Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.43v] Est musica mundana. humana et instrumentalis. De instrumentali agit Boecius in Musica sua. ceterisque musicas alibi executurum se promittit. Sed utrum promissum soluerit ignoratur. Musice autem instrumentalis ita dicte quia in musicis instrumentis ut in lira et aliis exercetur sine qua eciam aliarum musicarum cognicio nequit haberi tribus generibus consummatur. que diatonicum nucumpatur. Diatonicum autem genus ceteris naturalius canit per tonum et tonum ac semitonium in singulis cythare tetracordis. Cromaticum uero a naturali intencione in molliciem descendens in omnibus tetracordis per semitonium ac semitonium et tria semitonia specialiter spallit. Enarmonium uero optime coaptatum cantat in omnibus tetracordis. per diesim ac diesim et diatonium id est duos tonos. est autem diesis medieta semitoni. In talibus quippe uocum dictanciis specialiter quatuor corde continue cum in quolibet genere psallere placuit. fuerant temperate. Sed cromaticum genuus quia eius mollicies multos effeminauit ab antiquioribus est dampnatum. Enarmonium uero propter eius difficultatem et hominum desidiam iam dudum ab aula recessit. uixque diatonicum in usu remansit. Hoc autem diatonicum genus sicut et duo reliqua genera in quinque melodiis siue consonanciis tota consistit. que sunt diatessaron [.I. supra lin.]. diapente [.II. supra lin.]. diapason [.III. supra lin.]. diapason cum diapente [IIII supra lin.]. bisorapason [.V. supra lin.]. Diatessaron autem omnium minima symphoniarum in sexquitercia proporcione consistit. sed a tessara quod est quatuor nomen accepit eo quod quelibet corda in cythara ad quamlibet a se quartam diatessaron resonabat. Vnde diatessaron a dia quod est de et thessara quatuor nominatur quasi continencia de quactis uocibus id est quartarum uocum. grauis scilicet et acute. suauis mixtura et ex sexquitercia proporcione resultat. sexqui autem idem est quod totum. Vnde sexquitercia proporcio que totum et terciam partem tenet. ut quatuor ad ternarium comparatur. Habet enim totum et eius terciam partem scilicet unitatem. Continet quidem diatessaron duos tonos ac semitonium minorem. est autem tonus proporcio sexquioctaua qualem cotinet nouenarius ad octonarium comparatus. Non est autem semitonus medietas toni sed a semi quod est imperfectum. tonus dicitur imperfectus et consistit in minimis numeris in eius proporcione que fit cum .CC.XLIII. ad .CC.LVI. comparantur. Diapente uero a dia quod est de. et pente .V. nominatur. eo quod corde quelibet ad quintas quaslibet a se diapente psallebant. Hoc quidem in sexquitercia proporcione consistit. uelut ternarius ad binarium comparatur. et continet semitonium et tre tonos. Vnde tono integro diatessaron superuadit. Diapasom uero omnium optima symphoniarum non iam a numero consonancium cordarum ut due precedentes nomen acepit. sed a dia de et pan quod est omne quasi de omnibus nuncupatur eo quod continet in se duas consonancias. precedentes hoc quidem in proporcione dupla consistit et omnis dupla proporcio ex sexqualtera et sexquitercia est effecta. Et ad hoc [f.42r] probandum tres numeri in medium proponantur .II.III.IIII. In hiis autem numeris ultimus ad primum id est quatuor ad binarium duplam seruant proporcionem. igitur diapason consonanciam resonabant. sed medius ternarius ad eundem binarium est sexqualter. que est consonancia diapente. Rursus quaternarius ad medium ternarium proporcione sexquitercia est relatus igitur et diatessaron resonabit. sicut ergo ex sexquitercia proporcione que est quatuor ad tria. et ex sexqualtera proporcione que est trium ad duo. ipsa que est quatuor ad duo. dupla proporcio aggregatur ita utique diapason ex diatessaron et diapente constabit. Illa quidem consonancia que diapente ac diapason est uocata ipsa secundum nomen suum ex diapason et diapente consistit et ex tripla proporcione resultat. quod ex subiectis numeris lucide declaratur .I.II.III. ecce binarius ad unum duplus. diapason consonanciam obtinebit. sed et ternarius ad eundem binarium sexquiterciam seruans proporcionem diapente procul dubio personabit. Idem quoque ternarius ad unum proporcione triplici colligatur. sicut ergo ex duplo et sexqualtero proporcio tripla colligitur ita ex diapason et diapente superaddita illa que ex utriusque nomine conficitur scilicet diapason cum diapente consonancia resultabit. Maxima denique [[sin]] symphonia que est bisdiapason sic dicta quia ex duobus diapason conficitur. in quadrupla proporcione consistere per subiectos numeros facile comprobatur. ecce .I.II.IIII. quoniam medius ad primum et tercius ad ipsum medium duplus existit. duo diapason continua procreabunt. Sicut ergo ultimus id est quaternarius ad primam unitatem quadruplus comparatur. ita bisdiapason in proporcione quadrupla continetur. Et sicut super diapente addita diatessaron diapasom efficit. et rursus ex addita diapente super diapason diapason cum diapente noua consonancia est producta ita possunt infinite alie [[sin]] symphonie per addicionem diapente et diapason super alias consimiliter procreari. Sed quoniam non alia sed omnia eadem ipsarum fieret generacio nulla quoque corda uel uox in infinitum poterit tendi in dictis quinque symphoniis artis institucio finem fecit.

Nunc quemadmodum dicte consonancie sint reperte nisi forte longum sit ad maiorem ipsarum explanacionem non ab re est enarrare primo igitur apud Grecos diuino nutu studiosus Pythagoras per officinas transiens fabrorum exaudit ex diuersis sonis quatuor malleorum quandam suauissimam consonanciam personare. Vnde attonitus et diuersitatem sonorum uires efficere feriencium arbitratus malleos imperat permutare. nichilominus tamen sonorum proprietas non ferientes sed mutatos malleos imitatas. quod ille auertens pondus examinat malleorum quorum pondera subiectis numeris exempli gracia proponuntur .VI.VIII.IX.XII. Et ecce malleus octo ad malleum sex ponderum et similiter duodecim ad nouem utrumque sexquitercii diatessaron resonabant. Nouem uero ad sex sicut et duodenarius ad octonarium est sexqualter. et hii utrumque diapente consonancia iungebantur. Idem quoque duodenarius ad senarium primum duplus diapason suauiter permiscebat. Nouenarius denique ad octonarium. tonum in sexquioctaua proporcione sonabat hinc domum reuersus nunc similia pondera numeris adaptans nunc calamorum longitudines per similium proporcionum mensuras dimenciens et cymbalas consimilium ponderum eque formans nichilque diuersum in omnibus reperiens est impendio alatatus. Sic igitur quinque dictas melodias in quibus tota musica consummatur in pretaxatis proporcionibus consistere comprobatur. quas utique breuiter recolligere libet quatinus memorie facilius imprimantur diatessaron consonacia uocum quatuor constans ex duobus tonis semitonioque minore et proporcione sexquitercia propagatur. Diapente uero consonancia uocum quinque ex tribus tonis ac semitonio minore consistens ex proporcione sexqualtera est effecta. diapason autem symphoniam ex diapente et diatessaron composita uocum quidem octo quinque tonos ac duo semitonia minora continens a proporcione duplici non recedit. Rursus diapason cum diapente uocum duodecim ex tripla ueniens proporcione tot habet tonos et semitonia quot sua componencia probantur habere. Nouissime uero bisdiapason uocum quidem quindecim tot quot duo diapason tonos ac semitonios habens ex proporcione quadrupla procreatur quibus nihil amplius in musica reperitur.

Nunc ad huius doctrine consummacionem est breuiter explicandum qualiter post beatum Gregorium et uenerabilem Odonem abbatem ut creditur nouissimus in suo Micronogo id est breui sermone de musica institucionem musice que in cantu discernitur. Guido monacus ex superiore musica mutuarit. In hac quidem musica cantus que in diatonico genere naturaliter consistit fuerant olim quatuor psallendi modi solum. sicut primitus est cythara ut refert Nichomacus tantum corde quatuor exstiterunt ut quatuor numeris ad quatuor elementorum similitudinem musica toto constaret et illud usque ad Orpheum perdurauit. dictos uero quatuor canendi modos iam in noua significacione toni ab scilicet intonando tonos quatuor apellarunt qui usque ad tempus nostrum Grecis nominibus nuncupantur. uidelicet prothus deuterus. tritus. tetrardus. quod latine sonat primus secundus. tercius. quartus. Sed quia in unoquoque dictorum modorum nunc alte nunc demisse uarie psallebatur posteriores in duos tonos siue modos modum quemlibet diuiserunt ipsum qui alte resonabat authentum id est maiorem. et demisse canebat eius dixere plagalem id est collateralem siue minorem et facti sunt quatuor toni autenti et quatuor plagales. Hiis nominibus secundum ordinem nuncupati. protus autentus et plaga prothi. deuterus autentus et plaga deuteri. [f.42v] tritus autentus et plaga triti. tetrardus autentus et plaga tetrardi. abusio autem ut ait Guido tradidit Latinis pro autento protho et plaga prothi dicere primus et secundus, et pro autento deutero et plaga deuteri. tercius atque quartus. pro autento trito et plaga triti. quintus et sextus. pro autento tetrardo et plaga tetrardi. septimus et octauus. Et quoniam omnia a fine tamquam ab optimo nominantur et isti toni a fine su merito dinoscuntur. Sunt autem illis omnibus quatuor tantummodo uoces finales. et in nostra gamma quatuor solummodo littere finitime uidelicet .d.e.f.g. graues dicte. ita quod prothus et plaga eius finiant in .d. graui. deuterus et plaga deuteri in .e. graui. tritus et plaga eius in .f. graui. tetrardus et plaga eius in .g. graui regulariter terminetur. regulariter dico quia plage prothi deuteri et triti. aliquando in .a.b.c. acutis id est alamire, befabemi, cesolfaut, finem secundum eorum diuersam incepcionem quandoque facere permittuntur. Horum autem tonorum omnium lex est et regula generalis. quod omnes autenti a fine suo ascendunt diapason id est regulariter octo uoces et quandoque eciam ad nonam uel decimant de illius actoritatis licencia exaltantur. In psallterio decem cordarum psallite illi ut patet in antiphona. alma redemptoris mater. Deponunt quoque autenti tonum id est sub suo fine uoce unica remittuntur. Vnde fit ut omnes autenti infra nouem uoces in ascensu et descensu quasi infra nouem ordines commorentur. sed due uoces ut dictum est quandoque de licencia superuadunt. Plage uero omnes a fine suo diapente deponunt. et per diapente ascendunt id est quinque uocibus remittuntur. et quinque uocibus intenduntur. Ita fit ut eciam plagales ascendendo et eciam descendendo infra nouem uoces sicut autenti regulariter [[intenduntur]] coartentur. assumunt tamen super has quandoque sicut autenti de licencia uoces duas et usque ad sextam uocem a fine suo uel septimam aliquociens intenduntur. Quicumque igitur cantus desinit in .d. graui prothus uel plaga prothi procul dubio iudicetur prothis quidem autentus erit si a fine suo diapason ascendat. uel ad minus ad sextam uocem multumque in alto quasi cursor fortissimus commoretur. et numquam sub fine suo plusquam una uoce aliquatenus remittatur. Sed plagam prothi non dubium ipsum esse si desinens in .d. graui diapente solummodo intendatur. uel unam uel forte quod raro fit duas uoces de licencia ulterius coassumat et sub eodem fine suo diathessaron uel diapente descendat. nec in altis sed pocius in imis frequenter uocibus quasi grauior commoretur. Si uero in .e. graui cantus aliquis terminetur deuterus autentus erit. uel utique plaga eius et qualis ipse fuerit ex intensione uel remissione cantus lucide cognoscetur. quoniam omnes autenti a fine suo ut dictum est per diapason regulariter intenduntur. et numquam sub fine plus uoce unica remittuntur. Et hoc in omnibus autentis firmiter teneatur plage uero quasi grauiores et multum ascendere impotentes ideoque in imis uocibus conuersantur et descendunt a fine suo et eciam ascendunt regulariter diapente. Rursus si in .f. graui cancio aliqua finiatur tritus autentus uel plaga triti continuo habeatur. sed eius a fine ualidus ac frequens ascensus et grauis ac tristis a fine descensus qualis fuerit demonstrabit. Denique cum in .f. graui cancio finem facit erit tetrardus autentus uel plaga tetrardis sed cuiusmodi et ipse fuit ipsius ascensio leta uel merens sub fine descencio concito declarabit. exempla autem dictorum octo tonorum in antiphonis nocturnorum dominicalium secundum ordinem incipiendo a primo poterunt inueniri. quarum prima antiphona. pro fideis meritis inchoatur. eadem quoque exempla secundum ordinem in beati Thome historie antiphonis. et eiusdem responsoriis suauius connectantur.

De uocum coniunccionibus

Quoniam autem dum canitur uox sequens proxime precedenti diuersimode copulatur. Sciendum est sex tantum coniuncciones uocum exsistere naturales quibus omnis contexitur cantilena. Videlicet tonus semitonus. ditonus. semiditonus diatessaron diapente. Ditonus est duo toni. semiditonus est tonus cum semitonio nulla enim uox ultra quintam a se uocem poterit uno passu intendendo uel remittendo salire. Sed cum acuendo uel deprimendo uocem uariemus ad proximam uel terciam uel quartam siue quinta et non ultra commode transilimus. et de simplici Guidonis musica sufficiant supradicta. Iam nunc diaphone id est discantus seu organi precepta breuiter exequamur. est autem diaphonia cum plures uoces disiuncte et concorditer dissonant et dissonanter concordant. nulla autem uox uoci iuxta poterit concordare nisi in consonanciis superius memoratis. et quia nimis acuta uox arterias simul et aure ledit plures eciam homines uocem multum exaltare sunt impotentes. tres prime et inferiores aliis symphonie scilicet diatessaron diapente. ac diapason sunt melo et organo apciores. Ditonus eciam et semiditonus a quibusdam cantoribus acceptantur apud quos suauem dissonanciam reddere iudicantur. aliis uero modis uox uoci nullatenus concordabit nisi quantum interdum cantor in inferioribus longas distincciones facit Superior discurrentibus sub celeritate uocibus prestolanti in aliqua dictarum consonanciarum occurrit. uel forte ad eandem uocem quam tenet inferior condescendit. Et nota quod in cantu qui communiter organum appellatur quatuor modos canendi concernimus usitatos. uidelicet unum quem discanticum proprie nuncupamus quo utimur in Kyrie eleyson. ymnis. et aliis ecclesie concentibus modulantes. Alius modus est qui dicitur cantilenula quam Gallicie motet uocant. qui fit cum inferior informes grauiter tene uoces. et superior uocibus si placet aut uerbis celeri iocunditate quasi saltantibus tamen apud [f.44r] omnes pausaciones conuenit grauiori ut patet in monteto O Maria et cetera. tercius autem modus conductum siue maneries nuncupatur eo quod potissime regula et manerie discantetur. cuiusmodi est illud. Naturas deus regulis et cuius ad imperium. in hoc modo a tribus diuersis uel eciam a quatuor canendo concorditer modulatur. Quartus modus est qui proprie organum appellatur quod solum a duobus diuersis poterit modulari. ideo dixi a duobus diuersis. quoniam si plures duobus organum canant bini semper continent unam uocem. Hoc autem ideo fit quia dum inferior uox longius protrahendo tenetur. superior ad placitum discurrit quo tamen non discordet. et ad placitum retinetur. Huiusmodi sepe fiunt principia responsorum cum uersibus. gradualia eciam et alleluya. que cum a tribus uel quatuor diuersis canuntur. tunc modum et naturam conducti habencia tripla uel quadrupla sed non proprie organum nominantur. quorum omnium modorum leges in suis locis lucidius exponentur. Sermone tamen leuius et scripto difficilius huiusmodi explicantur. Hoc autem demum meminisse debet omnis artifex cancionum quod melos et omnis cantus pro diuersitate gencium ac mencium spernitur ac laudatur. Quod huic displicet ab alio amplexatur. Hunc oblectant consona et ille probat diuersa. iste continuacionem et mollicem sed mentis sue lasciuam querit. ille utpote grauis magis sobriis cantibus demulcetur. Et hoc unusquisque sonorius merito pronunciat quod secundum mentis sue qualitatem insitam magis probat. quicquid tamen uelint isti racio tamen semper exigit ut rerum euentus cancionis imitetur effectus ita ut in tristibus rebus sint pre merore graues. in tranquillis iocundi. in prosperis exultantes. explicit.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License