Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.258r] Est musica humana mundana et instrumentalis De instrumentali agit Boecius in Musica sua. ceterisque musicas alibi executurum se promittit. Sed utrum promissum soluerit ignoratur. Musice autem instrumentalis ita dicte quia in musicis instrumentis ut in lira et alijs exercetur, sine qua eciam aliarum musicarum cognicio nequit haberi [f.258v] tribus generibus consumatur, que diatonicum. cromaticum. et enarmonicum. nuncupantur. Dyatonicum autem genus ceteris naturalius canit per tonum et tonum ac semitonium. in singulis cythare tetracordis. Cromaticum uero a naturali inuencione in molliciem descendens, in omnibus tetracordis per semitonium ac semitonium, et tria semitonia specialiter spallit. Enarmonium uero optime coaptatum cantat in omnibus tetracordis per diesim ac dyesim. et dyatonium id est duos tonos. Est autem diesis medietas semitonij. In talibus quippe uocum distancijs, specialiter quatuor corde continue cum in quolibet genere psallere placuit, fuerant temperate. Sed cromaticum genus quia eius mollicies multos effeminauit. ab antiquioribus est dampnatum. Enarmonium uero propter eius difficultatem et hominum desidiam iam dudum ab aula recessit, uixque dyatonicum in usu remansit.

Hoc autem diatonicum genus, sicut et duo reliqua genera in quinque melodijs siue consonancijs tota consistit, que sunt diatessaron [.I. supra lin.]. diapente [.II. supra lin.]. diapason [.III. supra lin.]. diapason cum diapente [.IIII. supra lin.]. bisdiapason [V supra lin.].

Diatessaron autem omnium minima synophoniarum in sexquitercia proporcione consistit. sed a tessara. quod est quatuor nomen accepit eo quod quelibet corda in cythara ad quamlibet a se quartam. dyatessaron resonabat. Vnde diatessaron a dya. quod est de et thessera. quatuor nominat. quasi continencia de quartis uocibus id est quartarum uocum. grauis scilicet et acute suauis mixtura. et ex sexquitercia proporcione resultat, sexqui autem idem est quod totum. Vnde sexquitercia proporcio que totum et terciam partem tenet ut quatuor ad ternarium operatur. Habet enim totum et eius terciam partem scilicet unitatem, continet quidem diatessaron duos tonos ac semitonium minorem. Est autem tonus proporcio sexquioctaua. qualem continet nouenarius ad octonarium comparatus Non est autem semitonus medietas toni. sed a semi quod est imperfectum. tonus dicitur imperfectus et consistit in minimis numeris in eius proporcione que sit cum .CC.XLIII. ad .CC.LVI. comparantur.

Dyapente uero a dya quod est .de. et pente .V. nominatur. eo quod corde quelibet ad quintas quaslibet a se diapente spallebant. Hoc quidem in sexquitercia proporcione consistit uelut ternarius ad binarium comparatur et continet semitonium et tres tonos Vnde tono integro diatessaron superuadit.

Diapason uero omnium optima. symphoniarum non iam a numero consonancium cordarum ut due precedentes nomen accepit. sed a dya .de. et pan. quod est omne quasi de omnibus nuncupatur, eo quod continet in se duas consonancias precedentes hoc quidem in proporcione dupla consistit et omnis dupla proporcio ex sexqualtera et ex sexquitercia est effecta et ad hoc probandum tres numeri in medium proponantur .II.III.IIII. In hijs autem numeris ultimus ad primum id est quatuor ad binarium duplam seruant proporcionem. igitur diapason consonanciam resonabant. sed medius ternarius ad eundem binarium est sexqualter. que est consonancia diapente. Rursus quaternarius ad medium ternarium proporcione que est quatuor ad tria et ex sexqualtera proporcione que est trium ad duo. ipsa que est quatuor ad duo dupla proporcio agregatur ita utique diapason. ex diatessaron. et diapente constabit.

Illa quidem consonancia que dyapente ac dyapason est uocata ipsa secundum nomen suum et ex diapason et diapente consistit et ex tripla proporcione resultat, quod ex subiectis numeris lucide declaratur .I.II.III. ecce binarius ad unum duplus. dyapason consonanciam obtinebit. sed et ternarius ad eundem binarium sexquiterciam seruans proporcionem dyapente procul dubio personabit Idem quoque ternarius ad unum proporcione triplici colligatur, sicut ergo ex duplo et sexqualtero proporcio tripla colligitur, ita ex diapason et diapente superaddita que ex utriusque nomine conficitur scilicet diapason cum diapente consonancia resultabit.

maxima denique symphonia, que est bisdiapason, sic dicta quia ex duobus diapason conficitur, in quadrupla proporcione consistere per subiectos numeros facile comprobatur. Ecce .I.II.IIII. quia medius ad primum. et tercius ad ipsum medium duplus existit duo diapason continua procreabunt Sicut ergo ultimus id est primus quaternarius ad primam unitatem quadruplus comparatur, ita bisdiapason in proporcione continetur quadrupla. et sicut super diapente addita diatessaron diapason efficit et rursus ex addita diapente super diapason dyapason cum dyapente noua consonancia producta est, ita possunt infinite alie symphonie per addicionem dyapente et diapason super alias consimiliter procreari.

sed quoniam non alia sed omnino eadem ipsarum fieret generacio, nulla quoque corda uel uox in infinitum poterit tendi in dictis quinque symphonijs artis institucio finem fecit.

Nunc quemadmodum dicte consonacie sint reperte nisi forte longum sit, ad maiorem ipsarum explanacionem non ab re est enarrare, Primo igitur apud Grecos diuino nutu studiosus Pyctagoras per officinas transiens fabrorum exaudit ex diuersis sonis quatuor malleorum quandam suauissimam consonanciam personare Vnde attonicus et diuersitatem sonorum uires efficere feriencium arbitratus malleos imperat permutare nichilominus tamen sonorum proprietas non ferientis sed mutatos malleos immitatas, quod ille aduertens pondus examinat malleorum, quorum pondera subiectis numeris, exempli gracia proponuntur .VI.VIII.IX.XII. Et ecce malleus octo ad malleum ad malleum sex ponderum. et similiter duodecim ad nouem utrumque sexquitercij diatessaron resonabant. Nouem uero ad sex. sicut et duodenarius ad octonarium. est sexqualter. et hij utrumque dyapente consonancia iungebantur. Idem quoque duodenarius ad senarium primum duplus diapason suauiter permiscebat. Nouenarius denique ad octonarium tonum in sexquioctaua proporcione sonabat, hinc domum reuersus, nunc similia pondera numeris adaptans, nunc calamorum longitudines per similium proporcionum. mensuras dimeciens et cymbalas consimilium [consilium ante corr.] ponderum eque formans nichilque diuersum in omnibus reperiens est inpendio alatatus.

Sic igitur quinque dictas melodias, in quibus tota musica consumatur, in pretaxatis proporcionibus consistere comprobatur, quas utique breuiter recolligere libet quatenus memorie facilius imprimantur, dyatessaron consonancia uocum. quatuor constans ex duobus tonis semitonioque minore, ex proporcione sequitercia propagatur. diapente uero consonancia uocum quinque, ex tribus tonis ac semitonio minore consistens ex proporcione consistens ex proporcione sexquilatera est effecta. Diapason autem symphonia ex diapente et dyatessaron composita, uocum quidem octo tonos ac duo semitonia minora continens, a proporcione duplici. non recedit. Rursus diapason cum diapente uocum duodecim ex tripla ueniens proporcione, tot habet tonos et semitonia quod sua componencia probantur habere. Nouissime uero bisdiapason uocum quidem quindecim tot quot duo dyapason tonos ac semitonios habens ex proporcione quadrupla procreatur, quibus nichil amplius. in musica reperitur.

Nunc ad eius doctrine consumacionem, est breuiter explicandum. qualiter post beatum Gregorium, et uenerabilem Odonem abbatem, ut creditur, nouissimus [nouissimo ante corr.] in suo Micronogo id est breui sermone de musica, institucionem musice, que in cantu discernit. Guido monachus ex superiori musica mutuarit. In hac quidem musica cantus [f.259r] que in diatonico genere naturaliter consistit fuerant olim quatuor spallendi modum solum, sicut primitus cythara ut refert Nichomatus tantum corde quatuor exstiterunt ut quatuor numeris ad quatuor elementorum similitudinem musica tota constaret, et illud usque ad Orpheum perdurauit. Dictos uero quatuor canendi modos, iam in noua significacione toni ab scilicet intonando tonos quatuor appelarunt, qui usque ad tempus nostrum grecis nominibus nuncupantur scilicet prothus deuterus. tritus tetrardus. quod latine sonat primus. secundus. tercius. quartus. Sed quia in unoquoque dictorum modorum nunc alte nunc demisse uarie psallebat posteriores in duos tonos. siue modos modum quemlibet diuiserunt ipsum qui alte resonabat autentum id est maiorem, et qui demisse canebat eius dixere plagalem id est collateralem siue minorem, et facti sunt quatuor toni autenti. et quatuor plagales hijs nominibus secundum ordinem nuncupati protus autentus et plaga prothi, deuterus autentus et plaga deuteri. tritus autentus et plaga triti, et tetrardus autentus et plaga tetrardi, abusio autem ut ait Guido tradidit Latinis pro autento et plaga dicere primus et secundus et pro autento deutero et plaga deuteri tercius atque quartus, pro autento trito et plaga triti. quintus et sextus pro autento tetrardo et plaga tetrardi. septimus et octauus. Et quoniam omnino a fine tamquam ab optimo nominantur et isti toni a fine suo merito dinoscuntur. Sunt autem illis omnibus quatuor tantummodo uoces finales, et in nostra gamma quatuor solummodo littere finitime. uidelicet .d.e.f.g graues dicte ita quod prothus et plaga eius finiant. in .d. graui. deuterus et plaga deuteri in .e. graui tritus et plaga eius in .f. graui. et tetrardus et plaga eius in .g. graui regulariter terminetur. regulariter dico quia plage prothi deuteri et triti aliquando in .a.b.c. id est alamire. befabemi. cesolfaut finem secundum eorum diuersam accepcionem quandoque facere permittuntur. Horum autem tonorum omnium lex est et regula generalis, quod omnes autenti a fine suo ascendunt dyapason id est regulariter octo uoces et quandoque eciam ad nonam uel decimam de illius auctoritatis licencia exaltantur in spalterio decem cordarum psallite illi ut patet in antiphona. alma redemptoris mater. deponunt quoque autenti tonum id est sub suo fine uoce unica remittuntur Vnde fit ut omnes autenti infra nouem uoues in ascensu et descensu. quasi infra nouem ordines commorentur, sed due uoces ut dictum est quandoque de licencia superuadunt, plage uero omnes a fine suo diapente deponunt. et per diapente ascendunt id est quinque uocibus remittuntur et quinque uocibus intenduntur ita fit ut in plagales ascendendo et eciam descendendo infra nouem uoces sicut autenti regulariter coartentur assumunt tamen super has quandoque sicut autenti de licencia uoces duas et usque ad sextam uocem a fine suo uel septimam aliquociens intenduntur. Quicumque igitur cantus desinit in .d. graui prothus uel plaga prothi procul dubio iudicetur, prothis quidem autentus erit si a fine suo diapason ascendat uel ad minus ad sextam uocem multumque in alto quia cursor fortissimus commoretur et numquam sub fine suo plus quam una uoce aliquatenus remittatur secundum plagam prothi non dubium ipsum esse si definens in .d. graui dyapente solummodo intendatur uel unam uel forte quod raro fit duas uoces de licencia ulterius coassumat et sub eodem fine suo dyatessaron. uel diapente descendat nec in altis. sed pocius in imis frequenter uocibus quasi grauior commoretur. Si uero in .e. graui cantus aliquis terminetur deuterus autentus erit uel utique plaga eius et quas ipse fuerit ex intensione uel remissione cantus lucide cognoscitur quoniam omnes autenti a fine suo ut dictum est per diapason regulariter intenduntur et numquam sub fine plus uoce unica remittuntur, et hoc in omnibus autentis firmiter teneatur. plage uero quasi grauiores et multum ascendere impotentes ideoque in imis uocibus conuersantur et descendunt a fine suo et eciam ascendunt regulariter diapente. Rursus si in .f. graui cancio aliqua finiatur, tritus autentus uel plaga triti continuo habeatur sed eius a fine ualidus ac frequens ascensus et grauis, ac tristis a fine descensus qualis fuit demonstrabit. denique cum. in .G graui cancio finem facit erit [[e]] tetrardus autentus uel plaga tetrardi. sed eius et ipse fuerit ipsius ascensio loca uel merens sub fine descensio concito declarabit. exempla autem dictorum octo tonorum in antiphonis nocturnorum dominicalium secundum ordinem incipiendo, quod primo poterunt inueniri quarum prima in antiphona pro fidei meritis inchoatur, eadem quoque exempla secundum ordinem in Beati Thome hystorie antiphonis et eiusdem responsorijs suauis connectuntur.

De uocum coniunccionibus

Quoniam autem dum canitur. uox sequens proxime precedenti. diuersimode copulatur. Sciendum est sex tantum coniuncciones. [[um]] [uocum corr. supra lin.] exsistere naturales. quibus omnis contexitur cantilena. Videlicet tonus semitonus ditonus. Semitonus [semiditonus corr. supra lin.] dyatessaron. diapente. Ditonus [ditonus ante corr.] est duo toni. Semiditonus est tonus cum semitonio. nulla enim uox ultra quintam a se uocem poterit uno passu intendendo uel remittendo salire. Sed cum acuendo uel deprimendo uocem uariemus ad proximam uel terciam uel quartam siue quintam et non ultra commode transilimus et de simplici Guidonis musica sufficiant supradicta.

Iam nunc dyaphone id est discantus seu organi precepta breuiter exsequamur. Est autem dyaphonia cum plures uoces disiuncte et concorditer dissonant et dissonanter concordant. Nulla autem uox uoci. iuxta poterit concordare. nisi in consonancijs superius memoratis et quia nimis acuta uox arterias simul et aures ledit. plures eciam homines uocem multum exaltare sunt impotentes et res prime inferiores alijs symphonie scilicet diatessaron diapente. ac diapason sunt melo et organo apciores. Ditonus eciam et semiditonus a quibusdam cantoribus acceptantur. apud quos suauem dissonanciam reddere iudicantur, alijs uero modis uox uoci nullatenus concordabit nisi quantum ad interdum. cantor in inferioribus longas distincciones facit. Superior discurrentibus sub celeritare uocibus prestolanti in aliqua dictarum consonanciarum occurrit uel forte ad eandem uocem quam tenet inferior condescendit.

Et nota quod in cantu qui communiter organum appellatur quatuor modos canendi concernimus usitatos. Videlicet unum quem discanticum proprie nuncupamus, quo utimur in Kyrie elesyon, ymnis. et alijs ecclesie concentibus modulantes. Alius modus est qui dicitur cantilenula, quam Gallici motes uocant, qui fit cum inferior informes grauiter tenet uoces et superior uocibus si placet aut uerbis celeri Iocunditate quasi. saltantibus tamen apud omnes pausaciones conuenit grauiorj ut patet in moteto. O Maria et cetera. Tercius autem modus conductum siue maneries nuncupatur eo quod potissime regula et manerie discantetur, cuiusmodi est illud. Naturas deus regulis. et cuius ad imperium. in hoc modo a tribus diuersis uel eciam a quatuor canendo concorditer modulatur. Quartus modus est qui proprie orgnum appellatur, quod solum a duobus diuersis poterit modulari. Ideo dixi a duobus diuersis quoniam si plures duobus organum canant bini semper continent unam uocem. Hoc autem ideo fit quia dum inferior uox longius protrahendo tenetur, superior ad placitum discurrit quo tamen non discordet et ad placitum retinetur. huiusmodi sepe [f.259v] fiunt principia. Responsoriorum cum uersibus. gradulia. eciam et alleluia, que cum a tribus uel quatuor diuersis canuntur, tunc modum et naturam conducti habencia tripla uel quadrupla. sed non proprie organum nominantur. Quorum omnium modorum leges in suis locis lucidius exponentur Sermone tamen leuius et scripto difficilius huiusmodis explicantur, hoc autem demum meminisse debet omnis artifex cancionum, quod melos et omnis cantus. pro diuersitate gencium ac mencium spernitur ac laudatur. Quod enim huic displicet, ab alio amplexatur. Hunc oblectant consona, et ille probat diuersa, iste continuacionem et molliciem secundum mentis sue lasciuiam querit, ille utpote grauis magis sobrijs cantibus demulcetur, et hoc unusquisque sonorius merito pronunciat quod secundum mentis sue qualitatem insitam magis probat Quicquid tamen uelint isti, racio [[tamen]] semper exigit, ut rerum euentus cancionis imitetur effectus, ita ut in tristibus rebus sint pre merore graues, in tranquillis. Iocundi, in scilicet prosperis exsultantes. Explicit de ortu scienciarum liber.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License