Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[39] ANONYMI

TRACTATUS DE DISCANTU

De quinto et duplo

Capitulum 1

S 56v

Quicumque bene et secure discantare voluerit, primo oportet scire quid sit quintum et quid duplum. Quintum est quinta vox, duplum octava.

Debemus scire quod tres sunt species in plana musica, de quibus prima vocatur dyatessaron, secunda diapente, tertia diapason. Dyatessaron est quarta nota, diapente quinta, dyapason octava. Et tantum valet dyapente quantum quintum, et dyapason quantum duplum.

Debemus etiam scire quod primus gradus de cantu est Gamma ut, et capit suum quintum in D sol re et duplum suum in G sol re ut gravi.

Quintum de A re est in E la mi gravi, et duplum suum est in a la mi re acuto.

Quintum de [sqb] mi est in F fa ut gravi per falsam musycam, et duplum suum in b fa [sqb] mi acuto. Et scire debemus quod, quando volumus quintum facere super [sqb] mi, oportet facere falsam musycam in F fa ut gravi et dicere mi, et ponere signum quadratum sic formatum [sqb], sicut patet in sequenti exemplo:

[CSM36:39] [ANOTRDIS 01GF]

[40] Quintum de C fa ut est G sol re ut grave; duplum suum est c sol fa ut acutum.

Quintum de D sol re est a la mi re acutum; duplum suum est d la sol re acutum.

Quintum de E la mi gravi est b fa [sqb] mi acutum, et duplum suum est e la mi acutum.

Quintum de F fa ut gravi est c sol fa ut acutum; duplum suum est f fa ut acutum.

Quintum de G sol re ut gravi est d la sol re acutum, et g sol re ut acutum est suum duplum.

Quintum de a la mi re acuto est e la mi acutum, et duplum suum est aa la mi re superacutum.

Quintum de b fa [sqb] mi acuto est f fa ut acutum per falsam musycam, cantando per [sqb] quadratum; per b rotundum cantatur per bonam musycam.

Et nota quod, si tu cantas mi in b fa [sqb] my acuto, oportet te dicere etiam my in f fa ut acuto per falsam musycam et signum facere taliter formatum [sqb], sicut poteris videre exemplo sequenti:

[CSM36:40] [ANOTRDIS 01GF]

[41] Item si dicis fa in b fa [sqb] mi acuto per b molle, poteris etiam dicere fa in f fa ut acuto per bonam musycam, ut hic patet:

[CSM36:41,1] [ANOTRDIS 01GF]

Quintum de c sol fa ut acuto est g sol re ut acutum, et duplum suum est cc sol fa superacutum.

Quintum de d la sol re acuto est aa la my re superacutum. Et sic de singulis.

Regulae de discantu cum cantu ascendente

Capitulum 2

S 57v

Prima regula de discantu talis est: si cantus ascendit unum tonum, discantus debet incipere in dyapason et descendere tonum cum dimidio vel ditonum, ut hic patet:

[CSM36:41,2] [ANOTRDIS 01GF]

[42] Secunda regula talis est: si cantus ascendat duos tonos vel unum cum dimidio seu ditonum, discantus debet incipere in dyapason et descendere medium tonum vel tonum integrum, ut hic:

[CSM36:42,1] [ANOTRDIS 02GF]

Tertia regula talis est: si cantus ascendat duos tonos cum dimidio, discantus debet incipere in dyapason et se tenere in eodem puncto, et sic fit dyapente ut hic patet:

[CSM36:42,2] [ANOTRDIS 02GF]

Quarta regula talis est: si cantus ascendat ad dyapente, hoc est tres tonos cum dimidio, discantus debet incipere in dyapason et ascendere unum tonum, et erit dyapente ut hic patet:

[CSM36:42,3] [ANOTRDIS 02GF]

[43] Nota quod, si cantus ascendat duos tonos sive duos cum dimidio aut tres aut quatuor, debemus incipere in dyapason et descendere in dyapente. Hoc est dicere quod debemus incipere in duplo et descendere in quintum, et ascendere sicut cantus ascendit ut hic patet exemplo:

[CSM36:43] [ANOTRDIS 02GF]

Regulae de discantu cum cantu descendente

Capitulum 3

S 58

Si cantus descendit, debemus incipere in dyapente per contrarium modum, sicut iam supra dictum est. Debemus omnes de omnibus ellevationibus primam ponere in dyapason et omnes alias in dyapente, et de omnibus descendentibus primam in quinto et ultimam in duplo.

Prima regula descendentium talis est: si cantus descendat medium tonum vel tonum inthegrum, discantans debet incipere in dyapente et ascendere duas notas vel tonum cum dimidio. Et sic habebit dyapason, sicut patet hic.

[44] [CSM36:44,1] [ANOTRDIS 03GF]

Secunda regula descendentium talis est: si cantus descendat tonum cum dimidio vel duos tonos, discantans debet incipere in dyapente et ascendere tonum integrum vel medium tonum. Et sic habebit dyapason, ut hic patet:

[CSM36:44,2] [ANOTRDIS 03GF]

Tertia regula: si cantus descendat duos tonos cum dimidio, discantans debet incipere in dyapente et tenere se in eodem puncto. Et sic habebit dyapason, ut hic patet:

[CSM36:44,3] [ANOTRDIS 03GF]

Quarta regula est: si cantus descendat per tres tonos vel tres cum dimidio, discantans debet incipere in dyapente et descendere tonum integrum vel medium tonum. Et sic habebit dyapason, ut hic patet:

[45] [CSM36:45,1] [ANOTRDIS 03GF]

Quinta regula descendentium: si cantus descendat gradatim dytonum vel tritonum, omnes descendentes debent esse in dyapente praeter ultimam quae debet esse in dyapason, ut hic patet per exemplum:

[CSM36:45,2] [ANOTRDIS 03GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License