Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.24v] Qualiter debeant fieri organa.

Si quis concordiam organorum scire uoluerit ita inchoare studeat. In primis intonet calamos suos et ponat super unamquamque clauem unum calamum incipiendo in cefaut. determinando concordiam suam in gesolreut spatiato. scilicet per diapente. id est per quintam notam. scilicet per ut.sol. et de gesolreut retrogradiendo petat aliam concordiam in desolre. quam propter suam duritiam et fastidium dicitur discordia. uidelicet per diatessaron. hoc est per quartam notam. sicut solre de desolre petat [[aliam]] concordiam in alamire regulato per dyapente. et de alamire retrogradiendo petat concordiam per dyatessaron in elami spatiato. et de elami per diapente in bemi spatiato.

Iterum incipiat et studeat eluere discordiam a cefaut per diatessaron in efaut regulato. et de efaut [f.25r] iterum per dyatessaron innectet concordiam in befa rotundo. Et notandum quod si ita contingat ut concordia teta deficiente fiat siue falsa musica: breuior fiat calamus quam in efaut regulato. Ipsa discors concordia per dyatessaron exigat. et si ita contingat quod per multiplicitatem clauium possit discors concordia fieri. et ut claues in quibus debet fieri illa concordia sint excepte actionis. scilicet ut exultantur. eius origo ex bemi simplici et regulato per diapente eliminetur. Deincipietur concordia ex principali exordio a cefaut spatiato determinando proporcionem suam dupplicis concordie per dyapason. uidelicet per octauam in cesolfaut regulato. et de desolre in delasolre eodem rite. et sic de singulis.

Musica est scientia uocum sibi inuicem consonantium. uel aliter. musica est scientia uocum tam simplicium quam compositarum. Dicitur autem musica a moys grece quod est aqua latine. Inde musica quasi moysica id est aquata. quia nulla uox sine humore perfecti [[non]] potest. subscripte littere dicuntur claues siue loca in musica. et ponitur primo loco gamma. quod est grecum. [Gamma]. sillabe uero scilicet ut. re. et cetera.

Sunt species uocum musicarum locorum alia dicuntur grauia. alia acuta. alia superacuta. et dicuntur grauia. quia cum cantus ita hic uersatur: solet uox grauari. Acuta dicuntur quia in his locis solemus acute canere. Item acuta dicuntur quia supereminent uniuersis aliis. tam loci positione quam uocis ascensione. Grauia sunt octo. [Gamma].A.B.C.D.E.F.G. Acuta septem a.b.c.d.e.f.g. Superacuta quatuor. aa.bb.cc.dd.

[Paris BN 7400A:f.25r; text: A.C.D.F.G.a.b[sqb].c.d.e.g. ya.cy.ye.fy.gy, b, ad .G. et ad .C. ad .G. ad f. octaua, mi, et non possunt fieri minora] [ANOQUAL 01GF]

[f.25v] Et sciendum quod ubicumque facimus .b. molle uel falsam musicam in organis: eadem facimus in octaua claue inferiori uel superiori secundum quod concordia exigit. Et sciendum quod ubicumque dicimus fa. ibi dicemus mi secundum concordiam. et ergo scilicet ubi mi: ibi fa.

[Paris BN 7400A:f.25v; text: Dupla. Tripla. Quadrupla. Sexqualtera. Sexquitertia. ut, sol ut, fa ut, fa, .II. III. IIII. VI. VIII. C, G, c, d, cc, Dyapente, Dyatessaron. Dyapason, Dyapason kay diapente, Bisdiapason.] [ANOQUAL 02GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License