Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[378] Anonymi 7

De musica libellus.

Modus in musica est debita mensuratio temporis, scilicet per longas et breves; vel aliter: modus est quidquid currit per debitam mensuram longarum notarum et brevium.

Notandum quod quidam modus dicitur rectus; alius dicitur in ultra mensuram, qui scilicet excedit rectum modum sive rectam mensuram. Dicitur autem ille modus rectus qui currit per rectas longas et per rectas breves. Et est recta longa que continet in se duo tempora solum. Recta brevis est illa que continet in se unum. Primus secundus et sextus sunt in recto modo. Tertius modus, quartus et quintus sunt in ultra mensuram.

Et sciendum quod sex sunt modi, scilicet primus, secundus, tertius, quartus, quintus, et sextus.

Primus modus appellatur primus, quia levior est omnibus aliis; levior enim est quam secundus, et propter hoc appellatur primus. Secundus modus dicitur secundus, quia levior est quam tertius. Tertius quam quartus, et sic de singulis.

Primus modus procedit ex una longa et brevi et altera longa.

Secundus modus e converso ex una brevi et longa et altera brevi.

Tertius modus procedit ex una longa et duabus brevibus et altera longa.

Quartus e converso.

Quintus ex omnibus longis.

Sextus ex omnibus brevibus.

In illo primo modo sex dantur regule, quarum prima est: longa ante longam valet longam et brevem.

Secunda regula est: tanta est pausa, quanta est penultima.

Quarta regula est quod in omnibus modis ordo debet teneri. Quilibet enim modus habet suum ordinem.

Quinta regula est quocienscunque tres notule in primo modo ponuntur pro una longa, prime due valent unam brevem, et ultima valet tunc sicut due precedentes.

Sexta regula est quando due note ponuntur pro una longa equaliter sive uniformiter, dici debent tam in primo modo quam in secundo.

Sequitur de secundo modo.

Secundus modus, ut dictum, dicitur secundus, quia levior est quam tertius.

Notandum quod sicut in primo modo omnes pause sunt breves, quia penultima brevis est; ita in isto secundo modo omnes pause sunt longe, [379] quia penultima est longa. Secundus modus incipit super brevem et tertius super brevem. Omnes pause in isto secundo modo sunt duorum temporum. In primo modo et in secundo nulla longa potest habere tria tempora per ordinem, sed solum duo, ut dictum est.

Sequitur de tertio modo qui dicitur modus in ultra mensuram. Notandum quia sicut in primo modo et in secundo omnes note longe sunt duorum temporum, ita in isto tertio modo omnes longa sunt trium temporum. Tertius modus, ut supradictum est, procedit ex una longa et duabus brevibus et una longa, per ordinem et per equipolentiam usque ad finem. Equipollentia enim intelligenda est in omnibus modis. Equipollentia dico, ut si non sequantur post unam longam due breves per ordinem, accipiatur illud quod loco duarum brevium invenitur, quia quandoque pro duabus brevibus ponuntur tres breves, vel quatuor; vel si post duas non sequatur longa, trium temporum accipiatur suum equipollens, quia aliquando pro una longa trium temporum ponitur brevis et longa que valent unam longam.

In isto tertio modo datur talis regula: quod quando nos habemus multitudinem brevium, illa que plus appropinquat fini dicitur longior proferri. Ergo de duabus brevibus prima est unius temporis, reliqua vero duorum. Si vero tres vel quatuor inveniantur, pro duabus brevibus, ultima valet duo tempora et totum residuum non valet nisi unum.

Pausa est tanta quanta est penultima; est longa trium temporum; ergo pausa longa trium temporum.

Sequitur de quinto modo. Quintus modus procedit ex omnibus longis, ut dictum est supra, et dicitur modus in ultera mensuram sicut tertius. In quinto modo omnes longe sunt trium temporum, sicut in tertio.

Sequitur de convenientia modorum. Et est sciendum quod primus modus qui procedit ex una longa et altera convenientiam habet cum quinto qui procedit ex omnibus longis, quia aliquando in uno motello post omnes longas sequitur immediate una longa et altera brevis; et sic de duobus modus fit unus per equipollentiam et per convientiam talem.

Secundus modus convenientiam habet cum tertio, quia post unam longam in tertio modo sive post duas breves potest sequi immediate una brevis et altera longa. Et sic de tertio modo et de secundo potest fieri unus modus per equipollentiam et per convenientiam talem. Similiter tertius modus et quintus conveniunt in hoc quod post unam longam in quinto modo possunt sequi due breves de tertio; et e converso, post duas breves de tertio potest sequi una longa de quinto, et sic per equipollentiam et in convenientiam talem, de tertio modo et quinto potest fieri unus modus.

Notandum est quod motellus, cujuscunque modi sit, debet judicari de eodem modo de quo est tenor. Et ratio est, quia tenor est fundamentum motelli et dignior pars; et a dignori et nobiliori debet res denominari. Si ergo motellus est de primo modo sicut: Bone compaignie; et O quam sancta, et multi alii, et tenor est de quinto modo, motellus dicitur judicari de quinto, quia una longa et una brevis in motello equipollent uni longe in tenore; quia quelibet longa in tenore valet unam longam et unam brevem per regulam supradictam in primo modo. Longa autem, etc.

Sequitur de proprietatibus figurarum. Omnis figura sive omnis nota, quod idem est, aut est brevis aut longa. De longis triplex est differentia. Quedam est longa duorum, quedam trium, quedam sex temporum. Figura continens in se duo tempora, proprietas sua est quod habeat tractum a parte dextra, et talis tractus dicitur signum longitudinis sue, sicut hic: [380]

[L,L,L on staff3]

Figura continens in se tria tempora, proprietas sua est quod habeat tractum a parte dextra sicut prius, ut hic:

[L,L,L on staff3]

Figura continens in se sex tempora sive duas longas debet esse latior quam sit longa cum cauda, ut hic:

[MX,MX,MX on staff3]

De brevibus triplex est differentia: quedam est recta brevis continens unum tempus et scribitur, tali modo:

[B,B,B on staff3]

Quedam semibrevis continens unum tempus et scribitur, sic:

[S,S,S,S on staff3]

Quedam plica brevis descendendo, ut hic:

[Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx on staff3]

Quedam plica brevis ascendendo, ut hic:

[Bcssnpsdx, Bcssnpsdx,Bcssnpsdx on staff3]

Proprietas recte brevis et semibrevis est quod non habeant aliquem tractum. Proprietas plicarum brevium tam ascendendo quam descendendo est quod habeant tractum breviorem a dextra quam a sinistra.

Proprietas plicarum longarum tam ascendendo quam descendendo est quod habeant tractum longiorem a dextra quam a sinistra:

[Bpdsncddx,Bpdsncddx,Bpdsncddx,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx on staff3]

Sequitur de proprietatibus ligaturarum. Quedam est ligaturarum duarum, quedam trium, quedam quatuor, quedam quinque. Et primo videamus de ligatura duarum. Notandum est quod quedam ligantur ascendendo quedam descendendo. Illa ligatura dicitur ascendere cujus secundus punctus altior est quam primus. Illa ligatura dicitur descendere cujus secundus punctus inferior sit primus.

Proprietas ligature duarum ascendendo est quod ullum habeat tractum, ut hic:

[Lig2art,Lig2art,Lig2art on staff3]

Proprietas ligature trium descendendo est quod habeat tractum a parte sinistra, ut hic:

[Lig3cdsndd on staff3]

De quatuor ligatis, quedam ligantur ascendendo, quedam descendendo. Proprietas ligatura ascendendo est quod ullum habeat tractum, et scribitur in hunc modum:

[Lig4aaa on staff3]

Proprietas ligature quatuor descendendo est quod habeat tractum a parte sinistra, ut hic:

[Lig4cdsnddd on staff3]

[381] Proprietas ligature quinque est quod habeat tractum super caput positum, tam ascendendo quam descendendo, sicut hic:

[Lig5cssndddd,Lig5cssnaaaa on staff3]

Et sciendum quod omnis ligatura excedens tres ligatas debet reduci ad tres ligatas, verbi gratia: de tribus ligatis prima est longa et altera brevis; similiter de quatuor ligatis ultima nota valet unam longam et tres precedentes valent longam et brevem. Et sic quatuor ligate reducuntur ad tres ligatas, scilicet tempus. Similiter est de quinque ligatis; ultima valet unam longam et totum residuum valet longam et brevem. Et sic ligatura quatuor vel quinque notarum, plurium si sint, reducuntur omnes ad tres ligatas, nec possunt plus valere secundum tempus quam tres ligate.

Sequitur de speciebus arte musice. Et sciendum quod XIII sunt species in musica, quarum prima dicitur unisonus; secunda dicitur semitonium; tertia dicitur tonus; quarta dicitur semiditonus; quinta dicitur ditonus; sexta dicitur diatessaron; septima dicitur diapente; octava dicitur diapason; nona dicitur semitonium cum diapente; decima dicitur tonus cum diapente; duodecima dicitur ditonus cum diapente; tertiadecima dicitur tritonus. Et queritur quare non dicitur diatessaron supra diapente, ut habeatur XIIII species, sicut precedentes species scilicet semitonium, tonus semiditonus et ditonus. Solutio diatessaron et diapente continetur infra diapason, et similiter omnes precedentes, et propter hoc non potest dici diatessaron cum diapente, quia ex quo diatessaron et diapente perficiunt diapason, superflue diceretur diatessaron cum diapente. Unde bis repeteretur diapason, et hoc est modo quare non dicitur diatessaron cum diapente.

Primo videndum est quid sit unisonus per diffinitionem et postea unde dicatur. Unisonus est quidquid ponitur in eadem linea vel in eodem spatio et dicitur ab unus, una, unum, quasi unus sonus, quia de duobus sonis a duobus prolatis fit unus sonus, ut hic:

[L,L,L on staff3]

Secunda species est semitonium per diffinitionem distantia inter duos unisonos quod secundum vocem hominis non potest dividi, et dicitur a semi, quod est dimidium et tonus quasi continens in se dimidium tonum, sicut in hoc loco:

[CSI:381,1] [ANO7DEM 01GF]

Tertia species est tonus; et est tonus distantia inter duos unisonos continens in se duo semitonia, ut hic:

[CSI:381,2] [ANO7DEM 01GF]

Quarta species est semiditonus et est semiditonus distantia inter duos unisonos continens in se tonum cum dimidio, et dicitur a semi quod est dimidium et ditonus, quasi tonus et dimidius, ut hic:

[CSI:381,3] [ANO7DEM 01GF]

Quinta species est ditonus, et est ditonus distantia inter duos unisonos continens in se duos tonos et tres voces; et dicitur a dia quod est de et tonus, quasi de duobus tonis, sicut hic:

[CSI:381,4] [ANO7DEM 01GF]

Sexta species est diatessaron, et est diatessaron [382] distantia in duos unisonos continens in se duos tonos cum dimidio; et dicitur a dia, quod est de, et tessaron quod est quatuor, quasi de quatuor vocibus, sicut hic:

[CSI:382,1] [ANO7DEM 01GF]

Septima species est diapente; et est diapente distantia inter duos unisonos continens in se tres tonos cum dimidio; et dicitur a dia quod est de et penta quod est quinque, quasi de quinque vocibus, ut hic:

[CSI:382,2] [ANO7DEM 01GF]

Octava species est diapason que est distantia inter duos unisonos, continens in se sex tonos; et dicitur a dia quod est de et pason, quod est totum, quasi continens in se totum quod predictum est, id est omnes predictas species, sicut in hoc exemplo:

[CSI:382,3] [ANO7DEM 01GF]

Nona species est semitonium cum diapente et est distantia inter duos unisonos continens in se tres tonos et sex voces, ut hic:

[CSI:382,4] [ANO7DEM 01GF]

Decima species est tonus cum diapente, et est distantia inter duos unisonos continens in se quatuor tonos cum dimidio et sex voces, ut presenti exemplo:

[CSI:382,5] [ANO7DEM 01GF]

Undecima species est semiditonus cum diapente qui est distantia inter duos unisonos, continens in se quinque tonos cum dimidio et septem voces, ut hic:

[CSI:382,6] [ANO7DEM 01GF]

Tertiadecima species et ultima est tritonus qui distantia inter duos unisonos continens in se quatuor voces; et dicitur a tris, quod est tres, et tonus quasi habens tres tonos.

Et notandum quod unisonus, semiditonus, ditonus, diatessaron, diapente et diapason sunt magis necessarie species quam alie, quia omnis discantus cum tenore suo in aliqua istarum consonantiarum.

Notandum est quod unisonus et diapason sunt consonantie perfecte; ditonus et semiditonus sunt imperfecte; diatessaron et diapente dicuntur medie.

Tonus est generalis regula qui de omni cantu in fine dividicat, non in principio, quia per principium non cognoscuntur veraciter antiphone nec responsoria.

Unde finis judicium est cujuslibet toni. Videamus ergo quot fines sunt in quibus omnes cantus fiunt. Notandum est quod quatuor sunt fines principales in quibus omnes cantus debent finiri, scilicet: D, E, F, G. In istis quatuor litteris naturaliter debet reduci omnes cantus. Item sunt duo fines collaterales in quibus quartus et quintus et sextus aliquando terminantur, scilicet in A in regula et in C in regula. Redeamus ad principales fines. Si ergo antiphona terminetur in D regula, et seculorum incipiat in A in regula, primi toni est.

Item si in D, et seculorum in F in regula incipiat, secundi toni est. Si antiphona terminetur in E in spatio et seculorum in C in regula, tertii [383] toni. Item si in E et seculorum in A in regula, quarti toni est. Si antiphona terminetur in F et seculorum incipiat in se in regula, quinti toni est. Item si in F seculorum in A, sexti toni erit. Si antiphona terminetur in G, et seculorum incipiat in D in spatio, septimi toni erit. Si in G et seculorum in C in regula, octavi toni.

Dictum est de principalibus finibus dicendum est de collateralibus, scilicet A in regula et C in regula. Si ergo antiphona terminetur in A regula per b rotundum et seculorum incipiat in D spatio, quarti toni erit; et talis tonus reducitur in E in spatio. Si antiphona terminetur in C in regula, aut quinti, aut sexti toni erit. Si in C, et seculorum incipiat in G in regula, quinti toni erit. Item si in C in regula et seculorum in E in regula, sexti toni erit. Sciendum est quod isti duo fines collaterales debent reduci ad principales, videlicet: a in regula in e in spatio et c in regula in f in regula.

Finis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License