntur qui nimirum non recte sed irregulariter et inordinate canuntur.

[II. Mutationes in textibus.]

De mutatione namque litterae facilis est, nisi fallimur, excusatio: eam nimirum in plerisque adeo parcam et restrictam repperimus ut in eadem historia idem versus ter repeteretur aut quater, ac si in toto veteri ac novo testamento reperiri non posset quippiam quod adeo commode posset apponi. In multis etiam historiis postcommuniones, qui simplicitatem cantus ignorant antiphonarii, pro responsoriis appositos invenimus, quibus versus subiuncti ita misere cohaerebant ut notari non possent secundum quod eos pronuntiari necessarium erat. Dedimus ergo operam ut in nulla historia idem versus plusquam semel reperiatur; immo, nisi fallimur, vix tres versus reperies qui in toto antiphonario vel bis contineantur. Postcommunionum autem quosdam removimus, usitata et autentica pro eis responsoria apponentes; quorumdam vero litteram ut sanctam et evangelicam retinentes, honestate et pulchritudine cantus supercoloravimus, sobriam tamen atque prudentem musicam ubique servantes.

[25] In multis denique locis litteram veteris antiphonarii tantae remissionis atque dissolutionis esse comperimus, ut multis falsitatibus sive apochryphorum naeniis respersa non solum taedium sed et odium sui legentibus inferret, ita ut novitii, qui sub ecclesiastica disciplina eruditi fuerant, ipsum antiphonarium tum pro littera tum pro nota fastidientes et ignorantes, in divinis laudibus tardiores redderentur et somnolentiores.

[III. Correctiones musicae: a) descriptio quattuor maneriarum.]

Praemunitos autem esse volumus eos maxime qui libros notaturi sunt ne notulas vel coniunctas disiungant vel coniungant disiunctas, qui per huiusmodi variationem gravis cantuum oriri potest dissimilitudo. Insuper et singulos cantus in propriis studeant terminare finalibus, per quarum inconsultam transmutationem tanta in cantibus orta est confusio, ut plures eorum alterius sint maneriae et alteri deputentur.

Quattuor enim sunt diversitates sive maneriae cantuum, quibus omnis ipsorum multiplicitas includitur. Hae apud Graecos vocantur protus, deuterus, tritus, tetrardus. Hae inter se oppositae sunt, et certis ab invicem differunt proprietatibus. Prima enim maneria est quae ab ea voce qua terminatur ascendit [26] per tonum et semitonium et descendit per tonum. Haec duas tantum habet finales, D et A, quarum utraque habet supra se prius tonum, post semitonium, et sub se tonum. Secunda maneria est quae a voce qua terminatur ascendit per semitonium et tonum, et descendit per tonum. Haec iterum duas habet finales, E et B [quadra]tum, apud quas nimirum illum ascensum et descensum naturaliter invenies. Tertia maneria est quae ascendit per duos tonos, et descendit per semitonium, quae nihilominus duas habet finales, F et C, utpote talium proprietatum susceptivas. Quarta ascendit per duos tonos et descendit per tonum, et haec unam tantum habet finalem, G.

Prima maneria duos continet modos, qui toni vulgariter dicuntur, videlicet primum et secundum; secunda duos, tertium et quartum; tertia duos, quintum et sextum; quarta duos, septimum et octavum. Bini vero et bini toni qui sub sungulis continentur maneriis non distinguuntur a se diversitate finalium, quas prorsus easdem habent, sed progressione et compositione, quarum altera quantitatem, altera qualitatem determinat.

[III. Correctiones musicae: b) antiphonae male compositae; errores ex usu B rotundi.]

Qui ergo libros notaturus es, tuae diligenter imprime memoriae quod omnes cantus primae maneriae qui facti sunt vel qui regulariter fieri possunt, in D tantum et in A terminari habent, et quicumque cantus finem non potest ponere nisi in aliqua illarum, primae profecto et maneriae, id est primi vel secundi [27] toni. Utrumque, inquies, falsum est, quia nec omnes cantus primae maneriae in illis tantum possunt terminari, cum etiam in G finem ponant per B rotundum, nec omnes qui in illis terminantur primae sunt maneriae, quia Benedicta tu, et Petre amas me, et multae consimiles antiphonae, in A tantum habent terminari, et tamen secundae sunt maneriae, quarto tono deputatae.

Haec quidem opinio multos iam fefellit, quam adduxit in medium B rotundi adiectio, per quam multis erroribus musicam maculavit ineptorum praesumptio. Sane non secundum aliquid accidentaliter adiectum, sed secundum primam ac propriam litterarum institutionem distincta est finalium proprietas, apud quas nimirum principale ac maximum de cantu versatur iudicium. In naturali autem computo litterarum, septem tantum invenies quae graves nominantur. Hae, ut cantus liberius discurreret, duplicatae, quaedam vero ex ipsis triplicatae sunt. In duplicatione acutas, in triplicatione superacutas reperies. Consideratis litterarum singularum habitudinibus quas habent ad proximas sibi litteras altrinsecus positas, nullam profecto reperies praeter D et A quae ascendat per tonum et semitonium, et descendat per tonum. Unde et hae tantum finales sunt primae maneriae, cuius est proprium sic ascendere et descendere. G ergo excluditur, quod in naturali ordine litterarum, et ubi prius ponitur et ubi repetitur, nequaquam per tonum et semitonium sed per duos tonos directe ascendit.

In hoc litterarum ordine non computatur B rotundum: patet enim omnibus quod non sit aliqua de gravibus, cum etiam inter [28] eas nusquam ponatur. Sed nec aliqua est de acutis, cum nulli gravium per duplarem coniungatur proportionem. Est autem inventum non ad proprietatem finalium determinandam, sed ad servandam in plerisque cantibus euphoniam, quam apud eos minueret vel auferret tritonus qui apud B quadratum terminatur. Unde in qualibet maneria ubi molliorem sonum fieri expedit, loco B quadrati B rotundum quandoque ponitur, furtim tamen ac raptim, ne propter ipsum generetur in cantu similitudo alterius modi, quod nimirum nullam lineam nullumve spatium per determinationem alicuius litterae in libris obtinet nisi ipsum apponatur, et si semel B quadratum supervenerit, de libro deleatur omnis eius memoria donec, urgente supradicta necessitate, iterum apponatur. Si ergo in G per ipsum, aliquem cantum terminares primae maneriae, contra inventionem eius omnino ageres, et institutioni obviares finalium, quia nullus cantus extra finalem suae maneriae terminari debet.

Quod si dixeris G finalem esse primae maneriae per B rotundum, respondeo hoc esse non posse. Ad hoc enim ut finalis esset primae maneriae, necessarium esset ut secundum naturalem litterarum dispositionem ascenderet per tonum et semitonium, quod nec B rotundum nec aliud quippiam ei potest conferre. Licet igitur concedi possit cantus primae maneriae quoquomodo posse notari vel cantari in G per B rotundum, nullatenus tamen concedendum est vel sic vel aliter G esse finalem illius, impediente quam diximus necessitate. Proinde quae utilitas, quaeve industria est ut in aliena finali cantum aliquem accidentaliter notes, quem in naturali ac propria notare [29] potes, eo securius quo irreprehensibilius, eo laudabilius quo diligentius, eo gratius quo verius? Propter hoc ne vitiosus aut superfluus inveniaris, ubi necesse est, B rotundum studeas apponere, quod nimirum necessitas adinvenit.

Nullus enim cantus qui sine ipso notari potest, per ipsum notari debet. Qui sunt qui sine ipso notari non possunt? Qui apud eandem litteram modo tonum modo semitonium habent. Quia tamen superacutas et vicinas ipsis litteras minus notas habent imperfecti cantores, infirmitati eorum condescendens consuetudo, quosdam cantus per B rotundum notat inferius qui apud praedictas litteras sine ipso commodius possent notari. Nos vero volentes ut sicut inferiores ita et superiores in usu habeantur et in notitia, aliter enim frustra haberentur, quoscumque cantus natura confert inferioribus, eos in ipsis terminatos reperies. Terminantur vero in superioribus qui eas naturaliter habent finales.

Similiter sciendum est de hac antiphona Benedicta tu et consimilibus quae in A tantum terminari possunt, quod secundum huiusmodi dispositionem procul dubio primae sunt maneriae, et non quarto sed secundo tono applicandae sunt. Ecce enim haec antiphona Benedicta tu in quodam loco supra finalem, tonum, postea semitonium naturaliter habet per B quadratum, alibi prius semitonium, deinde tonum per B rotundum. Quae obsecro perspicacitas est ad iudicandum de cantu illo cuius sit maneriae, accidens praeferri naturae; et cum sit primae secundum naturalem, iudicari secundae secundum accidentalem dispositionem?

Ut autem magis mireris et abhorreas huiusmodi ineptiam, inspice hanc antiphonam Petre amas me et multas alias huiusmodi; eas profecto invenies naturaliter habere supra finalem, [30] tonum et semitonium per B quadratum, et nusquam semitonium et tonum per B rotundum. Cur ergo iudicantur esse secundae?

Similiter hanc antiphonam Nos qui vivimus secundum quod fere ubique cantatur, cum principaliter ac proprie terminari habeat in D et sit secundi toni, notant eam iniqui praevaricatores in G per B rotundum, et sacramento asserunt eam esse octavi toni, licet apud eosdem G per B rotundum potius primae quam quartae maneriae cantus terminet. Quis obsecro musicus patienter ferat ut cantus qui propriam ac naturalem habet finalem D octavo tono attribuatur, qui vero propriam ac naturalem habet finalem A, sub quarto tono contineatur?

Horum ergo cantuum in A terminantium in quibus naturam suffocat similitudo, necessaria correctio est, quia dissoluti per oppositionem quae partes compositionis contaminat, alterum in principio, alterum in fine tonum redolent. In vetustissimis enim magnorum monasteriorum bibliothecis elegantissimum quoddam artis musicae brevarium repperi quod sic incipit, Quoniam pauci sunt; quod quidem in parte legi, sed nomen auctoris me legisse non recolo. In eo, si bene memini, huiusmodi cantus nothi, id est degeneres et non legitimi, appellati sunt eo quod, ut ibi legitur, a septimo tono incipiant, et eundem in medio servantes, circa finem degenerent, aliis in primo, aliis in quarto tono desinentibus: in primo, sicut Ex quo facta est, in quarto, sicut Benedicta tu. Fine proinde competenter mutato, omnes huiusmodi cantus ad septimum tonum redactos reperies.

Horum cantuum duae sunt diversitates. Quidam enim eorum ab ea littera in qua incipiunt hilari motu ascendunt ad quintam et pausant in ea, qua nisi prius esset tonus, deinde semitonium, postea tres toni, quae dispositio potest reperiri tantum sub ea littera quae quinta est a finali septimi toni, non possent ibi notari reliquae partes illorum cantuum, ut patet in Benedicta tu et consimilibus cantibus, qui tam in capite quam in [31] toto corpore tali utentes dispositione, transmutato circa finem per B rotundum semitonio, naturam secundi toni et similitudinem quarti inordinate recipiunt. Propter hoc circa finem mutatione indigentes, in ea parte correcti sunt. Quidam vero sunt qui ab ea littera in qua incipiunt tono statim deponuntur, et redeuntes ad quartam pausant in ea, quod magis proprium videtur plagalium esse, sicut Dominus regit me, Post partum. Hos ergo non solum in fine sed etiam in principio mutatos invenies ut septimo tono ubique arrideant.

[III. Correctiones musicae: c) amplior descriptio tertiae et quartae maneriae.]

Iterum praemuniendus es de finalibus tertiae et quartae maneriae, apud quas similiter magna invenitur confusio. Sunt enim quidam miserrimi cantus nullius maneriae habentes proprietatem, qui aeque terminari possunt in C et in G, quae diversarum finales sunt maneriarum. Quidam super hoc rem diligentius intuentes dicunt, et bene dicunt, omnes illos cantus esse irregulares quos nullius maneriae certitudo distinguit, et iudicant omnium horum cantuum ita debere vel extendi progressionem vel compositionem variari, ut in finalibus diversarum maneriarum terminari nullatenus possint, vel proprie non possint. His proinde miserrimis cantibus suam incertitudinem leviter et breviter ablatam invenies, ut iam non sis dubius quibus singulos finalibus applicare debeas.

Omnes igitur cantus primae maneriae, id est primi vel secundi [32] toni, termines, ut diximus, in D vel in A; omnes secundae maneriae, id est tertii et quarti toni, in E vel in B quadratum: B quadratum tamen licet tam autentorum quam plagalium naturaliter susceptivum sit, nullum tamen autentum in antiphonario reperies, quem in ipso terminare valeas. Si enim est responsorium, versus illius autenti non potest ei competere qui sub sexta littera in qua incipit semitonium habet. Si vero est antiphona, saeculorum eiusdem autenti non potest recipere, propter eandem causam.

Nullum siquidem cantum qui per diapente et semitonium ascendat ad sextam terminare potes in B quadrato, quod supra se diapente non habet. Propter hoc non satis commode invenerunt in tertio tono versum, neuma et saeculorum. Utrumque tamen forsitan consideraverunt, et sterilitatem B quadrati et habilitatem: sterilitatem, componentes versum, neuma et saeculorum cantibus in E terminantibus tantum competentia; habilitatem, sexta pro quinta utentes, ut si quando sterilitati illius finalis foecunditas succederet, parata esset littera quae autenticam eius elevationem reciperet. Apud nos tamen autentum in B quadratum terminari reperies, scilicet Euntibus, qui alibi terminari non potest; hic communem versum nec [33] habet nec habere potest, sed habet suum proprium. Porro omnes cantus tertiae maneriae, id est quinti et sexti toni, termines in F vel in C; F maiori parti autentorum, C vero omnibus fere plagalibus attribuens. Omnes vero cantus quartae maneriae, id est septimi et octavi toni, in G tantum terminare debes.

[III. Correctiones musicae: d) propria progressio cantuum.]

Harum septem litterarum non unam magis et aliam minus, sed omnes aequaliter principales ac proprias finales esse noveris, habentes nimirum plenariam tam autentorum elevationem quam depositionem plagalium. Incipiunt autem a D gravi, et in C acuto definiunt; supra enim vel infra nullam invenies cui non desit elevationis vel depositionis perfectio. Ut autem unaquaeque earum progressionis praecelleret plenitudine, fecerunt musici dispositionem litteram a [Gamma] Graeco usque in D superacutum, non quia maluissent abundare quam deficere, sed quia nec superabundare nec deficere voluerunt, facientes dispositionem quae neque sine incommoditate contractior nec sine superfluitate posset esse prolixior. Ut quid enim aliquid superadderes, cum supradictae plenitudini haec dispositio sufficiat, cui e regione si aliquid subtraheres aliquam profecto finalium eiusdem plenitudinis decore spoliares?

Praeterea sunt multi cantus in quibus duplari elevationi emioliam vel epitritam depositionem quam habere solebant subtractam [34] invenies, sicut Cornelius, Sancte Paule, et alii plures. Omnes enim huiusmodi cantus duplices sunt et irregulares: duplices, quia partim sunt autenti, partim plagales; quod vero contra regulam sic ascendant et descendant, testantur etiam ipsi doctores erroris, sed per licentiam hoc dicunt fieri, regulas confundentes ut vitia retineant, non vitia resecantes ut regulas custodiant. Quae est ista licentia quae regionem perambulans dissimilitudinis, confusionem adducens incertitudinis, praesumptionis mater et erroris refugium, veritatem deprimit et perturbat iudicium? Quae est inquam haec illicita licentia quae coniungens opposita, metasque naturales transgrediens, sicut inconcinnitatem iuncturae, ita et iniuriam irrogat naturae? Luce siquidem clarius est cantum illum male et inordinate compositum qui vel ita deprimitur quatenus prout decet audiri nequeat, vel ita elevatur ut cantari non valeat. Sic enim debet fieri ut in inferioribus auditorem habeat et in superioribus prolatorem.

Huius mediocritatis tenorem quidam in octo, quidam in novem vocibus esse voluerunt, non clamosarum sed vocum mediocrium possibilitatem considerantes. Verumtamen secundum illos quorum exquisitior videtur esse sententia, usque ad decem voces potest cantus progredi, propter auctoritatem psalterii, quod decacordum est, et ut aequalis sint dignitatis singulae voces diapason, quae octo sunt, quatenus ultimae sicut et mediae geminam habeant habitudinem, scilicet elevari et deponi, collocatis altrinsecus duabus vocibus altera superius et altera inferius, quia secundum hoc per octo voces habet cantus discurrere, et non per plures. Propter quod regulari cantuum progressioni diapason sufficit. Licet enim in progressione cantuum, duabus vocibus hinc inde ut dictum est positis, decem voces inveniantur, non tamen per decem voces sed tantum per octo medias cantus discurrere et usque ad voces altrinsecus positas pervenire habet, sed per eas ire vel redire non habet. Et quod maius est, secundum dispositionem tonorum et semitoniorum [35] quam habent musici, qui primae et quartae et septimae litterae altrinsecus tonum attribuunt, secundae et quintae inferius tonum et supra semitonium, tertiae vero et sextae e converso videlicet supra tonum et inferius semitonium, non praetermittentes quandoque B rotundum pro asperitate tritoni: secundum hanc inquam dispositionem nullus cantus fieri potest in decem vocibus vel citra qui notari non possit. Sed undecim vocum cantus fieri potest qui notari non potest. Fac enim cantum qui autentus sit tertiae maneriae, et da depositioni eius in uno loco tonum, in alio semitonium, et eleva cantum illum decem vocibus ut sint undecim, addita illa quae est in depositione: scito profecto cantum illum non posse notari, quia sub C acuto terminari non potest, cum in depositione sub finali, modo tonum, modo semitonium habeat; sed nec ibi, cum cantus excedat D superacutum. Est igitur triplex ratio quare cantibus decem voces attribuantur, psalterii auctoritas, dignitatis aequalitas, et notandi necessitas. Secundum huiusmodi sufficientiam decem vocum consideraverunt musici progressionis plenitudinem, propter quam singulis assignandam finalibus praedictam dispositionem protraxerunt a [Gamma] Graeco usque in D; alioquin insufficiens esset formula, nec daret singulis plenarium ascensum vel descensum.

[III. Correctiones musicae: e) distinctiones inter tonos autentos et plagales.]

Has decem voces in sua progressione aliter autenti, aliter ordinant plagales. Autentos vocamus qui maioris sunt auctoritatis, primum, tertium, quintum, et septimum, qui gravari [36] nolunt aut deprimi, sed leves in saltibus, agiles in motibus, quintam et eas quae supra ipsam sunt litteras frequentant. Hi suae finali quae una est de decem vocibus, unam supponunt octo supraponunt. Plagales sunt qui minoris sunt dignitatis, secundus videlicet et quartus, sextus, et octavus, qui raro tangunt vel transeunt quintam; sed sub ipsa volunt morose gravari. Hi finales suas quasi in medio collocantes quattuor ipsis voces supponunt, et quinque supraponunt, pulchra videlicet rationis probabilitate, ut quot vocibus in elevatione superantur, tot superent autentos in depositione. Nullus itaque plagalis ultra sextam elevari, et nullus autentus plusquam una voce debet deponi. Plane igitur insaniunt qui plagalem elevare per diapason, et autentum per diapente vel diatesseron deponere praesumunt. Ut quid enim fiunt vel habentur huiusmodi cantus, graves quidem ad notandum, graviores ad cantandum lineas variantes, arterias cruciantes, cauteriatam habentes progressionem, nunc ascendentes usque ad caelos, nunc descendentes usque ad abyssos?

Ne etenim huiusmodi cantus fierent, testante Guidone, consilium fuit ut unusquisque quattuor modorum, videlicet protus deuterus tritus tetrardus, partiretur in duos, id est, autentum et plagalem, distributisque regulis acuta acutis, et gravia convenirent gravibus. Cum enim huiusmodi cantus secundum unam partem sui sint graves et plani, secundum alteram acuti et alti, versus et psalmi uno eodemque modo prolati, diversis competenter aptari non possunt. Quod enim subiungitur, si est grave, cum acutis non convenit, si acutum, a gravibus discordat. Prohibet etiam idem Guido ne huiusmodi abusio elevationis et depositionis fiat in antiphonis et responsoriis, quorum cantus [37] psalmis et versibus coaptandi sunt. Cum enim cantus sit communis et duplex, versus autem et saeculorum vel tantum autentice vel tantum plagaliter canantur, illiusmodi cantui competenter non possunt aptari, cum plures sint in quibus adeo confunditur gravitas et acumen, ut vix possit adverti cui magis, id est, autento vel plagae, conferantur.

Prohibentibus itaque metis naturae necessariis, plusquam quattuor cantuum manerias inveniri impossibile est, quae et ipsae secundum depositionem plagalium et autentorum elevationem octo modos exprimunt. Quorum bini et bini, autentus videlicet et plaga eius, conveniunt omnino in maneria, sed differunt hinc in depositione et elevatione progressionis, inde in hilaritate et gravitate compositionis: elevationem siquidem et hilaritatem usurpantibus autentis, depositionem vero et gravitatem plagis retinentibus.

[III. Correctiones musicae: f) correctio neumatum.]

Ad hos inter se distinguendos, neumata inventa sunt, singulis subiicienda antiphonis, quae apud quosdam stivae vocantur, et apud Graecos signantur per haec verba, nona, noe, ane, et noe ais, et his similia, quae quidem nihil significant, sed ad hoc tantum ab ipsis Graecis sunt reperta ut per eorum diversos ac dissimiles sonos tonorum admiranda varietas aure simul et mente posset comprehendi. Haec ita maneriam et compositionem suorum modorum debent exprimere, ut postquam tuae diligentius memoriae impressa fuerint, frequentatis aliquandiu cantuum diversitatibus, quibus arrideant cantibus auditu etiam facile [38] cognoscas. Unumquodque ergo eorum suo modo singulare debet esse et sufficiens: in hoc sufficiens, ut cuilibet finali sui modi convenire possit; in hoc singulare, ut cantui alterius modi convenire non possit. Non enim ad discernendos modos a se invicem neumata competenter essent inventa nisi unumquodque suo modo sufficeret, et eum evidenter ab aliis discerneret. Debet ergo maneriam et formam tam communem quam propriam sui modi exprimere: maneriam videlicet per dispositionem, formam vero per compositionem.

Praetermissis interim neumatibus plagalium, quae competenter inventa esse videntur, utpote sufficientia suis modis atque singularia--de neumatibus autentorum sciendum est omnia male esse inventa vel post inventionem corrupta praeter neuma primi toni. Vide siquidem neuma quinti toni, et incompetenter inventum reperies, quia suo modo nec sufficiens nec singulare est. Cum enim ascendat per duos tonos et semitonium, licet naturaliter C finalem habeat, in F tamen nisi accidentaliter terminari non potest. Unde non est sufficiens, quia naturaliter utrique finali debet convenire, non per B rotundum, quod a distinguendis tonorum proprietatibus omnino excluditur. Valde enim absurdum est ut in eisdem litteris in quibus cantus totus comprehenditur, suum neuma, quod ipsius naturam debet ostendere, recipere non possit--quod tibi contingit in hoc modo in cantibus ascendentibus per tritonum. Iterum singulare non est, quia naturaliter et proprie terminari habet in G, quae finalis est quartae maneriae. Considera namque neuma septimi toni, et hoc illi conferas: eiusdem utrumque dispositionis prorsus invenies, et eiusdem fere compositionis; ita ut hoc septimo modo et illud quinto eadem possis aptare diligentia, qua et hoc quinto [39] et illud septimo. Unde et hoc neuma septimi toni irrationabiliter est inventum, cum competere possit finali tertiae maneriae. Est aliud valde indecens in utroque neumate, habet enim utrumque in suo principio plagalem elevationem, ascendens per tonum et semitonium, et moram faciens in quarta, sicut prorsus invenis in neumate octavi toni, cui plagalis est. Ergo vel communem autentorum vel propriam alicuis autenti compositionem neutrum exprimit; nec minus competenter assignari potest octavo tono, qui plagalis est. Propter hoc utrumque mutatum invenies ita plane ut suo modo unumquodque sufficiens sit et singulare, nec superflua utatur circuitione.

Neuma similiter tertii toni insufficiens est quia autentis qui terminari possunt in B quadrato convenire non potest, et ideo sub sexta semitonium ablatum invenies. Has neumatum exquisitas proprietates esse scias admodum necessarias ad distinguendos quosdam autentos a suis plagalibus. Haec enim antiphona Sede a dextris meis, quae semel quintam tangit et se totam sub ea colligit, omnino plagalis esset nisi propriam sui autenti compositionem haberet, quam in neumate ipsius invenis, videlicet a finali per tonum descendere et inde surgere per diatessaron constans ex duobus tonis et semitonio; postea per duos tonos ascendere ad quintam, et inde per quasdam interpositiones redire ad finalem. Curre per quaslibet antiphonas primi toni; hanc fere in omnibus compositionem reperies. Idem reperire potes in neumatibus aliorum autentorum. Caveant autem quicumque de cantuum distinctione perfectam volunt habere notitiam, ne propter aliquod brevitatis desiderium haec neumata quasi superflua [40] praetermittant, adeptae siquidem brevitatis non tantum valeret compendium quantum amissae commoditatis noceret dispendium.

[IV. Conclusio: ratio duxit discussores in opere correctionis.]

His et aliis rationum probabilitatibus contra usum omnium ecclesiarum antiphonarium hoc corrigere coacti sumus, magis nimirum naturam quam usum aemulantes. Nec hoc utique suggessit praesumptio sed iniunxit obedientia. Si ergo opus singulare et ab omnibus antiphonariis diversum fecisse reprehendimur, id nobis restat solatii quod nostrum ab aliis ratio fecit diversum; alia vero inter se diversa fecit casus, non ratio, vel aliud quippiam quod in causa casui non praeponderat. Licet enim in vitiis omnia fere conveniant, in quibus tamen rationabiliter convenire possent adeo disconveniunt, ut idem antiphonarium nec duae canant provinciae. Mirum proinde videri potest quare maioris fuerint auctoritatis atque communioris notitiae, falsa quam vera, vitiosa quam sana. Ut enim de comprovincialibus loquar ecclesiis, sume Remense antiphonarium, et confer illud Belvacensi vel Ambianensi, seu Suessionensi antiphonario, quod quasi ad ianuam habet; si identitatem inveneris, age Deo gratias.

Nolumus autem latere posteros quod hortatu dominorum et patrum nostrorum multa retinuimus de veteri antiphonario, quae quidem tolerabilia sunt, sed multo melius possent haberi. Duo tamen incorrecta reliquimus digna penitus correctione, videlicet metrum quarti toni, metrumque septimi. Quae licet in gradali correximus, propter usum tamen psalmorum in antiphonario non potuimus corrigere, reclamantibus eisdem [41] patribus nostris, quorum assensu ac benedictione cetera pro viribus executi sumus. Praedicta metra quare vitiosa sint ratio in promptu est. Cantus enim psalmorum quarti toni, impediente solo metro, nullus antiphonis potest aptari quae terminentur in B quadrato; metrum vero septimi toni in ea littera pausat in qua tonus ille nullum principium sumit, quod nulli tono licet. In illis enim litteris debet pausare quilibet tonus in quibus frequentius habet incipere.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License