Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[262] De arte discantandi.

1. Quando duae notae sunt in unisono et tertia ascendit, prima debet esse in quinto, secunda in duplo, tertia in quinto, ut hic.

2. Si tres sunt continuae e converso, id est prima in duplo, etc....

3. Quando cantus ascendit per unam notam, prima debet esse in duplo et descendere per duas voces; vel aliter, prima in quinto, et descendere usque ad cantum; vel aliter, prima cum cantu.

4. Quando cantus ascendit per duas [263] voces, prima debet esse in duplo et descendere per unam vocem; vel aliter, prima cum cantu in quinto et descendere usque ad cantum; vel aliter, prima cum cantu et descendere usque ad tertiam vocem.

5. Quando cantus ascendit per tres voces, prima debet esse in duplo et secunda in eodem loco; vel aliter, prima in quinto et descendere per unam vocem; vel aliter, prima cum cantu.

6. Quando cantus ascendit per quatuor voces, prima debet esse in duplo et ascendere primam vocem; vel aliter, prima in quinto et ascendere usque ad quintam vocem.

7. Quando tres notae ascendunt gradatim unam post aliam, prima debet esse in duplo vel in quinto et descendere gradatim usque ad tertiam vocem; vel aliter, prima cum cantu et descendere gradatim usque ad tertiam vocem; vel aliter, prima in duplo et aliae duo in quinto.

8. Cum tres vel quatuor vel plures ascendunt unam post aliam, omnes possunt esse in quinto praeter ultimam; prima debet esse in duplo et ultima potest redire ad cantum.

9. Quando duae notae sunt in unisono et tertia descendit, prima debet esse in duplo, secunda in quinto et tertia in duplo.

[264] 10. Si tres sunt continuo e converso, id est prima in quinto, etc....

11. Quando cantus descendit per unam vocem, prima debet esse in quinto et ascendere per duas voces; vel aliter, prima cum cantu et ascendere usque ad quartam; vel aliter, prima in quinta sub cantu.

12. Quando cantus descendit per duas voces, prima debet esse in quinto et ascendere per unam vocem; vel aliter, prima cum cantu, et ascendere usque ad tertiam vocem; vel aliter, prima in quinto sub cantu et ascendere usque ad quintam (l. tertiam) vocem.

13. Quando cantus descendit per tres voces, prima debet esse in quinto, secunda in eodem loco; vel prima cum cantu et ascendere per unam vocem; vel aliter, prima in quinto sub cantu et ascendere per unam vocem.

14. Quand cantus ascendit per tres (l. descendit per quatuor) voces, prima debet esse in quinto et descendere per unam vocem; vel aliter, prima in quinto sub cantu et descendere usque ad quintam vocem.

15. Quando tres notae descendunt gradatim una post aliam, prima potest [265] esse cum cantu et ascendere gradatim usque ad tertiam notam; vel aliter, prima in quinto sub cantu et ascendere gradatim usque ad tertiam notam; vel aliter, prima cum cantu, duae ultimae in quinto.

16. Quando tres notae, vel quatuor, vel plures descendunt una post aliam, omnes possunt esse in quinto praeter ultimam quae debet esse in duplo.

Gaudent brevitate moderni.

17. Punctus quadratus vel nota quadrata tractum habens a parte dextra descendentem, longa vocatur, ut hic:

[L,L,L,L,L,L on staff3]

18. Quando punctus quadratus vel nota quadrata invenitur qui caret omni tractu, brevis dicitur, ut hic:

[B,B,B,B,B,B on staff3]

19. Longa plica ascendens et descendens sic formatur, ut hic:

[Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcssnpsdx,Bcssnpsdx on staff3]

20. Brevis plica ascendens et descendens sic formatur:

[Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcssnpsdx,Bcssnpsdx on staff3]

[266] 21. Semibrevis sic formatur:

[S,S,S,S,S,S on staff3]

22. Et non plicari potest, nisi quando tres super unam syllabam ordinantur, ut hic:

[Scdo,S,S,Scdo,S,S,Scdo,S,S on staff3]

23. Longa ante longam valet tria tempora, ut hic:

[L,L,L,L,L on staff3]

24. Longa perfecta vocatur longa trium temporum; imperfecta, duorum.

25. Duplex longa valet sex tempora, ut hic:

[MX,MX,MX on staff3]

26. Quandocunque brevis vel valor unius brevis praecedit longam, imperficit eam, ut hic:

[B,L,S,S,L,S,S,S,L on staff3]

27. Si vero sola brevis vel valor sequitur longam, imperficit eam, ut hic:

[L,B,L,B,L,L,S,S,L,S,S,S,L,L on staff3]

28. Tunc prima habebit tria tempora, [267] et brevis sequens refertur ad longam sequentem et imperficit eam.

29. Sciendum est quod omnes breves fiunt aequales, nisi tribus modis:

30. Quorum primus est, quandocunque inter duas longas duae breves invenientur vel valor, prima brevis valet unum tempus, secunda valet duo tempora et vocatur altera brevis;

31. Ambae longae erunt perfectae, nisi sola brevis vel valor praecedit vel sequatur, ut hic:

[L,B,B,L,B,L,B,B,L,B on staff3]

32. Nisi per divisionem modi aliter distinguuntur, ut hic:

[L,B,r,B,L on staff3]

Tunc ambae breves erunt aequales et prima brevis vel valor imperficit primam longam, secunda vero secundam.

33. Si autem tres breves inveniuntur inter duas longas, praedictae breves erunt aequales, ambae et erunt longae (perfectae), nisi brevis vel valor praecedat vel sequatur, ut hic:

[B,L,B,B,B,L,B on staff3]

34. Nisi per divisionem modi distinguantur, ut hic:

[L,B,r,B,B,L on staff3]

[268] Tunc prima brevis imperficit primam longam; secunda vero valet unum tempus; tertia valet duo tempora; et hoc est secundo quod breves sunt inequales.

35. Tertio autem modo, si plures breves quam tres inter duas longas inveniuntur, vel etiam si prima fuerit longa, ita quod ultima brevis habebit duo tempora, ut hic:

[L,B,B,B,B,B,L on staff3]

Semper longa remaneat; computentur ergo tres et tres pro perfectione, et sic in fine duae breves remaneant.

De semibrevibus.

36. Quandocunque duae semibreves inter duas longas vel inter longam et brevem vel e converso inveniuntur, prima semibrevis habebit tertiam partem unius temporis, alia vero duas partes unius temporis, ut hic:

[L,S,S,B,S,S,L on staff3]

37. Si autem tres, erunt aequales ut hic.

[L,S,S,S,B,S,S,S,L on staff3]

38. Si autem quatuor, tunc duae pro recta brevi computentur, ut hic:

[L,S,S,S,S,B,S,S,S,S,L on staff3]

[269] 39. Et sciendum est quod quandocunque plures semibreves quam tres inter duas longas, vel longam et brevem, vel e converso inveniuntur, praedictae semibreves erunt inaequales, nisi tres in fine remaneant; tunc erunt aequales ut hic:

[L,S,S,S,S,B,S,S,S,S,S,S,L on staff3]

40. Nisi per divisionem modi aliter distinguantur, ut hic:

[L,S,S,S,divisio,S,S,L on staff3]

De ligaturis.

41. Quandocunque secundus punctus altior est primo et primus punctus omni tractu caret, cum proprietate dicitur, ut hic:

[Lig5adad,Lig4add,Lig3aod on staff3]

42. Quandocunque primus punctus altior est secundo habens tractum a parte sinistra descendente, cum proprietate dicitur, ut hic:

[Lig2cdsnd,Lig5cdsnddad,Lig6cdsnddada on staff3]

43. Sequitur valor: omnis ligaturae cum proprietate brevis est prima.

44. Quandocunque secundus punctus altior est primo et primus punctus habet tractum a parte dextra descendente, sine proprietate dicitur, ut hic:

[Lig3Lad,Lig2Laod,Lig6Laddad on staff3]

[270] 45. Quandocunque primus punctus altior est secundo et primus punctus caret omni tractu, sine proprietate dicitur, ut hic:

[Lig5ddad,Lig4dda,Lig3odacddx on staff3]

46. Sequitur valor: omnis ligaturae sine proprietate prima est longa.

47. Opposita proprietas est quandocunque in primo puncto ligaturae ascendentis vel descendentis tractus ascendens a parte sinistra invenitur, ut hic:

[Lig3cssnad,Lig4cssndda,Lig2cssnod,Lig4cssnadd,Lig5cssnoddda on staff3]

48. Sequitur valor: opposita proprietas signum est semibrevitatis duarum.

De perfecta et imperfecta.

49. Quandocunque ultimus punctus recte stat super penultimum, cum perfectione dicitur, ut hic:

[Lig4cdsnddart,Lig5addart,Lig3cdsnodart on staff3]

50. Quandocunque ultimus punctus quadratus sub penultimo invenitur, cum perfectione dicitur, ut hic:

[Lig2d,Lig2d,Lig5ddad,Lig5odadd on staff3]

51. Sequitur valor: omnis perfectio longa.

52. Quandocunque ultimus punctus [271] stat ab obliquo super penultimum, imperfecta dicitur, ut hic:

[Lig2La,Lig3da,Lig4cdsndda,Lig3cdsnoda on staff3]

53. Quandocunque duae notae in uno corpore obliquo in fine ligaturae inveniuntur, imperfecta vocatur, ut hic:

[Lig3cdsndod,Lig2cdsnod,Lig4daod,Lig5dddod]

54. Sequitur valor: omnis imperfecta brevis.

55. Omnes mediae breves, nisi per oppositam proprietatem defendantur et tunc quandocunque media erit semibrevis, ut hic:

[Lig4cssnada,Lig5cssndada on staff3]

Ratio est quia nulla semibrevis sola potest esse.

De plicis ligaturarum.

56. Quandocunque in fine ligaturae punctus quadratus plicatur, pro longa tenetur, ut hic:

[Lig5odaddcsdx,Lig4ddacsdx,Lig3ddcddx on staff3]

57. Quandocunque in fine ligaturae inveniuntur duae notae in uno corpore, sunt breves, ut hic:

[Lig3cdsndodcsdx,Lig4daodcddx,Lig4adodcsdx on staff4]

De pausis.

58. Pausationum sex sunt species. Prima pausatio est trium temporum; [272] secunda duorum; tertia unius; quarta duarum partium unius temporis; quinta tertiae partis unius temporis; sexta et ultima nullius temporis.

59. Pausa trium temporum (tria) tegit spatia vel valorem trium, scilicet cum duobus integris et duo (l. duo integra cum duobus) semis.

60. Pausa duorum temporum duo tegit spatia vel unum integrum cum duobus semis.

61. Pausa unius temporis unum tegit spatium vel duo semis.

62. Pausa duarum partium unius temporis duas partes unius spatii tegit.

63. Pausa tertiae partis unius temporis tertiam partem unius spatii tegit.

64. Pausa quae immensurabilis dicitur finis punctorum appellatur; haec enim non plus quam tria spatia tegit; et apparent formae earum, ut hic:

[CH 272,1; text: 1 2 3 4 5] [ARTDIS 01GF]

65. Modi cantus quinque componuntur a modernis.

66. Primus est omnibus longis, ut hic:

[CH 272,2; text: In Bethleem] [ARTDIS 01GF]

[273] Ex longa et brevi et longa:

[CH 273,1; text: O Maria maris stella.] [ARTDIS 01GF]

67. Secundus ex brevi et longa et brevi, ut hic:

[CH 273,2; text: Diex ou porraije.] [ARTDIS 01GF]

68. Tertius modus ex longa et duabus brevibus ex longa, ut hic:

[CH 273,3; text: Chief bienseant.] [ARTDIS 01GF]

69. Quartus modus est ex duabus brevibus et longa, et duabus brevibus, ut hic:

[CH 273,4; text: Honores mores.] [ARTDIS 01GF]

70. Quintus modus est ex omnibus brevibus et semibrevibus, ut hic:

[CH 273,5; text: En grant dolour.] [ARTDIS 01GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License