Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[82] [TRACTATVS BREVIS DE MVSICA MENSVRATA]

(E COD. VPSAL. C.55.)

[f. 26ro] Notularum alia longa, alia breuis, alia semibreuis, et sunt duplices uel simplices et per se uel ad inuicem ligatae. Longa simplex dicitur punctus quadratus, habens (hs.: huius) tractum a parte dextra uel ascendentem uel descendentem, ut hic (fig. Nr 88) [L,Bcsdx,L,Bcsdx]. Breuis dicitur cuius punctus caret omni tractu, ut hic (fig. Nr 89) [B,B,B,B,B,B]. Semibreuis sic formatur (fig. Nr 90) [S,S,S].

Longarum alia perfecta, alia imperfecta, alia plus quam perfecta. Perfecta ualet tria tempora, imperfecta ualet duo. Plus quam perfecta uocatur duplex longa et ualet sex tempora et formatur sic (fig. Nr 91) [MX,MXcsdx].

[83] Breuium alia recta breuis, alia altera breuis dicitur. Omnis breuis diuiditur rectae breues, nisi quando duas breues ponuntur inter duas longas, ut hic (fig. Nr 92) [L,B,B,L,B,B,L,B,B,L,B,B,L], uel solummodo cum longam sic (fig. Nr 93) [B,B,L]. Tunc uero ultima breuis altera breuis dicitur et ualet duo tempora, nisi inter praedictas breues ponatur paruus punctus diuidens modum; tunc ambae sunt rectae breues, ut hic (fig. Nr 94) [L,B; B,L,B,L].

Semibreuium alia minor, alia maior. Minor ualet tertiam partem unius temporis, maior uero duas [partes], quia sicuti iii (= tres) rectae breues faciunt perfectionem, ita tres semibreues faciunt breuem qualiter. Si duae semibreues pro uno tempore ponuntur, prima fit minor, secunda maior, ut hic (fig. Nr 95) [staff4], nisi secunda discordet, tunc causa concordantiae quandocumque fit aequo, ut hic (fig. Nr 96) [staff4]. Si uero tres pro uno tempore ponantur, omnes sunt aequales, ut hic (fig. Nr 97) [staff4]; si autem plures quam tres, semibreuis minor debet diuidi et mensurari ad modum breuis.

Plica simplex (!) dicitur nota, habens tractum ex utraque parte, ut hic (fig. Nr 98) [Bpdsnpddx,Bpssnpsdx,Bpdsnpddx,Bpssnpsdx(!)], praeter semibreuem, quae solo tractu plicatur, ut hic (fig. Nr 99) [Scddxosn,Scddxosn,Scddxosn,Scsdxosn,Scsdxosn,Scsdxosn]. Longa dicitur, cuius tractus dexter est longior sinistro, ut hic (fig. Nr 100) [Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpdsncddx]; breuis autem aequo, ut hic (fig. Nr 101) [Bcssnpsdx,Bcdsnpddx]. Supra fit ligatura ascendendo, ut hic (fig. Nr 102) [Lig2art,Lig3aa,Lig2cdsnoa,Lig3aart,Lig4aodart]; descendendo uero, ut patet hic (fig. Nr 103) [Lig2cdsnod,Lig3dd,Lig2d,Lig3pssncsdxdod]. Ligatura ascendens, cuius prima [nota] caret omni tractu, cum proprietate dicitur, ut hic (fig. Nr 104) [Lig2art,Lig3aa,Lig3aart,Lig4aodart,Lig3ad]; cuius prima habet tractum ascendentem sine proprietate dicitur, ut hic patet (fig. Nr 105) [Lig3cdsnaart,Lig3cdsnaa,Lig4cdsnaodart,Lig4cdsnaaart]. [f. 25vo] Ligatura descendens, cuius prima tractum descendentem [habet] cum proprietate dicitur, ut hic (fig. Nr 106) [Lig2cdsndMX,Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig4cdsndoda,Lig2cdsnod]; cuius prima caret omni tractu sine proprietate dicitur, ut hic (fig. Nr 107) [Lig2od,Lig2d,Lig3dod,Lig4ddd]. Quaelibet ligatura, cuius prima habet tractum a parte sinistra ascendentem, cum opposita proprietate dicitur, ut hic (fig. Nr 108) [Lig3cssndod,Lig2cssna,Lig2cssnod,Lig3cssnaa,Lig4cssnddod]. Cuiuslibet ligaturae cum proprietate [est] prima breuis, sine proprietate prima longa, cum opposita proprietate duae semibreues. Omnes mediae breues, nisi per oppositam proprietatem [semi]breuientur, ut dictum est (fig. Nr 109) [Lig3cssndod,Lig5cssnacsdxadod]. Vltima ligaturis ascendenti[bu]s, recta sita supra penultimam, dicitur longa, nec debet plicari, ut patet hic (fig. Nr 110) [Lig2art,Lig3aart,Lig4aodart,Lig4dodart]; oblonga (hs.: o--am) uero sita dicitur breuis, ut patet hic (fig. Nr 111) [Lig2a,Lig4aaa]. [84] Si plicatur tunc dicitur longa, ut hic (fig. Nr 112) [Lig2acsdx,Lig4csdxdodacsdx,Lig4cdsndodart]. Vltima ligaturis desendentis quadrata dicitur longa [cum perfectione], ut hic (fig. Nr 113) [Lig2cdsnd,Lig4cssndddcddx,Lig4odad,Lig5odadd], et potest sic plicari (fig. Nr 114) [Lig2d(!),Lig3cdsndd,Lig4csdxaddcsdx,Lig2cdsnd]. Si uero duae ultimae fiant in uno corpore, in una qualicumque [85] ligatura ultima dicitur breuis, ut hic (fig. Nr 115) [Lig3cdsndod,Lig3aoa,Lig3aod,Lig4cssnddod]. Plicatur autem in hunc modum (fig. Nr 116) [Lig3aoa,Lig3aoa,Lig4cdsnoadodcsdx,Lig3dod].

Paruus (hs.: primus) punctus, [quem] longae apponimus, dicitur 'signum perfectionis', ut hic (fig. Nr 117, [* * *]) [L,B,B,L; B,L,B; B,B,B,L]; comparando autem ad notulas sequentes dicitur 'diuisio modi'; ponimus autem inter semibreues, dicitur 'distinctio', quasi sic (fig. Nr 118) [S,S; S,S; S,S,S; S,S,S,S; S,S,S; S,S,S,S,S,S].

Praepositus autem notulae dicitur 'acceptio syllabarum', ut hic (fig. Nr 119).

[STM10:85; text: Alleluyaa.] [ANOUPS3 01GF]

Pausa dicitur quidam tractus inter notulas, per se positus signum uocis omissionis (hs.: o--em). Et sciendum, quod pausa debet ualeri tot tempora, quot continet spatia partis, [excepta] illa (hs.: illam), quae continet omnes lineas, quae immensurabilis dicitur. Exemplum temporale de omnibus (fig. Nr 120).

[STM10:85] [ANOUPS3 01GF]

Sciendum uero, quod eodem modo perficiunt et imperficiunt pausae et notulae, et idem est quantum ad modum et perfectiones, quacumque sunt modi mensurandi.

[86] Primus est ex longa et breui, ut hic (fig. Nr 121),

[STM10:85] [ANOUPS3 01GF]

secundus ex breui et longa, ut hic (fig. Nr 122),

[STM10:85] [ANOUPS3 01GF]

tertius ex longa et duabus breuibus, ut hic (fig. Nr 123)

[STM10:85] [ANOUPS3 01GF]

[f. 27ro], quartus ex duabus breuibus et longa, ut hic (fig. Nr 124),

[STM10:85] [ANOUPS3 01GF]

quintus ex omnibus breuibus uel semibreuibus, ut patet hic (fig. Nr 125).

[STM10:85] [ANOUPS3 01GF]

Sciendum [est], quod longa cum longam semper est perfecta. Praeterea in primo modo et secundo omnes longae sunt imperfectae, in tertio et in quarto omnes longae sunt perfectae. Et per haec sufficiunt regulae tam simplicium [figurarum] quam ligaturarum. [Explicit.]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License