Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[277] Gerlandi fragmenta de musica.

Item de fistulis Gerlandus.

Si fistulae aequalis grossitudinis fuerint, et maior minorem in sua longitudine bis habuerit, et insuper concavitatis eius diametrum, diapason consonantiam ad se invicem resonabunt. Item si fistula maior minoris longitudinem quater in se habeat, et insuper diametri inter mensuram contineat, bis diapason consonantiam resonabit. Item si fistula maior minorem totam, et insuper longitudinis eius tertiam partem, nec non et tertiam partem diametri, diatessaron consonantiam resonabit. Item si maior habuerit in se minorem totam, et insuper longitudinis eius medietatem, simul cum medietate diametri, quod in cavo est, diapente consonantiam resonabit. Item si fistula maior habeat in se minorem totam, et insuper longitudinis eius octavam partem, tonus erit. Item si fistula maior minorem in se habeat totam, et insuper longitudinis eius sextam decimam partem, semitonium erit.

De Nolis idem.

Si vis nolas facere, accipe pondus unum quodcumque vis, et hoc sit A. Deinde accipe A totam et eius octavam partem, et fac B. et habes tonum. Accipe B. et eias octavam partem, et fac C. accipe A. totam et eius tertiam partem, [278] et fac D. et fit diatessaron constans duobus tonis et semitonio. Accipe totum D. et eius octavam partem, et totam a. et eius dimidium, et fac E. Accipe totum E. et eius octavam partem, et fac F. accipe totum F. et eius tertiam partem, et fac G. accipe totum G. et eius octavam partem et fac [sqb]. et habes diapason integrum, et diatessaron b. coniunctas cum diapente. Si autem vis imponere synemmenon, accipe totum G. et eius octavam partem, et eamdem octavam divide per medium, et medietatem iunge ad totum G. et habebis synemmenon, quod inter B. et [sqb]. ponere debes.

De fistulis.

Octavam partem diametri primae fistulae affige, et reliquum longitudinis in novem partes divide, quarum octo secundae concedis. Similiter octavam partem diametri secundae fistulae affige, et reliquum longitudinis in novem partire, quarum octo partes dabis tertiae: deinde ad primam revertens ei tertiam partem diametri affige, et subsequentem longitudinem in quatuor divide. Eodemque modo sicut cum prima invenisti quartam, ita per secundam invenies quintam, et per tertiam sextam, et per quartam septimam, apposita semper diametri tertia parte, et divisionem per quatuor. Postea ad tertiam revertens medietatem diametri ei affige, et quod superest longitudinis, in tres aequas divide, quarum duas partes octavae fistulae concede. Acutas vero per graves ita reperies. Cuilibet gravi fistulae totam diametri mensuram concede, et quod reliquum est longitudinis in duo partire, unum ex his fistulae concede. Eodem modo per acutam invenies superacutam.

Ex eodem codice Vindobonensis

Ad pectus purgandum et ad vocem clarificandam et tussim sedandam Apozima valens.

Hysopi unciam i. origani unciam i. amygdalarum purgatarum unciam i. nepite unciam i. liquiritii unciam dimidiam; traganti unciam dimidiam. Haec omnia in bono vino usque ad tertiam coquantur, et potui dormitum eunti tribuantur, calidumque se bene teneat, ac a contrariis cibis se custodiat, videlicet a frixis et ab assis et aceto.

Aliud apozima ad idem.

Apozima ad idem. Recipit hoc hysopi manipulum, puleuma manipulum unum, origani manipulum unum, Cymini unciam, tres bisantiorum, dimidiam caricarum siccatarum, ficus numero novem. Has similiter coque in bono vino, quo usque duae partes consumantur, et calidum potui detur.

Electuarium ad vocem clarificandam.

Cincini, hysopi, calamantis (fortasse uncias) II. Cinamomi piretri (fortasse unciam i.) anae I. aequaliter mel, quod sufficit: dabitur mane et sero. Item ad idem ad vocem et ad tussim, recipit hoc. Piperis unciam I. aneti semiuncia, feniculi semiuncia, anadragmae V. apii seminis, origani, lauri bacae spicum datali mundi intus et foris, nepita ana aequaliter media costi piretri puley, anisi zinzib, cinami, liquiritii dragmae II. draganti uncias II. mel. quod suffici.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License