Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[67] Prudens, pacificus, verbis vultuque serenus,

Egregius meritis, omni pietate salubris.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[68] [left column] Imperatrix reginarum

Et salvatrix animarum

Pretiosa margarita,

Rosa gelu non attrita,

Lux solaris, clara stella,

Spiritualis Dei cella.

Paradisi patens porta,

Per quam salus fuit orta,

Benedicta, gloriosa,

Supranitens et frondosa,

Vas electum creatoris,

Medicina peccatoris;

Super choros angelorum

Exaltata, spes lapsorum,

Lepram tabens peccatorum,

Ad te clamo, fons hortorum,

In extremum vitae pergo;

Me tuere pia virgo.

[right column] Ex mamilla pietatis

Funde rorem castitatis,

Cujus sacrum per liquorem,

Tu extinguas hunc ardorem,

Aut per spiritualem facem

Prorsus uras hanc fornacem.

Multa flamma jam surrexit

Unde multus fumus exit:

Ita fumi fetor olet

Sulphum ut olere solet;

Inimicus ob reatum

Talem dedit odoratum.

Sed tu pia, tu regina,

Fac ut cadat haec pruina

Fac calere solem vere,

Et pruinam hanc remitte;

Ipsum solem interpella

Per quem lucet omnis stella;

[69] [left column] Virgo sacra, dulcis una,

Fidem sitientem juva:

Ex olivae tuae ramo

Mitte guttam quam reclamo,

In camino vitiorum;

Stabilivi me in chorum.

[right column] Ut in sole quem rogamu

Tabernaculum ponamus,

Et ab ipso doceamur

Per quod iter gradiamur.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[72] Proportio est divisarum rerum ad se invicem comparabilis collatio. Proportionum vero alia est multiplex, alia superparticularis. Multiplex est quae, comparata alicui, totum numerum infra se continet plus quam semel, ita ut nil remaneat. Si bis continetur, dupla dicitur, ut binarius ad unitatem; si ter, tripla ut ternarius ad unitatem; si quater, quadrupla ut quaternarius ad unitatem. Ita de caeteris. Superparticularis est quae, alicui comparata, totum eum infra se semel continet, insuper aliquam ejus partem. Si medietatem, sesquialtera dicitur, id est sesquimedia, ut ternarius ad binarium, senarius ad quaternarium, nonarius ad senarium; si tertiam partem, sesquitertia, ut quaternarius ad ternarium, octonarius ad senarium; si quartam partem, sesquiquarta, ut quinarius ad quaternarium, denarius ad octonarium; si quintam partem, sesquiquinta est, ut senarius ad quinarium, duodenarius ad dinarium, et cetera.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Sed tamen per licentiam a modernis concessum, [quod] quisque protus et quisque plagis super integrum diapason unam cordam assumit tam in acuto quam in gravi, plerumque duas..... Inchoant autem proti in ipso finali et in eo quem habent inferius a finali, vel super finalem usque ad quintam cordam. Plages vero in ipso finali et in quarta inferiori, quod in responsoriis secundi toni saepius evenit, et etiam in quarta superiori, quod in antiphonis octavi toni frequentius occurrit, et jam in quinta a finali inferius inchoant, ut haec antiphona sapientia clamitat. Quartus vero et sextus aut in finali, aut in ea quae proxima est finali crebrius initium faciunt.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[73] Prius quippe quam hoc instrumentum quod monocordum vocatus esset repertum, habebant quoddam instrumentum ad canendum quod tetracordum vocant, ideoque nonnisi quatuor cordae in eo erant, nec adhuc plus adinvenerant.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Monocordum compositurus accipe quadram formam quantum volueris longam de quatuor ligneis tabulis dolatis subtilibusque, atque decenter sibi conjunctis factam. Deinde inspice aptiorem planitiem illius quadrae formae, et in ea duas lineas parvo intervallo a se disjunctas in longum trahe, inter quas monocordi cordas secundum Boetium tali modo mensurabis.

Primitus fac duos circulos circino in duobus capitibus ipsius planitiei in qua duas traxisti lineas; deinde per medium divide ipsos circulos in transverso, et ibi erunt loca duarum magadarum, quibus quanta fuerit latitudo in sessione, tanta erit altitudo. Illa linea per quam divisisti primum circulum, qui est ad sinistram tuam, ipsa est prima corda et notatur per A. Divide totum A per medium, et habebis cordam mediam quae notatur per H. Partire A per medium usque ad H, et habebis quartam quae notatur per D. Accipe tertiam partem de toto A, et facies quintam cordam, quae notatur per E. Accipe quartam partem de toto D, et habebis septimam cordam quae notatur per G. Accipe tertiam partem de toto E et adjunge [74] eidem retro, et habebis tertiam cordam quae notatur per B. Accipe medietatem de toto G et adjunge eidem retro, et habebis tertiam cordam quae notatur per C. Accipe quartam partem de toto C, et habebis sextam cordam quae notatur per F. Ecce habes octo cordas.

Modo trahe unam parvam lineam inter duas priores lineas ab illa corda quae notatur per H usque ad quartam cordam et erunt illae quatuor cordae duplices. Harum primam sic facies: Accipe quartam partem de toto F, et habebis eam quae notabitur per I. Reliquas deinceps facillime facies: Divide totum B per medium, et habebis nonam per R. Partire C per medium, et habebis decimam per K, et haec erit duplex. Divide per medium D et habebis undecimam per L et haec ultima duplex. Similiter de reliquis.

Compositio monocordi secundum enchiriadem. Prima corda notabitur per A; divide totum A per medium, et habebis octavam cordam H. Divide A usque ad H per medium, et habebis D. Divide totum A per tres, et habebis quintam cordam E. Accipe quartam partem de toto D et habebis G. Accipe tertiam partem de toto E et facies nonam cordam quam designabis per I. Appone retro ad I suam tertiam partem, et facies sextam cordam F. Appone retro ad G suam medietatem, et habebis C. Appone retro ad F suam medietatem et facies secundam cordam B. Ecce novem cordas. Accipe de toto F tertiam partem, et habebis K. Divide totum D per medium, et facies undecimam cordam quae litterabitur per L. Partire totum E per medium, et habebis duodecimam cordam per M. Partire F, et facies decimam tertiam cordam per N. Accipe de K tertiam partem, et facies decimam quartam per O. Divide H per medium et facies decimam quintam per P. Divide I per medium, et facies decimam sextam per Q. Divide K per medium, et facies decimam septimam per R. Accipe de O tertiam partem, et facies decimam octavam per S. Ecce in enchiridiade decem et octo cordas.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Primam fistulam quantaevis magnitudinis facies. Ejusdem latitudinis erunt omnes. Tolle diametrum ejus, partire in octo, ipsamque octavam particulam in summitate primae pone, et ab ipsa particula usque ad plectrum in novem partire, nonaque parte cum octava diametri abjecta, secundam habebis fistulam. In summitate ipsius secundae duas partes diametri pone, et quod reliquum est in novem partire, et nona parte cum duabus partibus diametri abjectis, tertiam fistulam [75] habebis. In summitate primae tertiam partem diametri pone, et quod reliquum est in quatuor divide, ipsaque quarta cum tertia diametri abjecta, fiet ita fistula quarta. Item in summitate primae medietatem diametri pone et reliquum in tres divide, tertia cum medietate diametri abjecta, fiet ita quinta. In summitate ipsius quintae octavam partem diametri pone, et reliquum in novem divide, ipsaque nona cum octava diametri abjecta, erit ita fistula sexta. In summitate quartae tertiam partem diametri pone, et reliquum in quatuor divide, ipsaque quarta cum tertia diametri abjecta, fiet ita septima. In summitate sextae duas partes diametri pone, reliquum in novem divide, nona cum duabus diametri partibus abjectis, oritur octava. Ecce septem vocum discrimina. Medias sic facies. In summitate primae totum diametrum pone et reliquum in duo divide, unaque cum diametro integro abjecta, erit ita nona. Ecce secundi ordinis prima. Deinde secundam a prima secundi ordinis sic mensurabis ut in primo gravioris ordinis secundam mensurasti. Tertias sic facies. Sume primam graviores ordinis et totum diametrum in summitate pones; reliquum in quatuor divide, tribus partibus cum tribus diametris abjectis oritur prima tertii ordinis. Reliquas ipsius ordinis sic facies ut superiores gravioris ordinis fecisti.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Finales sunt quatuor quorum primus est is qui a proslambanomeno, id est a prima corda, quartus in ordine est; secundus qui huic in acutum est proximus. Deinde reliquos duos ex ordine sumes. In acutis quoque finales sunt quatuor. Dorius enim, qui est authenticus protus, et Phrygius, qui est authenticus deuterus, Lydius quoque, qui est authenticus tritus, ac Mixolydius, qui est authenticus tetrartus, finalem habent etiam in acutis quintam a suo in gravibus finali; plagae vero eorum nonnisi in gravibus finire queunt. Finales autem ideo dicuntur, quod omnis cantus post discursiones suas ad horum aliquem jure semper in fine revertatur. Non temere autem finales ab hac quam dixi corda incipiunt; quod si inferius primam finalem acciperemus, secundus tonus inferius a finali suo quartam cordam non haberet, ad quam ex jure suo descendere posset. Sin autem superius primum finalem poneremus, septimus tonus nonam cordam non haberet ad quam suo [jure] ascenderet.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

His ita positis de tonis dicendum esse arbitramur..... Sed octavus iste qui eamdem dispositionem habet quam habuit primus, in multis auctoribus hujus institutionis velut inutilis et superfluus est damnatus. Est tamen inter eos haec differentia [76] habenda: primus tonus cordas numerare a finali incipit, octavus infra finalem suum a tertia.....

Potest autem quivis authentus a finali suo ad octavam cordam ascendere: ultra ascendere, vel infra finalem descendere nulla ratione debet, si naturam sequi velit. Nam cantus quivis alicujus erit toni, quem tonum tantum octo cordarum esse inter omnes constat. Assumunt autem authenti per licentiam in ascensione unam, in descensione unam saepe etiam duas. Omnis autem plagis a finali suo usque ad quintam legitime ascendere potest, per licentiam autem ad sextam; descendere potest a finali ad quartam.

Elationes autem et depositiones in cantu non temere fieri debent. Licet eas fieri per semitonium, et cetera..... Invenitur etiam in cantu depositio ad quatuor tonos et semitonium, ut in eo introitu Ad te levavi in eo loco Deus meus in te. Ultra non licet.

Inceptiones autem cantuum in authentis fieri licet vel in ipso finali, vel in superioribus proximis quatuor, vel in inferioribus uno. Plagis autem cantum incipit vel in ipso finali, vel in inferioribus proximis duobus vel superioribus proximis duobus. Finis autem omnium in horum quatuor aliquem revertatur.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Primus, Dorius habet melodiam a mese et descendit ad lichanos hypaton: ascendit vero ad paranete diezeugmenon, habens finalem in gravioribus, in lichanos hypaton, in acutis in mese. Secundus, Hypodorius descendit ad proslambanomenos; habet finalem saepe in lichanos hypaton. Tertius, Phrygius habet melodiam a paramese, descendit ad hypate meson; ascendit ad nete diezeugmenon, habens finalem in gravioribus in hypate meson, in acutis in paramese. Quartus, Hypophrygius habet descensum ad hypate hypaton, ascensum ad paramese; habet finalem in hypate meson. Quintus, Lydius habet melodiam a trite diezeugmenon, descendit ad parhypate meson, ascendit ad trite hyperboleon: finales habet in gravioribus parhypate meson, in acutis trite diezeugmenon. Sextus, Hypolydius descendit ad parhypate hypaton, ascendit autem ad trite diezeugmenon, finalem habet in parhypate meson. Septimus, Mixolydius habet melodiam a paranete [77] diezeugmenon, descendit ad lichanos meson, ascendit ad paranete hyperboleon; habet finalem in gravioribus lichanos meson, in acutis paranete diezeugmenon. Octavus, Hypomixolydius descendit ad lichanos hypaton, ascendit ad paranete diezeugmenon. Finales habet in lichanos meson.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Sciendum est cuivis [quod] octo sint toni; tamen non sunt amplius quam septem dissimiles inter se..... Si enim ad haec capienda inductus fuerit, noverit nihil sibi difficile in septem liberalibus disciplinis...... Quidam autem dicunt quod novem musae novem sorores dicuntur, quia humanae vocis officia novem sunt. Omnis enim sermo his novem rebus formatur primo a pulsu quatuor dentium, repercussione labrorum, plectro linguae, cavo gutturis, respiratione pulmonis; si aliquid ex his defuerit, vox perfecta non erit.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Naturalis musica est quae nullo instrumento musico, nullo humano pulsu resonat, sed divinitus inspirata, sola natura, dulces modulatur modos. Omni aetati et sexui musicam naturaliter esse conjunctam nulli qui semet ipsum intelligit dubium est. Etsi sunt nonnulli qui docte ac suaviter canere non possunt, sibi tamen aliquam suavitatem suave canunt. Lascivus quippe animus lascivioribus delectatur modis; e contra mens durior asperioribus gaudet, sive incitatur. Quae [78] enim asperiores sunt, graves sunt; asperioribus delectantur modis. Quae vero mansuetae, lenioribus. Omnis motus habitus cantibus gubernatur et regitur ut et ad bellum congressum et item receptui cantu canitur tuba excitante. Et rursus animi virtutem dat cantus, somnos adimitque, necnon curas et sollicitudines immittit et iterat; iram aufert, clementiam suadet, corporis quoque morbis et medetur. Vulgatum quippe est quam saepe iracundas mentes cantilena represserit, quam multa corporum vel animorum in afflictionibus miranda perfecerit. Cum enim Saulem spiritus malus exagitaret, psallente David mitigatur; et Eliseus psalterio prophetizat. Ex his omnibus perspicue apparet ita nobis musicam naturaliter esse conjunctam ut ea, nec si velimus quidem, carere possimus. Nec mirum si inter homines musicae tanta dominatio est, cum aves quoque ut lusciniae et cycni aliaeque, cantum veluti quadam disciplina musicae artis exerceant, sive, invitante cantu, in retia sponte decurrant; nam etsi ranae in mari canticos edere dulces feruntur. Jure igitur musica capitur omne quod vivit, quia coelestis anima, qua animatur universitas, originem sumpsit ex musica. Haec de naturali dictum sufficiat.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License