Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[44] (IV) DICTIO DE COGNOSCENDA CAUSA UNDE ORTA EST ARS MUSICE

Text B: Dico quod postquam substancia mota fuit, accidit ei sonus, qui divisus fuit in tres species presentes, scilicet acutum, et grauem et medium inter illos. Unde opus fuit arte per quam proueniremus ad scienciam sonorum acutorum, scilicet eorum qui sunt in ultimo acuitatis, et scienciam sonorum grauium, eorum scilicet qui sunt in ultimo [45] grauitatis, et scienciam [sonorum eorum scilicet qui sunt in] mediorum inter illos et comparacionem eorum inter se, ut nihil lateat nos de hiis que accidunt substancie. Ars igitur illa fuit sciencia de sonis. Cuius utilitas est ad temperandos mores animalium qui excedunt equalitatem, et perficiendos decores eorum qui nondum sunt perfecti et conseruandum eos qui uidentur equales, et nondum peruenerunt ad aliquod [46] extremorum. Et est utilitas ad salutem corporis, eo quod quandoque corpus infirmatur languente anima et impeditur ipsa impedita, unde curacio corporis fit propter curacionem anime et adaptacionem suarum uirium et temperacionem sue substancie ex sonis agentibus hoc ut conuenientibus ad hoc. Huius autem sciencie radices sunt tres, metrum, melos, et gestus. Metrum autem [47] inuentum est ad proporcionandos intellectus racionales dictionibus. Melos autem inuenta est ad proporcionandas partes acuitatis, et grauitatis, et hee due radices subiecte sunt sensui auditus. Gestus autem sensui uisus subiectus est qui institutus est ad conformandum metro et sono motibus consimilibus et comparacionibus competentibus. Hec igitur ars est subiecta duobus precipuis sensibus qui sunt auditus [48] et uisus. Et in hac complentur sciencie disciplinales que dicuntur sciencie domatrices. Ergo uiam manifestum est unde emersit ars musice et unde fluxit et orta est. Que quatuor sciencie dicuntur domatrices, eo quod domant speculatorem suum et subtiliorem eum reddunt, et ostendunt ei uiam rectam ad sciendum id quod est post illas, rectissime.

[44] Text P3: Dico autem quod postquam substancia mota fuit, accidit ei sonus, qui divisus fuit in tres species, scilicet acutum, grauem et medium inter illos. Unde opus fuit arte per quam ueniremus ad acutorum, scilicet eorum qui sunt in ultimo acuitatis, et ad scienciam sonorum grauium, scilicet eorum qui sunt in ultimo [45] grauitatis, et scienciam mediorum et inter illos et comparacionem illorum inter se, ad hoc ut nihil lateat nobis de hiis que substancie accidunt. Ars igitur illa fuit sciencia de sonis. Cuius utilitas est ad temperandum mores animalium qui excedunt qualitatem, et perficiendos decores illorum qui nondum perfecti sunt et ad conseruandum eos qui uidentur equales, et nondum peruenerunt ad aliquod [46] extremorum. Et est etiam utilitas ad salutem corporis, eo quod quandoque corpus infirmatur languente anima et impeditur ipsa existente impedita, unde curacio corporis fit propter curacionem anime et ad operacionem uirium suarum et temperacionem sue substancie ex sonis agentibus hoc Huius autem sciencie radices sunt tres, scilicet metrum, melos, et gestus. Metrum autem [47] inuentum est ad proporcionandos intellectus racionales dictionibus. Melos autem inuenta est ad proporcionandas partes acuitatis, et grauitatis, et huius radices due subiecte sunt sensui auditus. Gestus autem sensui uisus subiectus est qui institutus est ad formandos se metro et sono consimilibus et comparacionibus competentibus. Hec igitur ars subiecta precipue duobus qui sunt auditus [48] et uisus. Et in hac complentur sciencie disciplinales que dicuntur domatrices. edomant speculatorem suum et subtiliorem eum reddunt, et ostendunt illi rectam uiam ad sciendum quod est post illas, rectissime.

[44] Text F: Partes uero alias habet theorica, alias practica Partes practice sunt tres, scilicet sciencia de acuto sono et sciencia de graui et sciencia de medio [45] Utilitas huius artis magna est ad temperandos mores animalium qui excedunt equalitatem, et perficiendos decores eorum qui nondum sunt perfecti tum, ad conseruandum eos qui uidentur equales et nondum peruenerunt ad aliquod [46] extremorum. Unde et utilis est ad salutem corporis eo quod quandoque corpus infirmatur languente anima et impeditur ipsa existente impedita, unde et curacio corporis fit per curacionem anime et per adaptacionem suarum uirium et temperanciam sue substancie ex sonis agentibus hoc. Vel secundum alios species eius sunt tres, scilicet melos, metrum, et gestus. Metrum [47] inuentum est ad proporcionandos intellectus inciuiles dictionibus. Melos inuentum est ad proporcionandas partes acuitatis et grauitatis, et he due subiecte sunt sensui auditus. Gestus autem subiectus est sensui uisus qui institutus est ad conformandum se metro et sono motibus consimilibus et comparacionibus competentibus. Hec igitur ars est duobus principalibus sensibus qui sunt uisus [48] et auditus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License