Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.124r] Quoniam de plana musica siue de composicione gammatis breuiter Et sub breui compendio tratare proponimus ideo de plana musica debemus scire quid sit primo et et principaliter deinde quidem sit musicus et vnde dicatur postea quid sit gamma. et quare magis ei preponitur littera greca quam latina. Et que et quot sunt partes musice siue gamatis. Et vltimo que et quot sunt species ipsius quibus omnis cantus concexitur et eciam ordinatur. Musica est liberalis sciencia perite cantandi copiam submistrans. Vnde dicit Boecius inter septem artes liberales optinet musicam principatum. Inter enim omnes liberales siue sciencias ipsa est enim liberalior. iocondior lecior amabilior Curialior. quare esse probatur.

Nam redit hominem liberalem iocundum curialem letum Et amabile. mouet enim affeccus. prouocat in sensus in diuersum habitum Vel sic describitur. Misica est discrecio modulacionis ecanendi sciencia et facilis ad perfeccionem canendi via pluriumque dissimilium vocum proporcionalis consonancia Et scia de numero relato ad sonos Musicus est ille qui [f.124v] Racione propensa canendi scienciam Manifestat. Vnde philosophus musicorum Et cantorum magna est distancia. Isti dicunt illi sciunt que componit musica. nam qui canit quod non sapit appellatur bestia Vnde versificator

Bestia vero cantor qui non canit Arte sub vsu. Non vox cantorem facit artis sed documentum Musica dicitur a musis que secundum fabulas dicuntur filie Iouis. Vel musica dicitur a moys quod est aqua. et ycos quod est sciencia quia iuxta aquam fuit inuenta musica. Gammaus est composicio figurarum cum vocibus ponitur quia G. greca. que talis est preponitur ipsi et littere latine subsequitur. per hec videtur quod a grecis inuenta fuit musica a latinis vero consummata Moyses dixit inuentorem musice fuisse qui fuit Tubas de stirpe Caym ante diluuium. Greci vero dicunt huius artis primordia inuenisse Pitagorem. Sciendum est quod tres sunt partes musice siue gamatis. quarum prima est de figuris et nominibus vocum et eciam de lineis et spaciis. Secunda est de proprietatibus. Tercia et [est ante corr.] vltima de mutacionibus. In [Im ante corr.] parte prima sciendum est quod viginti sunt signa siue claues in numero cum .b. molli. Quarum occo precedentes dicuntur graues et scribuntur sec scilicet idest G.A b.c.d.e.f.g. Sequentes acute diciuntur scilicet A.b.c.d.e.f.g. Relique vero scilicet <quinque> vltime superacute dicuntur et scribuntur sic A.b.c.d.e. occo precedentes claues dicuntur <graues> eo quod videntur aggrauare hominem per cantum inferiorem vel quia omnis cantus qui in eisdem versatur graui <sono> profertur Septem sequentes acute eo quod omnis cantus qui <in eisdem> fore vsatur. Vero vltime dicuntur superacute eo quod voce <acute> et subtili et voce superacuta <enunciantur> vel quia acucior sonum <redunt> acutis et exellunt omnibus predictis

Item sunt septem littere latine quibus <omnes> voces exprimuntur que eciam signa <siue> claues vocantur quia sicut [sicit ante corr.] per <clauem> reseratur serra ita per has septem litteras reseratur nusica <melodia> Et sicut clauis inserra <resoluitur> ita tocius musice cantus in <istis> septem litteris replicatur quibus <tamen> gamma id est G. greca littera <preponitur>

Vt A prima littera nostra ab <intrinsecus> tonum habeat et grecam Et G <latinam>. Diapason introducat et sic <distinguitur> in tria alphabeta <superna> que continentur in manu inferius

Notandum est quod per septem litteras <supradictas> sex voces tantummodo designantur scilicet vt.re.mi.fa.sol.la. quibus tota musica vnde versus.

Hiis sex formantur sex motus et variantur. vt.re mi sol la <Item> musica plena. dantque semi .mi.fa. nec fit plenus tonus <infra>

[f.125r] Item notandum est quod iste sex voces [[circum]] cursum suum perficiunt species sicut patet in figura que claustrum musice nuncupatur

[Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 15128, f.125r; text: .[sqb].quadratum, natura, .b.Molle, la, la sol, sol fa, fa mi, la mi re, sol re vt, fa vt, la mi, la sol re, sol fa vt, sol re, G vt, re, A, B, C, D, E, F, G, [sqb]b] [ANODPM 01GF]

Dicco de figuris et nominibus vocum nunc dicendum est de lineis et spaciis. vnde linea [limea ante corr.] Et spacium nichil alius est quam paritas et imparitas. Vnde quid est linea paritas erit illud quod est in spacio dicitur imparitas. Vnde quia licet signum quod vero situatur loco est in spacio. Vnde sequitur per numerum naturalem quod si primum sit in linea relicum erit in spacio et e conuerso. Et insuper omne cadratum oppositum et occauum. sed in vno loco sumitur simile signum [sigium ante corr.] ergo si primum sit in linea relicum erit in spacio et e conuerso. Et hic secundum quadraturas [quadratum ante corr.] vel ipsius manus iunccuras reccas quarta regula et prima tenent et hic sufficiant

Ad Maiorem vocum expressionem perutilis est proprietatum cognicio. vnde proprietas vt hic sumitur nichil aliud est. et sunt tres differenciarum species scilicet .[sqb].durum .b.molle. et natura .[sqb] durum. dicitur [[esse]] esse tonus an .b.quadratum .b molle dicitur esse semitonium ante .b.rotundum. Natura dicitur esse cantus sumptus sine aliquo .b. id est sine aliqua differencia vt hic proprie eo quod omnis cantus naturalis in eius confinio principium habet et finem. Et notandum est quod .b. molle non est de origine aliarum clauium. Omne .vt. in .C. cantatur per naturam. et sequentes voces sunt sibi pertinentes. Omne .vt. in f. cantatur per b molle et cetera. Omne .vt in G. cantatur per .[sqb].quadratum et cetera vnde versus.

C. naturam dat .f.b. mollem tibi signat. G. quoque [sqb].durum tu semper quis reperire. Mutacio nichil aliud est prout hic sumitur quam diuisio vnius vocis propter aliam sub eodem signo id est eodem sono. Vel sic mutacio est duarumi vocum diuersarum probacio sub vno signo et eodem sono. Vnde sequitur quod vbicumque est mutacio oportet quod ibi sint ad minus [minuis ante corr.] due voces. Et quia in Gamaut. nec in are nec in bmi [f.125v] non est nisi vnica vox ideo non est ibi mutacio. preterea licet in .bfa mi sint due voces diuerse tamen non est ibi mutacio quia hic esset contra diffioni mutacionis. nam ibi sunt diuersa signa scilicet b molle et [sqb].quadratum et sic clauis rotunda nec vsu nec natura potest reserare serram sed contraria videntur sicut album et nigrum ita [ista ante corr.] iste due voces .fa et mi. se inuicem compati non possunt quia b.fa est ab ordinacione .b.mollis. et [sqb].mi. ab ordinacione .[sqb] quadrati. Preterea si ille due voces essent sub vno et eodem signo dicerentur .bfa mi. sed si non dicitur ideo non est ibi mutacio. quia iste due voces non sunt in eodem sono sed ibi habet semitonium maius. non aut alibi inuenitur ideo et cetera. Sciendum quod vbicumque sunt due voces ibi sunt due mutaciones vna ascendendo. et alia descendendo exceptis excipiendis vt diccum est. Primo in cfaut. dicendo faut vtfa. Et vbicumque sunt tres voces ibi sunt sex mutaciones. vt patet. in .Gsolreut. et in aliis similibus quia prima vox mutatur in quatuor et e conuerso et secunda mutatur in quatuor et e conuerso. eciam in quatuor vltima et e conuerso. Et sic patet per racionem istam quod vbicumque sunt due voces ibi sunt due mutaciones. Et vbi sunt tres voces ibi sunt sex mutaciones. Et ab hoc super hac racione due voces non dupplicantur per quatuor. sicut tres per sex. Vnde regula est quod omnis mutacio desinens in vt re.mi dicitur ascendens. Et omnis mutacio <designens> in fa sol.la dicitur descendens vnde versus. vt re.mi scandunt descendunt. fa quoque sol la.

Causa mutacioni dupliciter sumitur scilicet causa ascensionis et causa descensionis vt patet in ffaut. quoniam [si add. supra lin.] in illo sumeret aliquis .faut. posset ascendere vsque ad terciam vocem. Quoniam si vellet sumere. quartam vocem esset sumere improprie ex quo esset mutacio de fa in vt. Et similiter descendendo suo modo scilicet vt.fa. et hic in composito Gammatis. Et hic in sequenti figura plenius patebit siue in manu. Sciendum est igitur quod omnis mutacio efficitur aut racione vocis. aut racione <signi> aut racione vtriusque scilicet voci et signi. Racione vocis efficitur mutacio quando per cantum inceptum non potest accingere. siue descendere siue ascendere ad cantum determinatum et tunc dimiccenda illa superior. Et assumenda est illa inferior et e conuerso. Racione signi efficitur mutacio quando signum superueniens mutat cantus. Racione vtriusque per exempla predictorum vt patet in sequenti [staff4]

Sunt autem duodecim species musice quibus omnis cantus [f.126r] contexitur et ordinatur scilicet vnisonus. tonus tonus. semitonus. ditonus. semiditonus. dyatessaro [dyatessato ante corr.] diapente. tonus cum dyapente. semitonus [semiditonus corr. supra lin.] cum dyapente. Et vltima [[cum]] dyapason. preterea sunt non nulli qui tritonum inter dictas species emiccunt. ad quarum cognicionem discernendum [discernentum ante corr.]. Et multorum eciam errorem distruendum. Sciendum est quod vnisonus est qui vna et eandem vocem sine alterius progressione frequencius manifestat vt hic patet. [inferius add. supra lin.] Et dicitur vnisonus quasi vnius vocis sonus et potest poni in qualibet claue. Tonus est progressio duarum vocum propinquarum a linea in spacio et e conuerso. propterquam in semitonio vt patet [staff4]

Dicitur autem tonus a tono. nas eo quod perfecte et discrete discernit et pretendit distancia inter duas voces. Duplex est semitonus siue semitonium scilicet semitonium minus et semitonium maius. Semitonum minus est imperfeccum duarum vocum spacium vt si fit ascensus de mi. ad [[mi]] fa de .b [[b]]fabmi vt patet per exemplum [staff4] Semitonium maius est spacium siue differencia que est inter re.mi et re fa de bfabmi vt patet hic [staff4] Dicitur aut semitonium a semis grece quod est imperfeccum latine. Vel dicitur a semus. ma. mum. quod est imperfeccus imperfecca imperfeccum et tonus quasi imperfeccus tonus. vmquam arguitur fit de semitono maiori et minori semitonus minor. nisi de mi. ad fa. aut e conuerso tamen aliquando fit alibi per falsam musicam.

Nuc aut queritur que sit nneccessitas in musica regulari de falsa musica siue de falsa mutacione cum nullum regulare debeat accipere falsum. sed pocius verum. Ad hoc dicendum est quod muccacio siue falsa musica non est inultilis sed necessarium propter consonenciam bonam inueniendum. malam vero euitandum. Nam si velimus habere. dyapente que est media concordencia. de necessitate oportet quod nos habeamus tres tonos cum semitono ita quod si alica figura sit in fabmi. sub .[sqb] quadrato et sit in faut acuto [accuto corr. supra lin.] per naturam tuc non est ibi consonancia. sed dissonancia cum semitono pessima. Veruptamen potest fieri consonancia sed per falsam musicam.

Per falsam musicam appellamus fiei quando nos facimus de semitono tonum [sonum ante corr.] et e conuerso non tamen est falsa sed imitata Hoc aut cognoscitur per signum .[sqb].quadratum vel .b.rotondi in loco inusitato locatum ita quod si dicamus mi. in. ffaut. accuta. cum signo .[sqb] quadrati et dicamus mi. in bffami cum signo .[sqb].quadrati. vel in similibus. Ita quod in proporcione toni tunc erit dyapente consonancia. Et ideo falsa musica est neccessaria quandoque. vt omnis consonancia seu melodia in quolibet signo perficiatur. Ditonus est spacium inter duas voces continens duos tonos et sequentem inter duas voces vt patet hic [staff4]

[f.126v] Semiditonus est spacium in se continens tonum cum semitono minori vel e conuerso. et fit duobus modis ascendendo et descendendo vt hic [staff4] Et dicitur semiditonus a semis quod est dimidium et tonus quasi dimidius tonus semiditonus et tonus cum dimidio et melius Tritonus est spacium continens in se tres tonos Et dicitur a tris quod est tres et tonus quasi continens tres tonos vt hic.

Dyatessaron est spacium inter duas voces in se continens duos tonos cum semitono et fit. duobus modis scilicet ascendendo [[et]] vel descendendo vt hic patet exemplum [staff4] Et dicitur diatessaron a dyas quod est de et tetras quod est quatuor quasi de quatuor vocibus constituta. a qualibet voce vsque ad quartam fit diatessaron preter ab .f. graui ad .b. accutam quadratam. Et a b. rotondam in e. accutam verumptamen potest fieri ibidem per falsam musicam supradiccam. Dyapente est spacium in se continens tres tonos et semitonum intermixtum. et fit duobus modis ascendendo et descendendo vt patet hic [staff4] Et dicitur dyapente a dya quod est de. et penta quod est quinque quasi de quinque vocibus species constituta a [al ante corr.] qualibet enim voce. vsque ad quintam fit dyapente nisi a b. graui ad .f. grauem scilicet ab .e graui ad b. accutum molle. Vel ab .b. accuto quadrato ad .f. accutam. tamen ibi potest fieri per falsam musicam supradiccam. Tonus cum dyapente transcendit inter duas [[duas]] voces per spacium. quatuor tonorum cum semitono intermixto item patet hic [staff4] Semitonium cum diapente transcendit per spacium trium tonorum cum diobus <semitonis> per medium interextis. sicut a .b. graui ad .G. accutam vt hic. [staff4] Notandum quod tonus cum dyapente semitonus cum dyapente sunt in cantu rarissimi. Ditonus cum <dyapente> transcendit spacium quinque <tonorum> cum semitono intermixto vt patet hic [staff4] Semiditonus cum dyapente transcendit per spacium quatuor tonorum cum duobus semitonis vt hic [staff4] Dyapason [Diapason ante corr.] est quedam consonancia que <inter> duos vnisonos a qualibet liccera vsque ad consimilem eleuatur et <deponitur> vt hic [staff4] Dyapason dicitur a dya quod est duo et pan quod est totum et son quod est vox eo quod continet omnes concordancias supradiccas sic autem dyapason in proporcione dupla ad sonos.

Sciendum est quod vnisonus dytonus semitonus diatessaron dyapente dyapason sunt magis neccessarie quam alie species. Nam omnis discantus se habet cum tenore suo in aliqua istarum concordenciarum Item notandum est quod vnisonus et dyapason sunt[f.127r] concordancie perfecce. Ditonus et semiditonus sunt imperfecce. Dyatessaron et dyapente. medie. scilicet nec perfecce nec imperfecce.

Explicit ars cantus plani et cetera



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License