Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[110] [MSD43:110; text: [fol. 189r] Cantus dicitur autenticus melodia cuius diapente recipit inferius et dyatesseron superius. Recipit e converso plagalis dyatesseron inferius et dyapente superius. Communis vero cantus est, qui autentico et plagali semper commune vel medium percurrit dyapente, aut aeque progreditur utrobique. Est autem cantus indifferens, qui chordas indifferenter omnes autentici tangit et plagalis. Prothus indifferens constat ex omnibus primis chordis et speciebus. f 189v, Deutrus ex omnibus secundis chordis et speciebus. Tritus ex, a, [sqb], c, d, e, f, g, D, E, F, G] [ANOCADI 01GF]

[111] [MSD43:111; text: omnibus tertiis. Tetrardus ex omnibus quartis. Sed omnium finales, D. E. F. G. sunt graves. Dyatesseron et dyapente symphoniae pariter coniunctae intensae atque remissae, reddunt consona modulatione dyapason, qui continet in se legem totius harmoniae. Per quam reddimus laudes regi regum, regnanti per saecula saeculorum. Articulos senos monacho guidone repertos: ut, re, mi, fa, sol, la, repetitos per monochorda. f 190r, Conspicis incepta dumtaxat habere quaterna, Gamma tenens unum, .C. et inde .G. ac .c. acutum. Quae licet intendas tibi fiunt sive remittas. Excipe cantus ea duo quae reddant synemena. Ordine sed tali fidibus sunt denique dandi: Gamma re ut, A re mi, B fa H mi, C ut fa sol; Et D la re sol, E mi la, F ut fa, G ut re sol; hinc a la re mi, b fa h mi, c ut fa sol, d la sol re; e mi la, f fa, g sol, a la recipit dupplicata. a, [sqb], c, d, e, f, g, D, E, F, G] [ANOCADI 02GF]

[112] [MSD43:112; text: dupplicata. Nonus passus circini inter magdas monochordi, notat tonum, quartus semitonium, f 190v, vel dyatesseron, tertius dyapente, secundus dyapason. Lege planetarum, septem discrimina vocum. Pulsu seu flatu vel tinnitu resonabunt: Semitonium, Tonus, Semiditonus, Dytonus, Dyatesseron, Dyapente, Dyapason. Duppla proportio recipit in monochordo species octo; Sesqualtera quatuor; Sesquitertia octo; Epogdoa duodecim. Ex hiis quatuor autentici colliguntur, et plagales eiusdem numeri: Dorius, Ypodorius, Frigius, Ypofrigius, Lidius, Ypolidius, Mixolidius, Ypomixolidius. f 191r, Saeculorum amen horum, Primus et quartus, et sextus, in acuto .a. incipiunt, et in finali plerique finiunt; Secundus in F, tertius et quintus, et octavus in c, septimus in d acuto. Simplex chorda sit extensa voce quindenaria, scilicet: Proslambanomenos, Ypateipaton, a, [sqb], c, d, e, f, g, D, E, F, G] [ANOCADI 03GF]

[113] [MSD43:113; text: paripateypaton, licanosypaton, ypatemeson, paripatemeson, licanosmeson, mese, paramese, tritediezeugmenon, paranetediezeugmenon, netediezeugmenon, tryteyperboleon, paraneteyperboleon, neteyperboleon. a, [sqb], c, d, e, f, g, D, E, F, G] [ANOCADI 04GF]

[Explicit]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License