Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[364] De sinemenis.

Sequitur de sinemenis sic: b c, cujus medium erit [sqb] parvum. Iterato B C magnum in puncto. Crux inter F G magna vel gravia cujus medium erit punctus. Altera crux inter f g, parva vel acuta. Iterato crux inter F G magna dividatur per tres partes cujus una pars erit punctus; altera crux inter c d, parva vel acuta, cujus medium erit punctus; altera crux inter cc dd duplicia vel superacuta.

Iterato crux inter c d parva. Dupletur longitudo et fiat punctus inter C D magna vel gravia, et ista crux per tres partes, cujus tertia erit punctus. Altera crux inter G magnum vel grave et a parvum vel acutum, cujus medium erit punctus. Crux altera inter g et a parva, sed ejus duplum in longitudine erit punctus. Altera crux inter F A, magna vel gravia. Et ista eadem ultima crux per tres partes, cujus tertia erit inter D C magna sive gravia, cujus medium erit punctus. Altera crux inter d et e parva et ejus medium punctus; altera crux inter dd cc duplicia.

Iterato crux inter D C magna per tres partes cujus tertia erit punctus. Altera crux sub parvo [sqb]; hoc est inter [sqb] et b rotundum. Parva cujus duplum in longitudine erit punctus. Altera crux inter A B magna, sive gravia, sed ejus medietas erit punctus; altera crux inter duo bb parva superacuta, sed virtualiter in cognitione universali, etc.

Sic est intelligendum de cruce predicta vel predicta duplici consideratione consideratur, et hoc duplici modo: uno modo secundum philososophos, et sic nominatur sinemenon, quamvis non utebantur, nisi quatuor qui dicuntur sic; sinemenon vel prothon sinemenon, deutera sinemenon, trite sinemenon, tetra sinemenon, prout in magna musica Boetii plenius continetur, et in Micrologo Guidonis, ac et in pluribus aliis auctoribus, etc.

Sed secundum vulgus falsa musica, vel false musice nuncupantur, proprie sic dictum quamvis naturaliter nulla musica sit falsa.

Iterato altera distinctio: crux sui sinemenon duplex est: una est vel procedit in divisione, ut supradictum est, per diapason, vel diapente, vel diatessaron super [sqb], vel b durum, ut superius dictum est, et sic crux predicta dura vel laborifera dicitur.

Altera est crux per divisionem suam mediantibus [365] proportionibus predictis, videlicet diapason, diapente et diatessaron, et hoc supra b rotundum vel supra b molle, vel b dulce, quod quidem est ita necessarium, sicut altera crux predicta in perceptione et cognitione glorie divine, velut in laudando Dominium, juxta illud: Laudate Dominum in sanctitudine ejus, etc., in cordis et organo, etc.

Exemplum patet istius dulcis b, in quodam Kyrie: Pater Creator omnium; in illo versu ubi dicitur: Consolator optime; quam in diatessaron se habet ad b rotundum acutum, etc., cum quibusdam postpositis, etc.

Sit [sqb][sqb] aa cujus medium est bb rotundum duplex, sicut predictum est in substantialibus acutis, et superacutis vel parvis et duplicibus. Iterato idem [sqb] a dupletur in longitudine, et sic inter A et B magna, erit punctuatio crux dulcedinis, vel mollitudinis; eadem crux in tres partes cujus tertia erit magnum.

Iterato eadem crux per quatuor et fiat punctus. Altera crux inter D et C magna, vel gravia et potest dici ista crux prima crux Domini primi tonantis, quia in societate sua est, etc. Ista eadem ultima per duas partes equales cujus medium erit punctus. Altera crux inter d et c parva vel acuta et potest dici quod associatur similitudinarie que sedet in altis.

Iterato medietas hujus erit punctus, altera crux in altissimis inter dd ee duplicia. Iterato crux inter D et C magna, dividatur per tres partes cujus tertia erit b rotundum parvum, etc.

Iterato eadem crux inter B et C magna per quatuor in puncto; crux altera inter G magnum et a parvum, cujus medium erit punctus. Crux altera in g et e parva vel acuta, et assimilatur sedenti inter gloriosos altos, prout octo tropi Domino attribuantur juxta octo beatudines.

Iterato crux inter G magnum et a parvum per tres partes, cujus tertia erit punctus. Altera crux inter d et e acuta, et videtur esse eadem crux de Consolator optime, ut predictum est.

Iterato eadem crux inter D magna et a parvum dupletur in longitudine et erit punctus. Crux altera Gratissima glorie divine inter [Gamma] et A, gravissima, prout inter talia reperitur.

Iterato crux inter [Gamma] A cujus medium erit punctus; crux altera et est eadem que fuit duplata superius dicta, et potest dici crux dulcedinis sub mesen quod est a acutum.

Iterato crux inter F A per tres partes; et fiet crux altera inter D et C, ut predictum est. Iterato crux inter F A per quatuor, cujus tertia erit punctus; crux altera inter C et D magna, et dicitur crux dulcidinis sub authento protho per quatuor, cujus medium erit punctus. Crux altera inter c d parva vel acuta, cujus medium erit punctus. Altera crux inter cc dd duplicia.

Iterato crux sub authento protho per quatuor, cujus quarta erit in puncto. Altera crux inter F G magna vel gravia, cujus medium inter F G parva vel acuta, et potest dici crux dulciflua Inter flores glorie alte, etc.

Que quidem omnia supradicta ad sanctissimam gloriam divinam multiplicandam cum quibusdam aliis, prout in cordis, in flatu, in cimbalis bene sonantibus; et hoc in uno genere diatonico divino electo subtili ex levi mediantibus predictis divino instrumento monocordo dicendo: Omnis spiritus laudet Dominum, etc., cuncta bona, etc., etc., etc.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License