Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[67] [TRACTATVS DE MVSICA MENSVRATA ET MVSICA FALSA SEU FICTA SECVNDVM COMPLVRES SCRIPTORES]

(E CODICE VPSAL. C 55.)

[1. Musica mensurabilis.]

[f. 22ro] Mensurabilis musica est cantus longis breuibusque temporibus mensuratus. Gratia huius definitionis uidendum est, quid sit mensura et quid tempus. Mensura est habitudo quantitatem, longitudinem et breuitudinem cuiuslibet cantus mensurabilis manifestans. Tempus est mensura, tam uocis prolatae quam ei contrariae s[cilicet] pausae, quo tempore mensuratur, quia aliter discantus non posset proportionaliter ad inuicem coaequari. Etiam quia sine cognitione figurarum non potest haberi mensurabilis musicae perfecta cognitio, ideo de ipsis breuiter uideamus.

Figura est repraesentatio uocis in aliquo modorum ordinatae. Figurarum aliae longae, aliae breues, aliae semibreues. Item figurarum [68] aliae simplices, aliae compositae, quarum omnium ualor et differentia per subsequentia declarantur. Longa, sic formata (fig. Nr 35) [L,L], cum longam ualet tria tempora. Praedicta longa, cum solam breuem uel cum plures quam tres, ualet duo tempora (hs.: unum tempus!) (fig. Nr 36) [L,B,B,B,B,B,B,L], nisi modi diuisio postponatur: tunc ualet tria tempora (fig. Nr 37) [L,pt,B,B; Lig4add,B,L]. Vnum tempus appellatur minimum in plenitudine uocis. Praedicta longa, cum duas breues uel tres, ualet tria tempora (fig. Nr 38) [L,B,B,L; L,B,B,B,L,B,B,B,L], nisi breuis ad ipsam relata computando perfectiones praecedat (fig. Nr 39) [B,L,B,B,L;] et nisi modi diuisio ponatur post primam breuem; tunc [longa] ualet duo tempora (fig. Nr 40) [L,B,pt,B,B; L,B,pt,B,B,L]. Longa, ualens tria tempora, perfecta dicitur, ualens autem duo imperfecta dicitur. Duplex longa, sic formata (fig. Nr 41) [MX], ualet sex tempora.

Notandum idem est iudicium de pausis et de figuris et de breuibus et de semibreuibus in regulis prius dictis (fig. Nr 42) [L; L,L,B,L,L,B,B,L; L; B,L,S,S,S,B,L].

Breuis, sic formata (fig. Nr 43) [B], ualet unum tempus, nisi computandis perfectionibus ponantur duae breues uel ualor unius breuis et breuis cum longam, tunc secunda breuis ualet duo tempora (fig. Nr 44) [L,B,B,L,S,S,B,L]. Breuis, ualens unum tempus, dicitur recta, ualens autem duo dicitur altera. Semibreuium sic factarum (fig. Nr 45) [S,S] alia minor, alia maior in ualore sunt non in fractione, quarum, secundum artem, plures quam tres nec minus quam duae pro tempore non ponuntur. Sed nimis frangentes et nimis in prolatione unius temporis expectantes (= spectantes) uerum modum proferendi, id est tempus peruertentes, ponuntur pro uno tempore quattuor, quinque, sex, septem, modi diuisione taliter intermixta (fig. Nr 46) [S,S,pt,S,S,S,; S,S,S,S; S,S,S,S,S; etc.].

Plica est nota diuisionis eiusdem soni in grauem uel in acutum et debet formari in gutturi cum epiglotto. Plica longa est, cuius tractus dexter longior est sinistro (fig. Nr 47) [Lpdsn,Bpssncsdx]; breuis [plica] uero, cuius [tractulus dexter] breuior ]est sinistro] (fig. Nr 48) [Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,[..?..]]. Semibreuis sic plicatur (fig. Nr 49, [* * *]) [Scdsnosn,S,S]. Nec mirum cum definitio plicae sibi con uinclat. Valor plicarum in [tempori]bus cognoscitur ex praedictis, ibi longa, sic formata et caetera.

Ligatura est coniunctio (hs. ordinatio) figurarum [simplicium] [69] [per tractos] debitos ordinata. Ligaturarum alia ascendens, alia descendens. Ascendens est [illa, cuius] secundus punctus altior est primo, [ut hic] (fig. Nr 50) [Lig2art,Lig3ad,Lig4cssnaodart,Lig2a]. Descendens uero dicitur, cuius secundus punctus inferior [est primo] (fig. Nr 51) [S,S,S,Lig2od,Lig2d,Lig3odart]. Ascendens, carens omni tractu cum proprietate dicitur (fig. Nr 52) [Lig2art,Lig3aod,Lig4aodart,Lig2oa]. Omnes [ligaturae, habentes] uero tractulu[m descen]dentem a parte sinistra uel a parte dextra, quod est magis proprium, sine proprietate dicitur (fig. Nr 53) [Lig2oacddx,Lig2La,Lig3Lad] [f. 22vo]. Istae tres differentiae, [70] scilicet proprietas et improprietas et opposita proprietas acceduntur (hs.: accenduntur) in principio ligaturae. Istae uero duae differentiae, scilicet perfectio et imperfectio, acceduntur (hs.: accenduntur) in fine. Proprietas et improprietas [! = sine proprietate] dicunt priuatione huius, perfectio et imperfectio idem dicunt sed in fine differunt. Ligatura descendens, habens tractum descendentem a parte sinistra, cum proprietate dicitur (fig. Nr 55) [Lig2cdsnd,Lig2odcddx(!),Lig3cdsndod,Lig3cdsnodart], carens uero sine [proprietate] (fig. Nr 54) [Lig2d,Lig2od,Lig3dod,Lig3odart]. Ascendens autem ligatura et descendens, habentes tractus desuper uenientes, cum opposita proprietate dicitur (fig. Nr 56) [Lig3cssnaart,Lig2cssna,Lig4cssnaodart,Lig2cssnod,Scssnodx,S,S(!),Lig3cssndod]. Notandum: omnis ligatura cum proprietate est [prima] breuis, secunda longa; cum opposita proprietate semibreuis tamen secunda. Omnis media breuis, nisi per oppositam proprietatem semibreuis fiat, quia nulla sola semibreuis inuenitur. Vltima omnis ligaturae [rectae?], stans supra (hs.: secundum) primum et penultimum uel sub (hs.: sn = sine) primo et penultimo, est longa et dicitur cum perfectione (fig. Nr 57) [Lig2art,Lig3aart,Lig4aodart,Lig2cdsnd]. Vltima omnis ligaturae obliquae, stans supra primum uel penultimum, uel sub (hs.: sine) primo uel penultimo, est breuis et dicitur sine perfectione (fig. Nr 58) [Lig2a,Lig5aadoacddx; Lig2cdsnod,Lig4cdsnoddod;]. Opposita tamen proprietas est signum semibreuitatis duarum (fig. Nr 59) [Lig3cssnaart,Lig2cssna; Lig2cssnod,Lig3cssndod]. Dupliciter fit obliquitas ascen[den]do: si auerso capite cuius ultima [imperfecta est]; si plicatur a parte dextra longa est (fig. Nr 60) [Lig2acddx]; si uero plicetur a parte sinistra ascendendo breuis est. Alia uero fit obliquitas ascendendo in (hs.: cum) uno corpore. Nec est neccessarium, nisi quando debet plica breuis fieri ascendendo (hs. descendendo). Sunt (hs.: sunt non) omnes ligaturae plicabilae in fine, tam ascendendo quam descendendo (fig. Nr 61) [Lig2d,Lig3cssnddcsdx,Lig2a,Lig3aa; Lig2odcsdx,Lig4cssnaaodcsdx]. Valor plicarum in temporibus cognoscitur ex praedictis, et[iam] ligaturarum. Ligaturarum primae uel ultimae taliter posset duplicari [(fig. Nr 62)] [Lig3ad, Lig3dd, Lig3cssnaacsdx,Lig2art,Lig2d,Lig3ddrt,Lig3MXart(!)] [? = ... taliter posset dupliciter plicari?].

Modus est uariatio soni ex longitudine et breuitate et caetera [!]. Sex sunt modi. Primus procedit ex longa et breui et longa [71] et caetera (fig. Nr 63) [L,B,L,B,L,B,L,B,L], secundus [modus] e contrario (fig. Nr 64) [B,L,B,L,B; B,L,B], tertius ex longa et duabus breuibus et longa et caetera (fig. Nr 65) [L,B,B,L,B,B,L], quartus e conuerso (fig. Nr 66) [B,B,L,B,B,L,B,B,L,B], quintus ex omnibus longis (fig. Nr 67) [L,L,L,L,L,L], sextus e contrario, scilicet ex omnibus breuibus et semibreuibus (fig. Nr 68) [B,B,B,S,S,B; B,B,B,S,S,S,B].

Pausa est obmissio recta [* * *] uocis, facta in aliquo modorum recta quantitate. Pausae ualent tot tempora, quot spatia comprehendunt, excepta illa, quae omnes lineas et spatia comprehendit, [72] quae immensurabilis appellatur. Pausae semibreuis minoris et maioris habetur differentia quoad situm. Vnum si ponatur cum semibreuem notam, tunc est minor; si uero postponatur tantum est maior. Modi diuisio sic formata [?] nihil ualet de se, sed dat aliis significare. Suspirium, sic formatum: /, est signum breuiter hanelitum [* * *] retrahendi. Acceptio syllabarum, sic formata: \, est signum acci[pien]di syllabam.

[2. De discantu.]

Quoniam latens scientia parum (Coussemaker: nulli) prodest et cito labitur, distributa uero multum prodest et magnum recipit [f. 23ro] incrementum, ideo (idcirco) artem sciendi componere et proferre discantum ex improuiso (Coussemaker: qui diu latuit apud quosdam peritos musicos) super planam musicam uel mensuralem pro posse nostro nostris specialibus proponimus enodare. Videndum est ergo primo, quid sit discantus et unde dicatur et quot requiruntur ad eius bonitatem et ex quibus partibus et qualiter componetur.

Discantus est aliquorum diuersorum cantuum consonantia secundum modum et secundum aequipollentis sui aequipollentiam. Discantus dicitur, quasi diuersus cantus, eo quod illi cantus, ex quibus componitur discantus, differe debent ita, quod, quando unus ascendit, alter descendat et e conuerso: possunt tunc simul ascendere et descendere propter cantuum pulchritudinem. Ad discantus quattuor [differentiae] principaliter requiruntur. Primum: differentia supradicta, secundum: praedictorum cantuum pulchritudo, tertium: ipsorum concordantia, quartum: bona cadentia dictaminum cum discantu. Componitur autem discantus ex consonantiis principaliter et ex dissonantiis incidentaliter per se et ut per ipsas iungere in consonantiis delectemur. Quibusi dissonantiis non utitur in longis, nisi tenens uelit se fingeri uel tacere.

Consonantia est diuersorum sonorum sibimet permixtorum ad aures peruenientium dulcis concordantia. Dissonantia uero est praedictorum dura collisio. Consonantiarum aliae perfectae, aliae imperfectae, aliae mediae. Perfectae sunt unisonus et [73] diapason, imperfectae sunt ditonus et semiditonus, quae (hs: qui) sunt bonae ueniendo a diapente in diapente, uel a diapente ad unisonum, uel e conuerso, et tonus cum diapente, qui est bonus ante diapason. Mediae sunt diatessaron et diapente. Aliae species, scilicet tonus, semitonium, [tri]tonus, semitonium cum diapente, semiditonus cum diapente, ditonus cum diapente uocantur dissonantiae. Quarum duo, scilicet tonus et semiditonus cum diapente, sunt imperfectae, aliae uero quattuor sunt perfectae. Ad haec autem intelligenda necessarium est capitulum de proportionibus, quod spectat ad planam musicam. Sed quia sine falsa musica non possumus discantare, ideo de ipsa breuiter uideamus.

[3. De falsa musica.]

Falsa musica dicitur omne, ubi locatur be molle uel b[e] quadratum in loco non usitato; ubi ponitur b[e], dicitur fa; ubi ponitur h, dicitur mi, et sic patet una species in aliam transmutari. Et uidetur [in] capitulo de proportionibus. Fuit autem inuenta falsa musica duobus de causis: a causa necessitatis et causa pulchritudinis cantus per se. Causa necessitatis, quia non poterat (hs.: p--ant) haberi bona quinta, quarta, octaua (hs.: bona secunda quarta, quinta, sexta, dupla(!!); Coussemaker: diapente, diatessaron, diapason), [ut] in locis uisis [in] capitulo de proportionibus. Causa pulchritudinis cantus per se, ut patet in cantilenis coronatis (Coussemaker: cantinellis coronatis) et alibi multis exemplis.

Sciendum, quod in plana musica uel mensurabili aut fit unisonus aut ascensus unius aut duarum aut trium aut quattuor aut quinque aut descensus e contrario. Et secundum hoc dantur decem regulae subsequentes et ad earum intelligendam requiritur cognitio figurarum. Item, quando dicitur 'ascende' uel 'descende', sic uel sic, prima uox non computatur. Item notandum, quod in sequentibus regulis dicitur 'ascende 1, 2' et [caetera] et 'descende 1, 2' et caetera, ut auditores facilius comprehendant. Item differentia ascensus monstratur et descensus in practica regularum. Sequitur prima regula: ad unisonum incipiens in diapason supra, uel in diapente infra, fac diatessaron deprimendo. Incipiens [f. 23vo] autem in diapason infra uel in diapente supra, fac diatessaron eleuando, uel incipiens in diapason supra, fac diapason [74] deponendo (Coussemaker: diatessaron deprimendo) uel fac unisonum. Vbicumque incipias longis, breuibus et semibreuibus notabiliter intermixtis. Sequuntur exempla:

[STM10:76] [ANOUPS2 01GF]

[STM10:77] [ANOUPS2 02GF]

[STM10:78] [ANOUPS2 03GF]

[f. 24ro] Ad ascensum unius, incipiens in diapason supra, uel in diapente infra descende 2; uel incipiens in diapente supra uel cum tenore descende 3. Incipiens autem in diapason supra uel cum tenore descende 1 (= unam uocem) ad habendum 3 et 6, quae sunt bonae cum diapason uel diapente.

Ad ascensum duarum, incipiens in diapason supra uel in diapente infra descende 1. Incipiens autem in diapente supra uel cum tenore descende 2.

Ad ascensum trium, incipiens in diapason supra uel in diapente infra, fac unisonum, incipiens autem in diapente supra uel cum tenore descende 1, uel incipiens in diapason supra uel cum tenore, fac diapente deprimendo.

Ad ascensum quattuor, incipiens in diapason supra uel in diapente infra ascende 1. Incipiens autem in diapente supra uel cum tenore, fac unisonum. Vel incipiens in diapason supra uel cum tenore descende 3, uel incipiens in diapente supra, fac exambiam.

[f. 24vo] Ad ascensum quinque, qui raro contingit (Coussemaker: accidit), incipiens in diapason supra uel in diapente infra ascende [2], uel incipiens in diapente supra uel cum tenore ascende 1, uel incipiens in diapason infra uel cum tenore descende 2.

Sequuntur regulae de descensa ad descensum: incipiens in diapason infra uel in diapente supra ascende 2, incipiens autem in diapente infra uel cum tenore descende 3, uel incipiens in diapason uel in diapente infra uel cum tenore descende 1.

Ad descensum duarum, incipiens in diapason infra uel in diapente supra ascende 1, uel incipiens in diapente infra uel cum tenore ascende 2.

Ad descensum trium, incipiens in diapason infra uel in diapente supra, fac unisonum: incipiens autem in diapente infra uel cum tenore ascende 1, uel incipiens in diapason infra uel cum tenore ascende 4.

Ad descensum quattuor, incipiens in diapason infra uel in diapente [79] supra descende 1, uel incipiens in diapente infra uel cum tenore, fac unisonum; uel incipiens in diapason infra uel cum tenore ascende 3, uel incipiens in diapente infra, fac exambia[m].

Ad descensum quinque, qui raro contingit, incipiens in diapason infra uel in diapente supra descende 2; incipiens autem in diapente infra uel cum tenore descende 1, uel incipiens in diapason infra uel cum tenore ascende 2.

[4. De unisono et de interuallis.]

Sunt autem tredecim species, quibus omnis cantus contexitur, scilicet unisonus et caetera, qui proportiones dicuntur, quia alia a proportionibus minoribus sumuntur. Species nominantur, quia sub genere quod est musica reponuntur. Consonus appellantur, qui simul sonantiae, eo quod omnis scilicet sonum reddunt; quibus ignoratis ignoratur ars praecedens. Vnisonus enim [est] unius et con[sonae] uocis immediata repetitio et dicitur unis[onus] unius uocis sonus (fig. Nr 69)

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

[f. 25ro] Immediata repetitio ponitur ad dexteram disiunctionis, ubi eadem uox repetitur et diuerse, sed hoc mediate. Disiunctio est progressio ab una dextra ad aliam super imitationem (fig. Nr 70).

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

Tonus, scilicet prima enim species, est duarum uocum immediatarum perfectum uel legitimum (?) spatium et dicitur a 'tono, tonas' (Coussemaker: tonando tonos), eo quod perfecte tonat et perfecte ponit distantiam inter duas uoces (fig. Nr 71).

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

Ditonus (hs.: Semitonium!, [* * *]) est duarum uocum spatium, continens duos tonos, et dicitur a 'dia', quod est duo (!) et 'tonos', quia continet duos tonos (fig. Nr 72).

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

Semiditonus dicitur a 'semus' a u[macron supra lin.] (= 1/2?) quod est imperfectus, et 'ditonus', quia imperfectus ditonus continet duos: tonum et semitonium (fig. Nr 73).

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

Tritonus dicitur a 'tres', quod est tres et tonus, quasi continens tres tonos (fig. Nr 74).

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

Diatessaron est quidam tonus consonantus a qualibet uoce usque ad quartam electa et deposita, continens duos tonos et semitonium, et dicitur a 'di-', quod est 'de' et 'tetras', quod est quattuor, quia de quattuor uocibus fit, scilicet a qualibet uoce usque ad quartam (fig. Nr 75).

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

Nisi uero cadit fa contra mi, ut uideamus in exemplo tritoni fieri, tunc potest ibi [fieri] diatessaron per falsam musicam (fig. Nr 76).

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

[80] Diapente est quaedam consonantia ex tribus tonis et semitonio constituta a qualibet uoce usque ad quintam electa et deposita, et dicitur a 'dia', quod est de (! [* * *]) et 'penta', quod est quinque, quia de quinque uocibus fit, scilicet a qualibet uoce usque ad quinque (fig. Nr 77).

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

Nisi uero cadit fa contra mi, et tantum est ibi aequipollens tritoni (fig. Nr 78).

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

Fieri tamen diapente in locis praedictis per falsam musicam (fig. Nr 79).

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

Aliae species compositae, scilicet semitonium cum diapente, tonus cum diapente, ditonus cum diapente, semiditonus cum [81] diapente, patet uisis simplicibus, quarum exempla per ordinem hic ponuntur [f. 25vo] (fig. Nr 80).

[STM10:80] [ANOUPS2 04GF]

De semitonio cum diapente potest fieri tonus cum diapente et, e contrario, de tono semiditonus per falsam [hs.: perfectam] musicam (fig. Nr 81).

[STM10:81] [ANOUPS2 05GF]

[82] Diapason est quaedam consonantia a qualibet uoce usque ad consimilem electa et deposita, ex octo uocibus constructa, quinque tonos et duo semitonia continens. Constituitur ex octo uocibus (fig. Nr 82),

[STM10:81] [ANOUPS2 05GF]

nisi a b molli acuto ad b quadratem (= q--um). Non fit etiam in utroque b-fa, b-mi, nisi litteras uel uoces similes assumendo fieri (fig. Nr 83),

[STM10:81] [ANOUPS2 05GF]

tunc potest a b molli ad b quadratem per falsam musicam (fig. Nr 84). --

[STM10:81] [ANOUPS2 05GF]

Vocatur falsa musica, quia est inusitata in plana musica, quod in mensurabili uero musica usitata Et est necessaria, ut uisum est prius.

Ad habendum tertias uel sextas, incipiens in diapason uel in diapente supra uel cum tenore descende 1, uel incipiens in diapason uel in diapente infra uel cum tenore ascende 1 (fig. Nr 85, [* * *]).

[STM10:81] [ANOUPS2 05GF]

Item ad habendum sextas, incipiens in diapente supra ascende 1 uel incipiens in diapente infra descende [1] (fig. Nr 86).

[STM10:81] [ANOUPS2 05GF]

Item ad habendum quartas, incipiens in diapente supra descende 1, uel in diapente infra ascende 1 (fig. Nr 87).

[STM10:81] [ANOUPS2 05GF]

Aliis autem concordantiis longas figuras proferendo non utitur in discantu, nisi tenens se uelit in concordantia fingeri uel taceri. Explicit.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License