Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[13] Anonymi cujusdam de Musica et Tonis Tractatus.

[14] I. De Numeris Musicis Et De Consonantiis.

Ex omni innumera varietate numerorum pauci [15] et numerabiles inventi sunt, qui sibi ad efficiendam musicam convenirent. Sunt autem ex his omnibus sex epytritus emiolus duplaris triplaris quadruplus et epogdous.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

III. Breviarium de Musica.

Compendiosum de musica breviarium collecturi et quasi quamdam introductionem facturi primum quid sit musica dicamus ut per eius deffinitionem promptiores ad eam adducamus auditores. Musica est bene modulandi scientia per diutinam meditationem frequenti percepta experientia. Bene autem modulari est rata tonorum et intervallorum dispositione per legitimos excursus apta modulatione suaves cantus formare eosque post debitos ascensus et descensus congruo et legitimo fini aptare. Musica autem naturaliter nomini inesse philosophorum testatur auctoritas qui dicunt omnis animae nostrae corporisque compagines musica coaptatione esse conjunctas et armonicae modulationis proportionibus quibusdam compositas. Hoc autem cum rationibus multis evidenter praeclare conentur ex hoc vel maxime id verum opinantur quod ut boetius ait nichil tam proprium esse humanitati quam dulcibus modis remitti, curis astringi et omnis sexus et aetas infantes et juvenes nec non etiam senes ita naturaliter affectu quodam spontaneo modis musicis adjunguntur, ut nulla omnino sit aetas quae dulcibus cantilenis non delectetur in tantum, ut audita quasi dulci cantilena motum quoque aliquem auditae melodiae similem corpore effingat. Hincque perspicue appareat ita nobis musicam naturaliter esse conjunctam ut ea nec si velimus quidem carere possimus, huic opinioni et illud opitulari videtur quod etiam seculares cantilenae absque omni artificialis musicae scientiae legitimo tonorum et intervallorum cursu dulcium proferuntur et cum earum effictores modorum diversas proprietates et differentiarum ac intervallorum varietates, consonantiarum quoque proportiones nesciant, sola natura dictante sic congrue eas modulantur ut legitime currentibus nihil hoc et deesse videatur. Quae causae ita se habeant satis congruum dignumque videtur dum me laudis modulatores studiis musicae artis sedulo inherere magisque inhonestum judicatur el tempore ejus rei qua in divinis laudibus carere nequeunt noticiam non habere, ut quod scolares sine arte sola natura tribuente dantes, ut ita dicam sine mente sonum ignorantes rite modulantur, isti per experientiam notitiam disciplinae scienter prudenterque sapiant et meditentur. In hujusmodi vero artis disciplina monochordi noticia est valde necessaria, in cujus frequenti exercitio consonantiarum et modorum ceterorumque ad hanc artem pertinentium plene percipi potest cognitio.

IV. De inventione et ordine chordarum.

Simplicem in principio fuisse musicam boetius auctore nicomacho refert adeo ut quatuor nervis tota constaret notitia. Ejus quadricordi mercurius dicitur inventor fuisse idque usque ad orpheum duravisse. Quatuor autem his quintum postea [16] nervum chorebus lydiae rex adjecit, sextum hyagnis phrix apposuit, septimum terpander lesbius adiunxit, sicque ad similitudinem septem planetarum ex tetrachordo eptachordum reddulit.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

Veluti si senex gravi voce aliquid praecinat puerulus autem idipsum acuta et equali voce seni concinat vel si puer praecinat acuta voce senex autem idipsum puero concinat graviore.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

Qui cupias priscum modulandi noscere nisum Huc venias nam certa tonorum hic patet analogia itaque minorum Octo tonis totum constat perpendere cantum. Homine major distinctis Quatuor hos nervi discernunt lege canendi. Singulus ut varios teneat simul ordine binos perpatemeson secundum Primum major lychanos hypatonque minorum. Post simul amborum hg Ordo hinc quem poscat meson parybate noscat. In concordia fine; Quartum et eorundem lychanos meson praebet idem. Quod loquor est tale. sit ut haec Quatuor est non maiorum ascensio nervus. Et quidem non totidem fecit quoque raro minorum Omnibus inmixtis simul est descensio quintus Ista probatur mente circans species diapente Gnarus quis cordi figit tactor monochordi.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

[17] Multi tamen auctoritatem illorum in eisdem intervallis sequebantur, quod etiam versus sequentes de his perquirenda compositi testantur.

Ut [G supra lin.] cantor [F D supra lin.] iunctis [G G supra lin.] derives [G d c supra lin.] singula [e c d supra lin.] punctis [d G supra lin.] Intervalla novem dabit hec lex agnitionem Primus habet limma quo non vox strictior ulla Assonat huic ptongus subiectum limma secundus. Emicat inde tonus conexo limmate ternus Quatuor atque modum quartum dat vis atomorum Hinc quintum captas si sic diatesseron aptas Hinc sextum recinis si binam diesin addes Vox diapentinam sonat emmele septima formam Juncto dichotomo sonat hinc ogdoa formam. Procinis inde sonum conexo limmate nonum Iste suo cunctos concludit lyra mate ptongos.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

Quatuor [E E t supra lin.] modi [t ts supra lin.] sunt [t supra lin.] quibus [e t supra lin.] omnis [t ts supra lin.] cantilena [s t t t supra lin.] dinoscitur [s t ts s supra lin.], quos istis notulis prenotamus. Primus modus talis habetur. qui diapente intenditur. tono deinde remittitur. Secundus diatesseron elevatur. ditono remittendo demittitur. Tertius ditono exaltatur. diatesseron deponitur. Quartus huic proximus tono sustollitur. diapente reflectitur. Si quis hos modos memoriae commendaverit. facile omnem tropum agnoscere valebit. nec non aeque hactenus inauditam cantilenam corrigere quibit depravatam.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

Quid significent et operentur he note.

E Voces unisonas equat. S Semitonii distantiam signat. T toni differentiam tonat. S cum T semiditonum statuit. TT Duplicata ditonum titulat. d Diatesseron symphoniam denotat. [Delta] Delta diapente consonantiam discriminat. [Delta]S Delta cum S limma cum tritono limmata docet. T[Delta] cum T quater nos culimmate tonos maximum videlicet in cantilenis ptongorum intervallum determinat.

Sunt he note cum punctis remissis. sine punctis intensas vocum differentias discernunt ptaxata.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

Frutoteus nenis ceu stultus frat. istis Dans tamen octonis congrua multa modis.

Quid teneat proprium varius sonus octo modorum. Scilicet antiphonis noscendis atque regendis. Ac distent inquo subscriptus continet ordo [18] Principii limam primus tenet hanc medicinam. Differt primum sic. Primum querite regnum Hinc etiam tales junguntur. Que mulieres Ergo secunda canit distantia. pictus. amavit. Tercia sumit Ave. placet. Unus lux Ego quartae Diffusa est quinte concordat. Dicite ferte. Septima Redde michi sonat. Exi. Quam. Scio. Vidi. Submixum folio dominum residere supino. Hec est ergo modi specialis forma secundi Assumpsit ihesus Calicem. Consurge. Regressus. Differt his Ecce. Genuit. Virgo. paribusque.

Triti principium. Favus. O crux. Gloria. Verbum. Discrimen primum. Claudus. Quera secundum. Tercia cognovit discretio. Quarta Religuit. Talibus explentur. huiusque lege tenentur. Principium quarti poterit sic rite notari. Ascendit. Rorate. Super. Dignare. Magister. Ad te. Ex egypto. pariterque Fidelia primo. Discernunt Benedicta dein. Gregorius exin. S due jubente deo quartam vocat. aeque. Tulit ergo. Exivi a patre quintam regit. ac abitare. Noticiam sexte tribuunt. O mors ero. Vade Principium cantus quinti monstrat. Nalareus. Qualiter hic distent demonstrant Solvite. Ponent. Et tales multe. satis ex usu manifeste. Dant sexto formam. Conturbetur. Puer. O quam Que veniat. Hodie expictus. Pax. Si ego. Quinque Hic etenim differt. Miserere. Malos male perdet. Septimus exemplis exorditur modus istis. Assumpta [G G G supra lin.] est [[sqb] supra lin.] maria.[c d c supra lin.]. Vidit [G c supra lin.] jacob [d c supra lin.]. Ex [G supra lin.] galilea [[sqb] c d d d supra lin.]. Facta est. Ingenua. cujus discretio prima. Has simul assumit. Scio. Scimus. et ipse preibit. Dives. Stella. Vide. Laud. et sunt forma secundo. Tercia sic aderit. Semen. vel Mirificavit. Quarta. Quis es. Salve. Mecum. Non sis midn. Surge. Principium octavo dant. Vox. Benedictio. Xpicto Ascendente. Alias. Cum palma. Serve. Tu es vas Distanti forma sit prima. Tu es. vel. Adorna Mite. Magi. Scriptum vitam. verbum caro factum. Ardens est. Hodie. Dominus subjunge secunde Justorum. Dixit Sapentia. tercia sumit. Quarta. Priusquam te. Sic. lumen. In israel. Ecce Quinta. Deus meus es. Omnis Plebs Ponit. Euntes. Illos et. in. ecclesiis sexta sit barbara quamvis Tot vicibus variis cantus discernitur omnis.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

Principio norme monochordum quadriforme. Lignum quadratum mensura quadruplicatum. Sedenas monstrat chordas. quis cantio constat Per grave finitum superans altum tetracordum. Protus dum scandit finali. nona reclangit. Dumque cadens refluit sibi cordula trita remugit Sex scandens plagis boat. et post tergula quadris. Hoc primi cuncti sunt undique firmate cincti. Ne decimam capite tangant. quartam neque calce. Subiectis reliquis contendis lege prioris.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

Primi toni melodiam psalles indirectum. Primus. Secundum autem in fine et in medio sic variabis. Secundus. Tercium suspende in medio et in fime pcipita. Tertius. Quartus inprimis gradatim ascendit; tandem de alto cadit. Quartus. Quinti medietas secundo similis sed finis dissimilis. Quintus. Sextus. item ut primus imponitur sed aliter exponitur. Sextus. Septimus. quartum in medio respicit sed ad finem despicit. Septimus. Octavus quinto in medio respondens tali tenet et concluditur. Octavus.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

Autentus primus tonus dicitur nobilis eo qd adoms affect apt sit. plagis vero cantat flebilis. qua modulatio ejus esse vementior videtur tristibus rebus et miseris. Autentus deuterus incitabilis plagis ejus modestus et gravis. Autentus tritus iocundus plagis ejus voluptuosusus. Aut tetrardus letus et hilaris plagis eius suavis et dulcis.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

[20] Eadem mensura pertotum in sequentibus septem feruetur. idem unaqueque prioris duplicate mensuretur. Si etenim mensurasti primam ad inueniendam octavam. sic sua quantitate mensurabis secundam et erit nona. sic terciam et erit decima. sic quartam et erit undecima. sic quintam et erit duodecima. sic sextam et erit tercia decima. sic septimam et erit quartadecima. Iterum adde prime fistule tria diametra plena. et exinde quod reliquum erit diuide equaliter in quatuor partes. et abjectis tribus quarta erit longitudo quinte decime. et ita fiet ut prima contineat duplum longitudinis octave et insuper diametrum totum. similiter octava duplum quinte decime. cum tribus diametris. quod est bis diapason. Quodsi voluerit organicus extendere mensuram ultra quindecim vel sedecim fistulas per tria alphabeta. metiendum est instar priorum duorum. sicuti mensure ad similitudinem primi. Volunt autem quidam fistulam primam et longissimam hanc longitudinem habere. ut lineam hic exterius in margine positam novies in se possit continere circulum vero subpositum latitudinem esse omniumque caeterarum implere.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

Alia Regula Domni Willihelmi de Fistulis:

In metiendis organorum fistulis novam artem ingredientes a minima usque ad maximam conuertimus mensuram. et hoc lieet hactenus incognitum sit et inauditum. a peritioribus tamen organistis. eo gratius ut speramus accipietur. cet.--Ergo si ita ut dictum est disponantur. minimeque quantitas ut prenotatum est diligentius longitudine et latitudine obseruetur. neutrum de predictis modis excedunt. gravissime perflari queunt. omnisque sicut iam in nostris probavimus consone fiunt. et proportionaliter mensurari amodo possunt hoc modo (Vide figura in tabella II.) Prime ergo fistule quantitas idem longitudo eius in octo diuidatur. eique octava pars cum octava parte diametri apponatur. et erit secunda. eritque inter has tonus.

*      *      *      *      *      *      *      *      *      *

Versus cujusdam de eadem re:

Si tibi surgat amor qd formes cymbala fusor. Herennas nostrum sumere consilium. semper id facias. Cum cera formes. sit adhuc tanta cera supstes. Et cantus recolas. C. Intresequi libres primam ceram tu dunae par tres. Quia scda vice formatur. G. Sintque due partes quinte forma secunda nole. D. Tercia forma nole sic est generanda scde. Tercia vice formatur. G. Augeat ut quintae tercia pars positae. D. Ipsa secunda [21] tribus resecabitur atque duabus. A. Conflatur sexte formula quarta nole. Quarta vice formatur. A. G. Tercia per sextam sic debet formam sumere. A. Unica sit ut sexte tercia pars sibimet. E. Tercia formatur tribus. unaq pronunciatur. F. Septima finalis fiat ut ex reliquis. C. Partes bis binas tunc primam cera scinde perequas. F. Cum tribus hinc quartam constituendo nolam. Quarta C. F. Hinc quartam demens. sibi dodrant eque vel inquens. S. Partibus extribus his synemenon facias.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License