THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Stephen E. Hayes
Checked by: Peter M. Lefferts and Luminita Aluas
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: ANOQUA TEXT
Author: Anonymous
Title: Quaedam de arte discantandi
Source: Edmond de Coussemaker, Histoire de l'harmonie au moyen-age (Paris: V. Didron, 1852), 274-94.
Graphics: ANOQUA 01GF-ANOQUA 04GF

[-274-] Quaedam de arte discantandi.

1. Figura est repraesentatio vocis in aliquo modorum ordinatae.

2. Item, figurarum aliae sunt simplices, aliae compositae.

[-275-] 3. Item, simplicium aliae longae, aliae breves et aliae semibreves.

4. Item, longarum aliae duplices, aliae perfectae, aliae imperfectae; quarum valor distincte secundum ordinationem in sequentem breviter agnoscetur.

5. Longa sic formata [L] ante longam valet tria tempora:

[CH 275,1; text: In Bethleem] [ANOQUA 01GF]

6. Praedicta longa ante duas breves vel tres, longa sequente immediate, valet tria tempora, ut patet in regula sequente:

[CH 275,2; text: Eximium decus] [ANOQUA 01GF]

7. Nisi brevis ad praedictam longam relata, computando perfectiones, praecedat, ut hic:

[CH 275,3; text: Sola Christi parens. Vous ni dormirez] [ANOQUA 01GF]

8. Et nisi brevis ad praedictam longam relata, computando perfectiones, sequatur, modi divisione taliter intramixta:

[CH 275,4; text: Veni tradi. Portare] [ANOQUA 01GF]

9. Praedicta longa ante solam brevem, vel ante plures quam tres, valet [-276-] duo tempora, nisi modi divisio subsequatur; tunc valet tria tempora:

[CH 276,1; text: Cruci cruci domini laus, Sit erogata, virginum reorumque, Consolatio mestorum revelator] [ANOQUA 01GF]

10. Duplex longa sic formata:

[MX,MX,MX,MX,MX on staff2]

valet sex tempora.

11. Brevis sic formata [B] valet unum tempus.

12. Nisi computatis perfectionibus, vel non computatis, modo ponantur duae breves, vel valor duarum brevium in principio vel in medio vel in fine ante longam notam vel pausam; tunc prima valet unum tempus et secunda duo; ut hic:

[CH 276,2; text: Honores mores mutant hominum. O Maria beata genetrix. Cruci domini.] [ANOQUA 01GF]

13. Semibrevium sic formatarum [S], alia minor, alia major in valore, sed non in figuratione. Quarum ponantur aliquando duae pro tempore, aliquando tres, vel quatuor, vel quinque, vel sex, [-277-] vel septem, et tunc sunt per modi divisionem taliter distinctae:

[CH 277,1; text: Novum melos promere Novos vomere cantus Per quem coelo Dei genetricem, etc. Jeu qui li ai fait homage] [ANOQUA 01GF]

14. Plica est nota divisionis ejusdem soni in gravem et in acutum, et debet formari in gutture cum epiglotto.

15. Plica longa est cujus dexter tractus longior est sinistro:

[CH 277,2; text: Melis stella maris] [ANOQUA 01GF]

16. Brevis plica est cujus dexter tractus est brevior sinistro, ut hic:

[CH 277,3; text: Virga sicca uxorem induit] [ANOQUA 01GF]

17. Item, semibrevis sic plicatur.

[CH 277,4; text: Au renoveler du jolis tems] [ANOQUA 01GF]

[-278-] Nec mirum, cum diffinitio plicatis possit convenire.

18. Valor plicarum in temporibus cognoscitur ex praedictis.

19. Ligatura est ordinatio figurarum per tractus debitos ordinata.

20. Ligaturarum alia ascendens cujus secundus punctus altior est primo, ut hic:

[ClefC3,Lig2art,Lig3Laart,Lig3Laacddx,Lig2oacddx,Lig2cssnoa,Lig2cssna,Lig3cdsnoda on staff5]

21. Alia descendens, cujus secundus punctus inferior est primo, ut hic:

[ClefC4,Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig3cdsndod,Lig5Laddod on staff5]

22. Ascendens carens omni tractu cum proprietate dicitur, ut hic:

[ClefC3,Lig2art,Lig2art,Lig3aart,Lig4adacddx on staff5]

23. Est enim proprietas nota primariae intentionis a plana musica data vel inventa. Item proprietas...

24. Ligatura ascendens habens tractum descendentem a parte sinistra vel a parte dextra, quod magis proprium est, sine proprietate dicitur, ut hic:

[ClefC3,Lig2Lart,Lig3Laacddx,Lig5Laadod on staff5]

[-279-] 25. Ligatura descendens, habens tractum descendentem a parte sinistra cum proprietate dicitur, ut hic:

[ClefC3,Lig2cdsnd,Lig4cdsnddod,Lig2cdsnod,Lig2cdsnd,Lig3cdsndod on staff5]

26. Carens vero, sine, ut hic:

[ClefC3,Lig2d,Lig3dod,Lig2od,Lig5odaodart on staff5]

27. Ascendens autem ligatura et descendens, habens tractus desuper venientes a parte sinistra, cum opposita proprietate dicitur, ut hic:

[ClefC3,Lig3cssnaa,Lig2cssna,Lig3cssndod,Lig2cssnoa,Lig2cssnod on staff5]

28. Omnis ligaturae cum proprietate, prima brevis.

29. Omnis sine proprietate, prima longa.

30. Omnis ligaturae cum opposita proprietate, duae primae semibreves.

31. Omnis media, brevis.

32. Omnis ligaturae habentis recte ultimum punctum supra primum vel penultimum, vel sub primo vel penultimo habentis quadratum, ultima longa est, ut hic:

[ClefC4,Lig2art,Lig2cdsnd,Lig4cdsnaaart,Lig4cdsndodart,Lig3cdsndd on staff5]

33. Omnis ligaturae obliquae habentis ultimum punctum supra primum [-280-] vel penultimum, vel sub primo vel sub penultimo sub uno corpore cum penultimo habentis ultimum punctum, ultima brevis est, ut hic:

[ClefC4,Lig2a,Lig3aa,Lig4Laaod,Lig3aod on staff5]

34. Ligaturae plicatae ultima longa est, ut hic:

[ClefC3,Lig2acddx,Lig2acsdx,Lig3cdsnodacddx,Lig3Ladcsdx on staff5]

35. Sed si plica poneretur a parte sinistra, tunc esset brevis, ut hic.

[ClefC3,Lig2La,Lig5Ladoda,Lig4Laoda on staff5]

36. Si autem plica fieret descendendo, tunc esset necessaria obliquitas, ita quod duae ultimae sub uno corpore formarentur super primum vel penultimum, ut hic:

[ClefC3,Lig2oacddx,Lig3aodcddx,Lig3dodcddx,Lig4aaoacddx,Lig4ddodcddx on staff5]

37. Sunt enim omnes ligaturae plicabiles in fine tam ascendendo quam descendendo, ut hic:

[ClefC4,Lig2cdsndcddx,Lig2acddx,Lig2dcsdx,Lig3cdsndodcsdx,Lig4cdsnddodcsdx,Lig4Laacsdxa on staff5]

38. Excepta illa cujus ultimus punctus recte stat supra primum vel penultimum, ut hic:

[ClefC3,Lig2art,Lig3odart,Lig4cdsndodart,Lig3odart,Lig6cdsnodaaodart on staff5]

[-281-] 39. Ultimarum valor in temporibus (l. ligaturis) cognoscitur ex praedictis: ibi longa sic [L] est formata, etc.

40. Item ligaturarum primae et ultimae possunt taliter duplicari, scilicet ut hic:

[Clef C4,Lig3dd,Lig2d,Lig4dodart; Lig3Laart on staff5]

41. Modus est variatio soni ex longitudine et brevitate ordinata.

42. Item modorum alius ex longa et brevi et longa, etc.; qui primus dicitur via cognoscendi, quia levior est ad sciendum, ut hic:

[CH 281,1; text: Laus sit regi gloriae] [ANOQUA 02GF]

43. Secundus modus procedit ex brevi et longa et brevi, ut hic:

[CH 281,2; text: Amor qui cor mulceat] [ANOQUA 02GF]

44. Tertius modus procedit ex longa et duabus brevibus et longa, ut hic:

[CH 281,3; text: Verbum caro factum est] [ANOQUA 02GF]

45. Quartus modus procedit ex [-282-] duabus brevibus et longa et duabus brevibus, ut hic:

[CH 282,1; text: Honores mores mutant hominum] [ANOQUA 02GF]

46. Quintus modus procedit ex omnibus longis, ut hic:

[CH 282,2; text: In Bethleem] [ANOQUA 02GF]

47. Sextus modus procedit ex omnibus brevibus et semibrevibus, ut hic:

[CH 282,3; text: Gaude chorus de nostra leticia] [ANOQUA 02GF]

48. Pausa est omissio rectae vocis ficta in aliquo modorum debita quantitate.

49. Pausae valent tot tempora quot spatia comprehendunt, excepta illa quae omnes lineas comprehendit, quae immensurabilis appellatur, ut hic:

[4BP,4BP,2LP,2LP,BP,BP,2LP,2LP,SP,BP,2LP,3LP,4BP,4BP,3LP,2LP,BP,SP,2LP,2LP,BP,BP,2LP,2LP,4BP,4BP on staff5]

50. Pausae semibrevis majoris et minoris habetur differentia quoad situm. Unde si ponatur a principio, tunc est minor; si vero ponatur (post) semibrevem notam, tunc est major. [-283-] Et debent continere mediam partem unius spatii, ut hic patet:

[CH 283,1; text: In seculum.] [ANOQUA 02GF]

51. Modi divisio, suspirium ac septio syllabae taliter figurantur:

[CH 283,2] [ANOQUA 02GF]

A te dubium removeatur.

Explicit ars mensurabilis.

52. Sciendum est quod in plana musica vel mensurabili genere unisonus aut ascensus unius vel duarum, vel trium, vel quatuor, vel quinque, quod raro accedit, vel descensus e contario; et secundum hoc dantur undecim regulae subsequentes.

Prima regula.

53. Ad unisonum incipias in diapason supra vel in diapente infra, fac diatessaron in deponendo.

54. Vel incipias in diapason infra vel in diapente supra, fac diatessaron elevando.

55. Vel incipias in diapason supra, fac diapason in deponendo; vel fac unisonum ubicunque incipias longis, [-284-] brevibus et semibrevibus nobiliter intramixtis.

Sequuntur exempla cujusque paragraphi per ordinem intra duas pausas; et similiter in aliis regulis apponantur:

[CH 284; text: 1, 2, 3, 4] [ANOQUA 02GF]

Secunda regula.

56. Ad ascensum unius, incipias in diapason supra vel in diapente infra, descende duas voces, differenter tamen. Et ista differentia monstrabitur in practica nona. Et sic de aliis ascensibus vel descensibus.

57. Incipias in diapente supra vel [-285-] cum tenore, descende tres voces.

58. Vel incipe in diapason vel in diapente supra vel cum tenore, descende unam vocem.

Et nota quod quando dicitur: ascende vel descende sic vel sic, prima vox non computatur.

[CH 285,1; text: 1, 2, 3] [ANOQUA 02GF]

Tertia regula.

59. Ad ascensum duarum, incipe in diapason supra vel in diapente infra, descende unam vocem.

60. Incipe autem in diapente supra vel cum tenore, descende duas voces.

Ubicunque vis facere diapason, debes respicere quintae locum et ipsam demittere per tonum vel semitonium.

[CH 285,2; text: 1, 2] [ANOQUA 02GF]

[-286-] Quarta regula.

61. Ad ascensum trium, incipe in diapason supra vel in diapente (infra) et fac unisonum.

62. Incipias autem in diapente supra vel cum tenore, descende unam vocem.

63. Vel incipe diapason supra vel cum tenore, fac diapente de primo tono.

[CH 286,1; text: 1, 2, 3] [ANOQUA 03GF]

Quinta regula.

64. Ad ascensum quatuor, incipe in diapason supra vel in diapente infra, ascende unam vocem.

65. Incipe autem in diapente supra vel cum tenore, fac unisonum.

66. Vel incipe in diapason supra vel cum tenore et descende (tres voces).

[CH 286,2; text: 1, 2, 3] [ANOQUA 03GF]

[-287-] Sexta regula.

67. Ad ascensum quinque, quod rare accidit, incipe in diapason supra vel in diapente (infra), et ascende duas.

68. Incipe autem in diapente supra vel cum tenore, ascende unam.

[CH 287; text: 1, 2, 3] [ANOQUA 03GF]

69. Vel incipe in diapason supra vel cum tenore, descende duas voces.

Sequuntur regulae de praedictis speciebus descendendo.

Septima regula.

70. Ad descensum unius, incipe in diapason infra vel in diapente supra, ascende duas.

71. Incipe autem in diapente infra vel cum tenore, ascende tres.

72. Vel incipe in diapason vel in [-288-] diapente infra, vel cum tenore, ascende unam vocem.

[CH 288,1; text: 1, 2, 3] [ANOQUA 03GF]

Octava regula.

73. Ad descensum duarum, incipe in diapason infra vel in diapente supra, ascende unam.

74. Incipe autem in diapente infra vel cum tenore, ascende duas voces, ut hic:

[CH 288,2; text: 1, 2] [ANOQUA 03GF]

Nona regula.

75. Ad descensum trium, incipe in diapason infra vel in diapente supra, fac unisonum.

76. Incipe autem in diapente infra vel cum tenore, ascende unam.

[-289-] 77. Vel incipe in diapason infra vel cum tenore, ascende quatuor.

[CH 289,1; text: 1, 2, 3] [ANOQUA 03GF]

Decima regula.

78. Ad descensum quatuor incipe in diapason infra vel in diapente supra, descende unam.

79. Vel incipe in diapente infra vel cum tenore, fac unisonum.

80. Vel incipe in diapason infra vel cum tenore, ascende tres voces, ut hic patet:

[CH 289,2; text: 1, 2, 3] [ANOQUA 03GF]

Undecima regula.

81. Ad descensum quinque, quod raro accidit, incipe in diapason infra [-290-] vel in diapente supra, descende duas.

82. Incipe autem in diapente infra vel cum tenore, descende unam.

83. Vel incipe in diapason infra vel cum tenore, ascende duas voces, ut hic patet:

[CH 290,1; text: 1, 2, 3] [ANOQUA 04GF]

De proportionibus.

84. Proportionum tredccim sunt species, scilicet unisonus, tonus, semitonus, ditonus, semiditonus, tritonus (diatessaron, diapente), tonus cum diapente, semitonus cum diapente, ditonus cum diapente, semiditonus cum diapente, diapason.

85. Quarum quaedam vocantur consonantiae et quaedam dissonantiae, ut patet in arte de discantu: ibi componitur autem discantus, etc.

86. Unisonus est unius et ejusdem vocis immediata repetitio, et dicitur quasi unius vocis sonus.

[CH 290,2] [ANOQUA 04GF]

[-291-] Immediata repetitio ponitur.

[CH 291,1] [ANOQUA 04GF]

87. Tonus, cum secunda species est, est duarum vocum immediatarum perfectum vel legitimum spatium; et dicitur a tono, as, eo quod perfecte tonat, id est perfecte ostendit distantiam inter duas voces.

[CH 291,2] [ANOQUA 04GF]

88. Semitonus est duarum vocum immediatarum imperfectum spatium, et dicitur a semus, sema, semum, quod est imperfectum, et tonus quasi imperfectus tonus.

[CH 291,3] [ANOQUA 04GF]

89. Ditonus est spatium duarum vocum continens duos tonos, et dicitur a dia quod est duo et tono, quasi continens duos tonos.

[CH 291,4] [ANOQUA 04GF]

90. Semiditonus dicitur quasi imperfectus [-292-] ditonus continet unum tonum et semitonum.

[CH 292,1] [ANOQUA 04GF]

91. Tritonus dicitur a tris, quod est tres, et tonus, quasi continens tres sonos.

[CH 292,2] [ANOQUA 04GF]

92. Diatessaron est quaedam consonantia ex qualibet voce usque ad quartam elevata et deposita, continens duos tonos cum dimidio, ut hic:

[CH 292,3] [ANOQUA 04GF]

93. Nisi ubi cadit fa contra mi, ut videmus in exemplo tritoni; fieri tunc potest diatessaron per falsam musicam, et dicitur a dia quod est de, et tetra quod est quatuor, quasi de quatuor vocibus, ut hic:

[CH 292,4] [ANOQUA 04GF]

94. Diapente est quaedam consonantia ex tribus tonis et semitono consistens a qualibet voce usque ad quintam elevata et deposita, et dicitur [-293-] a dia, quod est de, et pentha, quod est quinque, quasi ascensus de quinque vocibus. Fit enim a qualibet voce usque ad quintam, ut hic:

[CH 293,1] [ANOQUA 04GF]

95. Nisi ubi cadit fa contra mi, et tunc est ibi aequipollens tritoni:

[CH 293,2] [ANOQUA 04GF]

96. Fieri tunc potest in locis praedictis per falsam musicam, ut hic:

[CH 293,3] [ANOQUA 04GF]

97. Aliae species praeter diapason patent visis simplicibus quarum exempla per ordinem hic subsequuntur, ut hic:

[CH 293,4] [ANOQUA 04GF]

98. De semitono cum diapente potest fieri tonus cum diapente per falsam musicam, et e converso de tono semitonus.

[CH 293,5] [ANOQUA 04GF]

[-294-] 99. Diapason est quaedam consonantia ex octo vocibus constituta a qualibet voce usque ad consimilem elevata et deposita, quinque tonos et duos semitonos continens.

[CH 294,1] [ANOQUA 04GF]

100. Non fit tamen a b molli acuto ad [sqb] gravem, nisi similem vocem vel litteram assumendo.

[CH 294,2] [ANOQUA 04GF]

Et hoc patet per falsam musicam.

101. Quid sit falsa musica dicitur in arte discantus.