Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[393] In nomine domini incipit Michrologus id, est brevis sermo de Musica. Quomodo ex malleorum sonitu sit inventa per Platonem philosophum. Explicit Michrologus incipiunt capitula.

Caput J, De sapientia musicae artis, qualis debeat esse qui habere voluerit. IJ, Ut non in superbia se erigat, qui ars musicorum agere debet. IIJ, De Musica quomodo per beatum Gregorium fuit primitus inventa. IV, De scola cantorum quomodo in sancta romana ecclesia modulariter constituit. V, De neumis et organis sive tintinnabulis et enchirium musicae. VJ, De metrica qui ibi pertinet secundum mensuram et metrorum Graecorum. VIJ, De septem signacula libri aperta sunt a Johanne evangelista et reserata. VIIJ, De mensura fundamenta terrae et aquae, et aer, et coelum, et sol, et luna. IX, De quatuor ebrietatibus et tres sunt quod non prosunt ullo modo. X, De similitudine mundi. XJ, De arcu quadricolori. XIJ, De septemis rotis in rotunditate cumversos. XIIJ, De interrogatione et responsione diapason. XIV, Interrogatione et responsione de diapente. XV, De interrogatione et responsione diatessaron. XVJ, Sermo Gaudentii de cantu musicae. XVIJ, De toni qui sunt constitutionis armoniae. XVIIJ, Declaratio toni vel plagi sive medii. XIX, De auctoritate tonora. XX, Simphonie sex. XXJ, De temperamentum simphonie. XXIJ, De edificia musicorum. XXXIIJ, De quatuor modis monochordi. XXIV, Monochordia ex omni genere musicorum. XXV, Quomodo poni devemus ad neumatizandum. XXVJ, Declaratio nomina tonorum. XXVIJ, De sonitibus in modulationibus. XXVIIJ, De tonibus secundum greca distinctiones. XXIX, De prima voce vel ut sonitus totius parente dicemus. XXX, De questionibus Sirene cantus. XXXJ, De nomina tonorum quindecim secundum Graecos et eorum divisiones. XXXIJ, Interrogatio de numerum tonora et quomodo definitur. XXXIIJ, De majoribus partibus. XXXIV, De minimis partibus quod significare nomine videtur. XXXV, De nocturnis et nomina eorum officii ecclesiae et de antiphonis. XXXVJ, De doctoribus cantoribus. XXXVIJ, Argumentum de tonora in musica. XXXVIIJ, De Archites pythagorus. XXXIX, De Empedocles grecum. XL, De tonora unde nomina [394] acceperit. XLJ, De tribus generibus. XLIJ, De tonora in nomina graecorum. XLIIJ, De chordarum vocabula. XLIV, Ordo nomina chordarum XVJ. XLV, De melodia exeunt et inchoant. XLVI, Unde supra de blandimenta cantilenae. XLVIJ, Item versibus IX musarum. XLVIIJ, De armonia. XLIX, De tonis enunciatio acute vocis. L, Item de nomina vocum. LJ, De articulate vocis. LIJ, De condictionis ejusdem vocis. LIIJ, De terminales vel finales. LIV, De studio quomodo discat dinoscere. LV, De unusquisque sonus facile canendo sentitur. LVJ, De ptongis. LVIJ, De IV scriptiuncule. LVIIJ, De prima dispositione cum cantaveris. LIX, De spatia musicorum. LX, De premisse vocis et diatessaron vel diapente. LXI, Unde supra diapente. LXIJ, De diapason quod ex omnibus interpetratur. LXIIIJ, De compositionibus simplicibus. LXIV, De numerum sonorum fit consonantia. LXV, De infinitum sonorum. LXVI, De IV moduli in quibus invenitur prima simphonia. LXVIJ, Ratio hujus descriptionis. LXVIIJ, Descriptionis prime. LXIX, De unusquisque sonus in tetrachordo et cognitio dispar ab altero. LXX, De simplici cantu duplex jungans organum. LXXJ, Descriptionis hujus quadripartita. LXXIJ, De nomine chordarum secundum Grecos XIV. LXXIIJ, De ulterioribus partibus. LXXIV, De diapason vel disdiapason et simphoniis. LXXV, Descriptionis facile canendo. LXXVJ, De prime sillabe que sonant tetrardus. LXXVIJ, Quomodo senties canendo. LXXVIIJ, De responsum organale. LXXIX, De incipientia vox organalibus. LXXX, De genere musis. LXXXI, Monochordo Boetii cum schemibus et authentis. LXXXIJ, Constitutio monochordi Boetii in XV cordis. LXXXIIJ, De auctoritate chordarum. LXXXIV, De VIIJ tonis et modi IV, per quos omne genus modulationis regitur et gubernatur soni vero sunt per singulos quosque tonos numero XVIIJ. LXXXV, De nomina note. LXXXVJ, De conjunctione arsi et thesi omnis neumae. LXXXVIJ, De prima constitutione. LXXXVIIJ, De duobus numeris sibi invicem comparentur. LXXXIX De majores numeri et minores. C, De unusquisque sonus duos tropos habet. CJ, De specie unicuique motui accidunt. CIJ, De octo tonora per ordinem. CIIJ, De acuta divisionis VIIJ authenticorum. CIV, Item versi ejusdem acutae divisionis. CV, Item tonora per ordinem cum suis differentiis quos habemus honorifiae emendatos et patefactos a Domno Obdone, religioso abbate qui fuit peritus in arte musicae.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[395] Gregorius praesul meritis et nomine dignus, et caetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

In nomine summae et individuae Trinitatis. Incipit Michrologus, id est brevis sermo in musica, editus a domino Widone. Gymnasio musas, et caetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Caput XX, De symphoniis sex voces recipit. XXJ, De cithare. XXIJ, De primis particule. XXIIJ, De imperitis cantoribus. XXIV, De brevi regula Guidonis. XXV, Item versis ex omnibus musicae artis. XXVJ, De elevatione et depositione omnium sonorum. XXVIJ, De ascensione et descensione cantu. XXVIIJ, De veterum modus vocum. XXIX, De percussio aeris. XXX, De motione vox musicis. XXXJ, De motibus integris. XXXIJ, De omnibus cantilene XXXIIJ, De unaqueque vocum. XXXIV, De quatuor modis vocum. XXXV, De differentia modorum. XXXVJ, De motorum diverse species. XXXVIJ, De singulis modorum. XXXVIIJ, De regularibus formulis. XXXIX, De diversis musice artis. XL, De claves musice artis. XLJ, De ammonitione neumarum. XLIJ, De mensura monochordi et novam institutionem Gwidonis. XLIIJ, Interrogatio musice artis et monochordi insinuat. XLIV, Item utillimum de musica breviarum. XLV, De octo tonora per ordinem id est authenti vel plagalis. [396] XLVIJ, Item versi Gregori Ambrosii Karoli Paulini de cantu romano vel Ambrosiano XLVIJ, De tonore et differentiis quomodo ex ipsis regitur omni cantu in musice artis. XLVIIJ, De humilitate cantoribus qualis debet esse in ecclesia vel alicubi. Concilia sanctorum. XLIX, De sene sanctissimo Pambo.

[De La Fage, 396; text: A, G, F, E, D, C, u, r, m, f, s, l, UT queant laxis REsonare fibris MIra gestorum FAmuli tuorum. SOLve polluti LAbii reatum Sancte Johannes.] [JOAMUS 01GF]

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[399] Pars prima.--Caput XXII, De aedificiis musicorum. Quot sunt aedificia musicorum? Septem. Quae? Toni, symphoniae, chordae, neumae, schemata, metri, organa. Toni sunt discernentiae aeque compositionem in cantu. Octo sunt in numero et septem in professione: tonus, tonus, semitonius; hoc est duo integri et dimidium duplicati et triplicati. Sic restant septem et in numero sunt octo: sicut sunt octo beatitudines et septem dona Sancti Spiritus, et septiformis gratia, et septem sunt spiritus ante tronum Dei; quia Deus unus est in deitate et trinus in personis, et in incarnatione quadrifaria qui extitit homo nascendo, vitulus moriendo, leo resurgendo, aquila in coelum ascendendo. Quater et ter in simul septem faciunt: proinde Septies in die laudem dixi tibi, et ipsam laudem per septem formis componimus in arte. Symphoniae modulaminis sunt voces corporeae, quae laudem reddunt similiter, per septem formis et octometro. Chordae per quas ascendunt et descendunt, tonando cum vocibus variae distinctionis numero sunt similiter septem. Neumae sunt per accentus circumflexae. Schemata sunt per quae, sine voce magistri, per monochordum ignotum cantum discere [400] possis. Metri vero sunt ut cognoscere possis numero cantum; qualis est primus, secundus, tertius, quartus et usque ad octavum discernatur unus ab alio in mensuris et in sono et in voce. Organa sunt melodiis perstrepentes voces compositionis.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Caput XL--De clavibus musicae artis. Quot sunt claves musicae artis? Septem. Quae? Prima: quanto plus voces in altum resonantur, tanto plus promptiorem spiritum efficiunt. Secunda: omnis bona operatio per musicam invenitur quia sic per clavem musicam districti, per harmonicos rhythmos intus, venarum pulsibus et contractione nervorum commoveamur ad bona faciendum. Tertia: ut medullis cordis, cum spiritu sancto agamus gemitibus inenarrabilibus pro culpis quae fecimus. Quarta: ut interior homo noster conveniat secum hominem deum Jesum Christum, dominum nostrum. Quinta: ut in oratione mens concordet voci nostrae. Sexta: ut in sanctitate serviamus Domino. Septima: ut serviamus Deo in timore.

Caput XLI.--De agnitone neumarum. Vos cantores, qui vultis scire vias neumarum et vultis inquirere artem musicorum, videte quomodo dividatur neumarum chordium et quomodo pergunt per aequalitatem. Quoniam omnes neumae aequaliter pergunt, sed tamen melodia cantuum ponunt: qualiter brevis, qualiter lunga, qualiter una chorda, qualiter duae, qualiter tres, qualiter quatuor, qualiter quinque, qualiter sex. Etenim in una neuma syllabarum litterae [401] non pergunt plus quam sex cordis, vel quinque, aut quatuor; sed usque ad unam. Sunt aliae quae se dividunt in multis partibus; pergunt in septem cordis, aut in octo, aut plus; aliqui autem dicunt usque ad undecim. At nos firmiter tenere debemus usque ad octo; quia differentiae tonorum sunt octo; et propter hoc verum esse debet octo chordarum pergere in neumis. Haec ratio numquam fallitur. Si vis scire qualiter dividatur neumarum chordium, inquire per tonis in initio antiphonarum, vel communionum, aut responsoriorum: omnibus principiis eorum et finibus una sola differentia est.

Pars altera.--Caput XXXIX.--De divisionibus musicae artis. Quot sunt divisiones musicae artis? Nonaginta et sex. Quae? Octo toni, duplicati fiunt sexdecim, octo symphoniae, duplicatae fiunt sexdecim; octo sunt neumae, duplicatae fiunt sexdecim, octo sunt schemata, dupliciter fiunt sexdecim; octo sunt metri dupliciter fiunt sexdecim; organi non est reciprocatio, sicut et istis sexdecim aedificium est, sed non est divisio. Ex utroque procedens ad compositionem earumdem, non dividitur ab ipsis, quia nequeunt ab invicem separari. Cantus sine organo stare potest; organum sine cantu minime constat: proinde in divisione non numeratus est.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Olim romulea sanctus qui mansit in urbe,

Gregorius praesul, condidit istud opus,

Per spatia cuncta vertentis qualiter anni;

Nocte deest possit reddere quisque preces

AEterno regi regnanti in saecula Christo,

[402] Si fuerit codex sufficit iste quidem.

Carmina multa quidem prisci cecinere poetae;

Isto sed nullum dulcius esse potest.

Liguriae praesul sanctus Ambrosius urbis,

Carmina composuit haecce canore pio,

Nectare seu tanto, potuisset ut effera corda

Mulcere et legis dogma docendo sacrae.

Hoc fateor, digne sanctus quod fecit in orbe,

Quod mecum terra firmat et ipsa simul,

Insignis Carolus romanum pangere carmen

Omnibus ecclesiis jussit ubique sacris;

Unde per Italiam crevit contentio multa,

Et status ecclesiae luxit ubique sacrae.

Tunc Paulinus homo pietatis munere praesul

In clero cuncto haec sua verba dedit.

Jejunii tempus sex pura oratio nostra

Sit coram Christo narret ut istud opus.

Tunc crucis elegit victricia signa sacratae

Ex his quale Deo rite placaret opus;

Atque duos pueros tali pro carmine fecit

Expansis manibus stando rogare deum.

Immobilis vir romuleo pro carmine mansit

Alter et e contra ecce precando ruit.

Tunc statuit praesul romanum ut carmen in orbe

Plebs itala caneret tempus in omne Deo.

Hoc itaque pangunt Europa et Gallia tota,

Carminibus multis eminet istud opus.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[403]

I.    Indicis a summo capiens exordia primus,            e
      In minimi primo flexu postrema reponit;            a
II.   Qui sede stat principium finisque secundi.         a
III.  Tertius in summo auriculis unum exordium capit  
IV.   Cujus flexio tertio finis quarto dignoscitur esse, [sqb]
V.    Indicis in medio quintus sumit caput ortu          g
      Et medici finem modulaminis aptat in ungue,        c
VI.   Qui locum exhortum sexti finemque tuetur;          c
VII.  Indicis hinc radix septeni perficit ortum,
      In summum apex cujus postrema reponit,             d
VIII. Octavus hac sede caput finemque reponit.           d

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[404] Vocabularium musicum.

Arythmetica: Disciplina numerorum, quia graece numerum rhythmum vocant.

Arythmeticus: Id est numerarius.

Buccinor: Cantor.

Calamaula: Canna de qua canitur.

Calamaularius: Is qui de canna canit.

[405] Calami: Casia.

Calamus graece, latine canna. Arundo in sudibus; sudes, fustes utraque parte acuti. Calamus nomen est proprium arboris; a calando, id est vocando, voces vocatur.

Casia: Calami.

Chordae: dictae a corde; quia, sicut pulsus est cordis in pectore, ita pulsus chordae in cithara. Has Mercurius excogitavit.

Chorus est plurimarum vocum ad suavitatis motum temperata collectio.

Clangor: Vociferatio.

Concentor: Qui consonat. Qui non consonat nec concinit, nec concentor erit.

Concentus multorum canentium composite: simul in unum cantus.

Cymbala: Graece ballemantia dicuntur; ergo cymbala dicta quia simul percutiuntur.

Cymbalum est aeri sonitus vel crepitus ferri.

Cythara: Apud veteres cytharae octo chordis constabant.

Euphonia est suavitas vocis. Haec et melos dicitur a suavitate et mel.

Fidicen: Cithara.

Fidicula: Cithara, citharoedus.

Fidiculae: Chordae.

Fidis: Cithara; desursum habet cavatum et sex chordas habet. Chordae citharae.

Fistula: Tibia vel calamus follium armatus.

Fistulor: Sibilor.

Harmonia est modulatio vocis; belle competens conjunctio; vel ex multis vocabulis apta modulatio; aut concordia plurimorum sonorum. Est conveniens et apta rerum omnium commixta connexio. Est cum fistulae organi per ordinem copulatae, legitimae tenent gratiam cantilenae, cumque aptum chordarum servat ordinem concordia.

Jubilate: Cantate.

Lyra: Genus citharae, dicta apo tou lyrin, id est varietate carminum; unde poetae lyrici dicentur, quod diversos sonos efficiant: sonum cantionum tuarum non audixu.

Melodia: Dulcis cantus vel suavitas vocis.

Melops: Dulcissime.

Melos: Dulcisonus.

Monochordum: Lignum lungum, quadratum in modum cassae; et intus cavum in modum citharae; super quem posita chorda sonat; cujus sonitu varietates vocum facile comprehendis.

[406] Musica: A musis per derivationem apo tou moys appellata. Est moys graece et latine aqua. Sicque dicta eo quod per eam quaerebatur virtus carminum et vocis modulationes, quia veraciter canendi scientia et facilis ad perfectionem canendi via, omni generi musicorum. Musica (ut alii dicunt) appellata est apo tou mason, id est a quaerendo; quod per eam vis carminum et vocis modulatio quaeritur. Musicae partes sunt tres: harmonica, rhythmica, metrica. Harmonica est quae discernit in sonis acutum et grave; rhythmica est quae requirit in cursione verborum utrum bene sonus, an male cohaereat; metrica est quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit ut, verbi gratia, heroici, iambici, et caetera. Materies cantilenarum triformem esse cernitur; prima est harmonia quae ex vocum cantibus constat, secunda organica quae ex flatu constat; tertia rhythmica quae est pulsu digitorum sonum recipit. Nam a voce editur sonus, sicut per fauces; aut a flatu, sicut per tubam; aut a pulsu, sicut per citharam. Prima divisio musicae harmonica dicitur, id est modulatio vocis. Harmonica enim est concordantia plurimorum sonorum. Musicorum instrumentorum genera sunt tria: percussionalia, tensibilia, inflatilia, percussionalia sunt acitabula aenea et argentea, vel alia quae metalli rigore percussa reddunt cum suavitate tinnitum. Tensibilia sunt chordarum fila, sub arte religata, quae admodum plectro percussa, item in ascensu vel descensu, in gravitate vel acumine delectabiliter sonum reddunt; in quibus sunt species cithararum diversarum. Inflatilia sunt quae, spiritu reflante completae, in sonum vocis animantur; ut sunt tubae, calami, organa, pandyria et caetera hujusmodi.

Nablum: Psalterium.

Organarius: Qui agit organum.

Organi: Vocabulum est omnium vasorum musicorum. Hi tamen quibus folles debentur, alio nomine nuncupantur.

Organum: Unius musae proprie nomen est: sed generaliter omnia musicorum vasa: id est calami, fistulae, cithara, psalterium, lyra, et caetera.

Organus: Est quasi turris quaedam, diversis fistulis fabricata, quibus, flatu follium, vox copiosissima destinatur. Et ut eam modulatio decora componat, quibusdam lignis ab interiori parte construitur, quos disciplinabiliter magistrorum digiti reprimentes, grandisonum efficiunt, et ut suavissimam cantilenam. Pandyria: Genus musicae artis, est enim lignum concavum ex parte utraque extensa.

Plaudite: Gaudete.

Psalmista: Psalta.

Psaltera: Cantrix.

[407] Psalterium: Genus musicum est in modo lyrae factum et vulgo canticum dicitur, quod Hebraei dechacordum usi sunt, propter numero decalogi legis.

Psaltes: Citharista; citharistam psallentem qui pulsaret ut per hoc excitatus esset spiritus ejus. Psalmicon.

Sambuca: Genus citharae rusticae et symphoniae in musicis.

Sambucista: Qui in cithara rustica canit.

Sambucus: Saltator.

Scypha: Canna.

Symphonia: Genus musicae artis; est enim lignum concavum ex parte utraque extensum.

Systrum: Genus musicae artis; ab inventore erat vocatum, quia Isis, regina AEgyptiorum invenisse eum dicitur.

Tibia.

Tibiae: Excogitatae in Phrygia feruntur.

Tibicines: Aves concinentes et qui tibia canunt.

Timpanistriae: Juvenculae sunt quae cum timpanis cantant.

Timpanum dicitur quod medius sit; timpanum enim extentum de pelle vel corio efficitur.

Timpanus est quasi duobus modiis confectus super ea tensi corii resolutio resonat, quod musici disciplinabiliter sura percutientes geminata resolutione modulantur.

Tintinnabulum: A sono, sicut balatus ovium.

Tragaedi: Quia in canendo praemium hircus, qui graece tragos dicitur.

Tragaediae: Gentilium fabulae, vel carmina poetarum.

Tuba: Buccinum. A Tyrrhenis inventa; unde dicitur.

Tyrrhenaeque tubae mugire per aequora clangor.

Tubicen: Tuba canens.

Tubicines: Qui tuba canunt.

Tubicinor: Tuba cano vel sono.

Vox est aer spiritu verberans; unde et verba sunt nuncupata.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License