Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.1r] [Basel, Univ. Bibl., F.IX.54, f.1r; text: Ad iocundos primus. Ad seueros s[ecundus]. [Ad lasciuos(?)] quintus. Ad versutos septimus. Ad senes secundus. Ad blandos quartus. Ad tristes sextus, [Ad] honestos octauus pertinet. Musyca in connexu vtriusque. Musyca in corpore. Musyca in voce. Musyca in anima. SANGVIS. COLERA. FLEGMA. MElancolia. Iusticia. TEmperancia. prudencia. fordtitudo. dux autentus. Comes discipulus. comes discipulus. [Gamma]. a. b. c. d. e. f. g. aa. cc. dd. libere rare. dorius. frigius. lydius. mixolidius. ypodori. ypofrigius. ypolidius. ypomixolidius. .i. .iii. .v. .vii. .ii. .iiii. .vi. .viii. OCTO modi Musice matris.] [WFANON2B 01GF]

[f.1v] Incipit Ars Musyce.

Qvatuor ecce tropy natura iure creati. Quatuor uidelicet reges infra sua regna sedentes. Hinc prothus. ac deutrus. tritus. tropycusque tetrardus.

Sub dicione sua cohibent modulamina cuncta. Quos tam prudenter distinxit musica mater Tam statuit certas uocum discrimina metas. Alter ut alterius non vsurpet sibi cantus. Vindice natura. uel cedat in altera iura.

A gravitate quidem nimium distabat acumen Et grauitas neumis non conueniebat acutis. Sic ex consilio diuisis quatuor octo. Ergo suum comitem dux sede recepit eadem. Commodus et paciens. et amice federa iungens.

Omnibus hospicium finale dedit tetracordum. Primaque .d. primos habet .E.que secunda secundos Obtinet equiuocos .f. tercia quartaque quartos. Hos tonos et semis. sequitur semis tonos istos. Dytonus et semis superantes prepedit illos. Sic cum semitonis series discreta tonorum Discernit nobis finem quorumque troporum.

Qverere nunc racio racionis et exigit ordo. Quod teneant proprium. que sint communia. que non. Quomodo quemque tropum sua constituat dyapason. Aut vbi concordent. vbi discordando repugnent Alter ab alterius defendens iure suum ius. Et nunc quisque modus duplici modulamine fretus. Autentum plagam sedem componit in vnam. Vt dux autentus. comes ut sit plaga uocatus. Alter enim minor est. pendit dignior alter Quod cum natura. dictauit philosophya. Vocibus ut voces. liquidis apte grauiores. Et grauibus liquide resonent infraque supraque. Que quasi confuse. concordabant minus ante.

Condicione tamen qua se sciat inferiorem Seu graues sortitur metas comes egrediatur. Vt quas non liceat voces attingere querat. Sin alias captum dux forcior auferat illum. Et totus cantus sub nomine transseat huius.

Primus ab .a. plagalis in .a. firmat sua castra. Alterius .b.b. cursum distiguit vtrumque. Excedit de .c. tentoria tercius in .c. Nam .D.D. quartum octo sub limite claudunt. Hos .D. cingit et .E. mediis ius legis et .F.G. Que dyapente supra reddunt dyatesseron infra. Avtentus primus intra .d.d. spaciatur. At sua tendit in .e. tentoria deuterus ex .e. Ex .f. in .f. magni distingue palacia triti.

[f.2r] Ex .g.g. summi disponitur aula tetrardi Hiis .a.b.c.d. medietates linque .e.e. Hiis dyapente subest gressus dyatesseron effert. Sed quoniam veluti promit sentencia flecti. Segnius irritant animos dimissa per aures. Quam que sunt oculis subiecta fidelibus ecce. Ordine dispositis compingo castra figuris. Quod tam mirifice natura struxit et arte. Distribuit tropis. se musyca matre creatis. Hiis ades expugna. quisquis potes hec mea castra.

Incipit Ars musyce.

Tractaturi de musyca. videndum est quid sit musyca.

Est autem mosyca vocum mocio. congrua et recte canendi sciencia.

Vnde dicitur musyca. A moys greco. quod latine dicitur aqua. quasi olim primo fuit inuenta mydeaulis id est in aquaticis instrumentis. Et in malleis fabrilibus [a supra lin.] Pytagora. Vnde et olim in aquaticis exercebatur instrumentis.

Vel musyca dicitur a musa ut quidam uolunt. quod est instrumentum quodam musycum decenter satis et iocunde clangens. omnia musyca instrumenta excellens. eo quod omnium vim et modum in se contineat. humano si quidem inflatur spiritum ut tybia. manu temperatur ut figella. folle concitatur ut organum. Vnde a greco M H C A [mesa supra lin.] id est media dicitur eo quod sicut aliquo medio diuersa coerunt spacia. ita et in musa plurima. conueniunt instrumenta. Vnde non incongrue a principali parte sui musyca nomen sortita est.

Dicunt eciam quidam musycam a musis nomen accepisse. eoquod ipse apud antiquos. in hac arte perfecte crederentur. et ab eis pericia modulandi quereretur. Vnde et a potu muso id est a querendo muse dicte existimantur.

Alij musycam quasi mundicam id est a mundi id est celi cantu dictam putant.

Cycero. quid est inquit quod complet aures meas. cantus et tam dulcis sonus. hic est inquit qui in pulsu et motu ipsorum orbium efficitur et accutum cum grauibus tenperans. varios equabiliter concentus efficit.

Hoc de musyce nominacione sufficiant breuiter dicta.

Veteres musyci gama non ponebant in monocordo Sed Gwidoni propter grauitatem secundi toni est appositum. cuius cantus sine eo fieri non potest. Vt in offertorio In omni terra. Et in alijs Vbi autem nos dicimus .A. ibi greci dicunt proslambanomenos. et vbi nos .B. ibi greci ypatheypaton.

Notandum quod consonancie iste vj item dicuntur consonancie quando superior uox ab vno. et inferior ab alio tanguntur. [f.2v] Sed quando vnus dyapente dyatesseron uel dyapason. Et sic de alijs cantauerit interuallia vocantur.

Est autem inter consonancias simplices dyatesseron dulcis. dyapente dulcior. dulcissima dyapason.

Inter compositas. prima dulcis. secunda dulcior. tercia dulcissima. Hoc probat in organo. cythara. et discantu.

Notandum quod sicut in musyca Bernonis dicitur. quisquis sibi videtur sine artis huius noticia. bene canere cum interrogatur de numeris interuallis acutorum grauiumque sonorum nescit respondere. Wltque aurium sensui credere non autem racioni magistre cum utrumque iudicium sit requirendum [inquerendum ante corr.].

Amplius autem racionis. que ipsam ueritatem integrieatemque ad liquidum in rerum natura inquantum possibile est ex munere omnipotentis artificis. comprehendit.

Is inquam tale magis lasciuie que ultimo anni tempore ac si swauiter et numerose canat est conparandum quam peritus cantor habendus.

Tanto namque in musyca quisque se reddit studiosiorem quanto ipsam artem nouerit utiliorem.

Musyca vna est ex vij artibus quas liberales appellant naturales. quidem quemadmodum alie. Vnde ioculatores et hystriones qui prorsus illitterati sunt. dulcissonas uidemus aliquando contexere cantilenas. Hinc est illud Boecij in primo capitulo sue musyce. Nichil inquit tam naturale. tam proprium omni humanitati quam dulcibus modis remitti contrarijs astringi. hinc eciam intus nosci potest. quod non frustra a Platone dictum est. mundi animam musyca continencia fuisse coniuncta.

Cum enim in eo quod in nobis iunctum est. conuenienterque coaptatum illud excipimus quod in sonis apte conuenienterque coniunctum est. eoque delectamur nos ipsos. eadem similitudine compactos esse cognoscimus. est. enim similitudo dissimilitudini odiosa.

Sed quorsum ista hic. quia non potest dubitari quando anime nostre et corporis statis musicis proporcionibus quodammodo uideatur esse compositus. Inde est enim quod infantes dulcis cantilena oblectat aliquid uero asperum et inmite ob audiendi voluptate suspendit. Ni mirum eciam id omnis etas patitur omnisque sexus quelibet suis actibus distributa sint vna tamen musyce delectacione coniuncta sunt. Hec Boecius. Sed sicut grammatica dyalectica cetere artes si non essent scripte. ac per precepta elucidate incerte habentur et confuse ita. et hec.

Sciendum autem quod ars hec non infima est inter artes reputanda. presertim cum clericis maxime sit neccesaria et quibuslibet eam exercitantibus fit utile et iocunda. Quisquis namque ei incessanter [f.3r] operam adhibuerit et sine intermissione indefessus instituerit talem inde fructum consequi poterit ut de cantus qualitate an sit urbanus an wlgaris verus an falsus iudicare sciat et fassum corrigere et nouum componere Non igitur est parua laus non modica utilitas non vilipandendus labor musyce sciencia. qui sui cognicione compositi cantus. efficit iudicem. falsi emendatorem noui emendatorem.

Notandum autem quod musycus et vsuale cantor non parum a se inuicem discrepant. nam cum musicus per artem semper recte incedat Sed cantor vsualis. aliquociens rectam. per vsum solummodo viam tenet Cui ergo melius properauerim cantorem vsuale quam ebrio qui domum suam quidem repetit sed quo calle reuertatur penitus ignorauit.

Sed et molaris rota aliquando discretum scridorem reddit ipse tamen nesciens quot agat utpote res inanimata. Vnde Gwido in Mycrologo ait. Musicorum et vsualium magna est distancia. Nam que facit quod non sapit diffinitur bestia. et cetera.

Hoc ergo illi primum qui se ad musyce disciplinam aptare desiderat iniungimus ut litteras cum sillabis ascriptis figure subiete affirmare studeat nec antequam eas memoriter teneat ab hac opera desistat Sex sunt sillabe quas ad opus musyce sumimus diuerse quidem apud diuersos. Verum. angli. fratigene. alemani. vtuntur hijs. vt. re. mi. fa. sol. la. ex ymno illo vt dicitur sumptas. cuius principium est. vt queant laxis. ecce habemus ibi vt. resonare fi. ecce. re. mira gestarorum. ibi mi. famuli tuorum illic. fa. solue pol. ecce sol. labij. reatum. ecce la.

Per has itaque sillabas is qui musycam scire affectat. canciones aliquas cantare discat quousque ascensiones et descensiones multasque earum varietates plene ac lucide pernoscat.

In manus eciam articulis modulari [[se componat]] sedulus assuescat. et in ea cantum probet corrigat et componat hoc si aliquamdiu fecerit et alte memorie commendaverit facillius procul dubio ad musycam iter habebit.

Mvsycorum ergo tria sunt genera. vnum quod carmina fingit. Secundum quod instrumentis agitur tercium quod instrumentorum opus carmenque diiudicat.

Is ergo est musycus quando canendi scienciam non silitum operis sed impario speculacionis assumit ut supra Boecius. Nulla disciplina ut idem dicit. sine musyca potest esse perfecta. [f.3v] quia nil sine illa manet. Ipse mundus quadam armonya sonorum est compositus. et celum ipsum sub armonie modulacione reuoluitur. Et apud Pytagoricos. Stoycos. Platonicos philosophicam turpius erat musycam nescire quam litteras.

Sed nec hoc reticeri oportet quam magnam vim commouendi animos auditorum cantus musyce habet. Siquidem aures mulcet. mentes erigit. preliatores ad bella incitat. lapsos et desperantes reuocat. viatores confortat latrones exarmat iracundos mitigat. tristes et anxios letificat. discordes pacificat. vanas cogitaciones eliminat. freneticorum rabiem temperat. Sicut in libro regum de Saul legitur. de cytara Dauid.

Item freneticus quidam Asclepyade medico canente cytara liberatus est. Vt dicit Boecius Sed et idem de Pytagora refert. quod luxuriosum quemdam iuuenem ab immoderata libidine musyca modulacione reuocauerit. per vnum enim cantandi genus. poteris aliquem ad luxuriam prouocare. eum denique quam tocius per aliud penitencia ductum reuocare. Cuius rei experimentum Gwido de quodam iuuene refert.

De triplici musica.

De triplici autem musyca id est mundana. humana. et instrumentali et de triplici genere musyce. meledye scilicet dytriamyca. enormonico. cromatico. Require in musyca. Boecii. Cyceronis. Phylolay. et Mocrobij. et in phylosophorum tractatibus modernorum.

De vnisono.

Vnisonus. Vnisonus dicitur quasi vnum habens sonum qui fit quando vna uox continue repercutitur.

De tono.

Tonus a tonando uocatur. est autem tonare potenter sonare. quia tonus forma habet sonum. respectu semitonij.

De semitonio.

Semitonium a Platone uocatur id est non plenus tonus. sed imperfectus. vnde virgus. Semiueri fruges.

De semidytono.

Semidytonus dicitur eo quod non sit plenus dytonus huius due sunt species. vna tono et semitono altera semitonij.

Ponit notabilia.

Set sciendum quod .ix. sunt modi quibus omnis melodya contexitur scilicet vnisonus. Semitonium tonus. Semidytonus. dytonus. dyapente. Semitonium cum dyapente. tonus cum dyapente. Hijs moderni duos apponunt scilicet tritonum et dyapason. Ex hijs dicuntur .vj. consonan et tres simplices et tres composite Simplices sunt dyatesseron. dyapente. dyapason. Conposite dyatesseron cum dyapason. Dyapente cum dyapason. Bis dyapason. Ad hoc valet antiphona Ter terni sunt modi. quibus omnis. et cetera.

[f. 4r] Dyapente latine. de quinque sonat. eo quod ab vna incipiente uoce ad quintam saltum facit habens in se dyatesseron. et tonum. Est autem quemadmodum primus. inter .c. et .g. secundum. inter .d. et .a. tercium inter .e. et .[sqb]. quartus inter .f. et .c.

Duo autem qui restant modi scilicet semitonium cum dyapente. et tonus cum dyapente interuallia uocantur. Iulianus apostata et imperator. semitonium cum dyapente adiecit.

Et nota quod quando dicis semitonium cum dyapente vnum modum significas. quando vero semitonium dyapente. duos. Idem de tono et dyapente.

De dyapason.

Dyapason dicitur de omnibus. eo quod omnes in se contineat consonancias. quia dyatesseron. dyapente constituunt dyapason.

Sequitur de plagalibus.

PRimus plagalium id est Secundus tonus constat ex prima specie dyatesseron inferius que est ab .A. in .d. et ex prima specie dyapente. que est ab eadem .d. in .A. et ex prima specie dyapason. que est ab .A. in .A.

De secundo palgalium.

Secundus plagalium id est quartus tonus. constat ex secunda specie. dyatesseron. inferius. que est. a .B. in .c. et ex secunda specie dyapente. que est ab eadem e. in. .b. et ex secunda specie dyapason. que est a .B. in .b.

De tercio plagalium

Tercius plagalium id est vi tonus constat ex tercia specie dyatesseron. inferius. que est a .c. in .f. et ex tercia specie. dyapente. que est ab eadem .f. in .c. et ex tercia specie dyapason. que est a .c. in .c.

Quartus plagali

Qvartus plagalis id est octauuus tonus. constat ex quarta specie dyatesseron. inferius. que est a .d. in .G. et ex quarta specie dyapente que est ab eadem .g. in .d. et ex quarta specie dyapason. que est a .d. in .d.

Sequitur de autentis.

PRimus autentorum id est primus tonus constat ex prima specie dyapente. que. est a .d. in .a. et prima specie dyatesseron. superius. que est ab eadem .a. in .d. et ex prima specie dyapason. que. est a .d. in .d.

Secundus autem

Secundus autentorum id est tercius tonus constat ex secunda specie dyapente. que. est. ab e. in .b. et secunda specie dyatesseron. superius que est ab eadem .b. in .e. et ex secunda specie. dyapason. que est ab .e. in .e.

De tercio autento

Tercius autentorum id est quintus. tonus constat ex tercia. specie dyapente. que est ab .f. in .c. et ex tercia specie dyatesseron. superius que est ab eadem .c. in .f. et ex quarta specie dyapason que est a .g. in .g.

De quarto autento

Qvartus autentorum id est septimus tonus constat ex quarta specie dyapente que est .g. in .d. et ex quarta specie dyatesseron superius que est. a .d. in .g. et ex quarta specie dyapason. que. est. a .g. in .g.

[f.4v] [Basel, Univ. Bibl., F.IX.54, f.4v; text: chorus matronalis. chorus virilis. voces proprie plagalis prothi. voces protenti autenti [[triti]] proprie. a. b. c. d. e. f. g. [sqb]. comunes [[vtriusque]] vtriusque. disposicio autenti, prothi et sui subiugalis. voces proprie plagalis deutri, voces proprie autenti deutri, thalamus. disposicio autenti deutri et eius subiugalis. voces proprie plagalis triti. voces proprie autenti triti. disposicio autenti triti et sui plagalis. voces proprie plagalis tetrardi. voces proprie autenti tetrardi. disposicio autenti tetrardi et sui subiugalis.] [WFANON2B 02GF]

Primus cum quarto sextus simul incipit ex. A

Octauus quintus ac tercius incipit. in .c

F. que secundus amat .d. septimus alcior istis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License