Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[126] SEQUITUR DE SYNEMENIS

1. Sit [sqb]-O, cuius medium erit [sqb] parvum.

2. Iterato, [sqb]-O magnum <dividatur per tres partes, cuius una pars finit> in puncto, crux inter FG magna vel gravia, cuius medium erit punctus, altera crux inter fg parva vel acuta.

3. Iterato, crux inter FG magna dividatur per tres partes, cuius una pars erit punctus, altera crux inter cd parva vel acuta, cuius medium erit punctus, altera crux inter ccdd <duplicia> vel superacuta.

4. Iterato, crux inter cd parva dupletur <longitudine> et fiat punctus inter CD magna vel gravia, et ista crux per tres partes, cuius tercia erit punctus, altera crux inter G magnum vel grave et a parvum vel acutum, cuius medium erit punctus, crux altera inter g et a parva, sed eius duplum in longitudine erit punctus, altera crux <inter> [Gamma]A magna vel gravia, et ista eadem ultima crux per tres partes, cuius tercia erit inter DE magna sive gravia, cuius medium erit punctus, altera crux inter d et e parva, et eius medium punctus, altera crux inter ddee duplicia.

5. Iterato, crux inter DE magna per tres partes, cuius tercia erit punctus, altera crux sub parvo [sqb], hoc est inter [sqb] et b rotundum parva, cuius duplum in longitudine erit punctus, altera crux inter A[sqb] magna sive gravia, [128] sed eius medietas erit punctus, altera crux inter duo bb parva superacuta, sed virtualiter in cognitione universali, et cetera.

6. Sic est intelligendum de cruce predicto vel predicta duplici consideratione consideratur, et hoc duplici modo: uno modo secundum philosophos, et sic nominatur synemenon, quamvis non utebantur nisi quatuor, que dicuntur sic: synemenon vel prothon synemenon, deutra synemenon, trite synemenon, <tetrarda> synemenon, prout in magna Musica Boetii plenius continetur et in Micrologo Guidonis ac etiam in pluribus aliis auctoribus, et cetera; sed secundum vulgus falsa musica vel false musice nuncupantur; proprie sic dictis, quamvis naturaliter nulla musica est falsa.

7. Iterato, altera distinctio crux sive synemenon duplex est: una est vel procedit in divisione, ut supradictum est, per diapason vel diapente vel diatesseron super [sqb] vel b durum, ut superius dictum est, et sic crux predicta dura vel laborifera dicitur; altera est crux per divisionem suam mediantibus proportionibus predictis, videlicet diapason, diapente, et diatesseron, et hoc supra b rotundum vel supra b molle vel b dulce, quod quidem est ita neccessarium sicut altera crux predicta in perceptione et cognitione glorie divine naturalis in laudando dominum iuxta illud Laudate dominum in sanctis eius, et cetera, in cordis et organo, et cetera. Exemplum patet istius dulcis b in quodam Kyrie Pater creator omnium, in illo versu ubi <dicitur> Consolator [130] optime, quoniam in diatesseron se habet ad b rotundum acutum et cetera cum quibusdam postpositis et cetera.

8. Sit b-O, cuius medium est bb rotundum duplex, sicut predictum est in substantialibus acutis et superacutis vel parvis et duplicibus.

9. Iterato, idem b-O dupletur in longitudine, et sic inter A et [sqb] magna erit punctuatio, crux dulcedinis vel mollitudinis; eadem crux in tres partes, cuius tercia erit magnum F.

10. Iterato, eadem crux per quatuor, et fiat punctus, altera crux inter D et E magna vel gravia, et potest dici ista crux prima crux Domini primi tonantis quia in societate sua est, et cetera.

11. Ista eadem ultima per duas partes equales, cuius medium erit punctus, altera crux inter d et e parva vel acuta, et potest dici quod associatur similitudinarie Qui sedet in altis.

12. Iterato, medietas huius erit punctus, altera crux in altissimis inter dd et ee duplicia.

13. Iterato, crux inter D et E magna dividatur per tres partes, cuius tercia erit b rotundum parvum, et cetera.

14. Iterato, eadem crux inter D et E magna per quatuor, in puncto, crux altera <inter> G magnum et a parvum, cuius medium erit punctus, crux [132] altera inter g et <a> parva vel acuta, et assimilatur Sedenti inter gloriosos altos, prout octo tropi Deo attribuuntur iuxta octo beatitudines.

15. Iterato, crux inter G magnum et a parvum per tres partes, cuius tercia erit punctus, altera crux inter d et e acuta, et videtur esse eadem crux de Consolator optime, ut predictum est.

16. Iterato, eadem crux inter <G> magnum et a parvum dupletur in longitudine, et erit punctus, crux altera, Gratissima glorie divine, inter [Gamma]A gravissima, prout inter talia reperitur.

17. Iterato, crux inter [Gamma]A, cuius medium erit punctus, crux altera, et est eadem que fuit duplata superius dicta, et potest dici crux dulcedinis sub mesen, quod est a acutum.

18. Iterato, crux inter [Gamma]A per tres partes, et fiet crux altera inter D et E, ut predictum est.

19. Iterato, crux inter [Gamma]A per quatuor, cuius <quarta> erit punctus, crux altera inter C et D magna, et dicitur crux dulcedinis sub autento protho, cuius medium erit crux altera inter cd parva vel acuta, cuius medium erit punctus, altera crux inter ccdd duplicia.

[134] 20. Iterato, crux sub autento protho per quatuor, cuius quarta erit in puncto, altera crux inter FG magna vel gravia, cuius medium inter fg parva vel acuta, et potest dici crux dulciflua Inter flores glorie alte, et cetera, que quidem omnia supradicta ad sanctissimam gloriam divinam multiplicanda cum quibusdam aliis, prout in cordis, in flatu, in cimbalis benesonantibus, et hoc in uno genere diatonicao divino electo suptili <et> levi mediantibus predictis divino instrumento monacordo, dicendo Omnis spiritus laudet Dominum, et cetera, Cuncta bona, et cetera.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License