Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[410] [VMW9:410; text: Ad iocundos primus, Ad severos tertius, Ad lascivos (?) quintus, Ad versutos septimus, Ad senes secundus, Ad blandos quartus, Ad tristes sextus. Ad honestos octavus pertinet, Musica in connexu utriusque, Musica in corpore, Musica in voce, Musica in anima, Fortitudo, Sanguis, Colera, Phlegma, Melancholia, Justitia. Temperantia, Prudentia, comes discipulus, dux autentus, [Gamma], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, [rob], libere raro, hypomixolydius, dorius, phrygius, lydius, mixolydius, hypodorius, hypophrygius, hypolydius, I, II, III, IIII, V, VI, VII, VIII, Octo modi musice matris] [WFANON2 01GF]

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[411] Quatuor ecce tropi natura matre creati

Quatuor ut reges intra sua regna sedentes.

Hinc prothus, ac deutrus, tritus tropicusque tetrardus

Sub dicione sua cohibent modulamina cuncta.

Quos tam prudenter distinxit musica mater,

Tam statuit certas vocum discrimina metas,

Alter ut alterius non usurpet sibi cantus

Vindice natura vel cedat in altera iura.

A gravitate quidem nimium distabat acumen

Et gravitas neumis non conveniebat acutis.

Sic ex consilio divisis quatuor octo

[Late diffusus tenet ecclesiasticus usus.]

Ergo suum comitem dux sede recepit eadem,

Commodus et patiens et amice foedera iungens.

Omnibus hospitium finalium dat tetrachordum:

Primaque D primos habet, E que secundos

Obtinet aequivocos F tertia, quartaque quartos.

Hos tonus et semis sequitur, semis, tonus istos;

Ditonus et semis superantes propedit illos.

[412] Sic cum semitonis series discreta tonorum

Discernit nobis finem quorumque troporum.

Quaerere nunc ratio rationis et exigit ordo,

Quid teneant proprium, quae sint communia, quae non,

Quomodo quemque tropum sua constituat diapason,

Aut ubi concordent, ubi discordando repugnent,

Alter ab alterius defendens iure suum ius.

Et nunc quisque modus duplici modulamine fretus

Autentum, plagam sedem componit in unam,

Ut dux authentus, comes ut sit plaga vocatus.

Alter ei minor est, praecellit dignior alter,

Quod cum natura dictavit philosophia,

Vocibus ut voces liquidis apte graviores

Et gravibus liquidae resonent infraque supraque.

Quae quasi confuse concordabant nimis ante.

Condicione tamen, qui se sciat inferiorem

Seu graves sortitur metas, comes egrediatur.

At cui non liceat voces attingere, quaerat,

Sui alias captum dux fortior auferat illum.

Et totus cantus sub nomine transeat huius.

Primus ab A plagalis in a firmat sua castra,

Alterius B [sqb] cursum distinguit utrumque,

Extendit de C tentoria tertius in c,

Nam D d quartum certo sub limite claudunt.

Hos D cingit et E mediis ius legis et F, G,

Quae diapente supra reddunt, diatessaron infra.

Authentus primus inter D d spaciatur.

At sua tendit in e tentoria deuterus ex E.

Ex F in f magni distingue palatia triti.

Ex G g summi disponitur aula tetrardi.

His a, b, c, d mediatrices liquet esse.

His diapente subest, gressus diatessaron effert.

Sed quoniam veluti promit sententia flati (?)

Segnius irritant animos dimissa per aures,

Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus. Ecce!

Ordine dispositis compingo castra figuris,

Quae tam mirifice natura struxit et arte

Distribuitque tropis se musica matre creatis.

Hic ades, expugna, quisquis potes, haec mea castra.

[Quae situ superes, capias ut victor et intres,

Invenies in eis thesauros totius artis.]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License