Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.64v] [prima posicio m.sec. in marg.] uiso igitur quid sit discantus: quedam precogniciones sunt uidende. Est autem discantus diuersus consonus cantus. Scire eciam oportet: quid sit sonus. et quot sunt soni. quid mensurabile: et quid ultra mensuram. quid ligatura et quomodo habeat proferi: quid consonancia: et quid dissonancia. Sonus est duarum uocum uel plurium in eodem puncto. uel in diuersis coniunccio. Soni sunt IX scilicet unissonus semitonium tonus et cetera. [Respice supra quarto decimo capitulo m.sec. in marg.] Mensurabile est: quod mensura unius temporis uel plurium mensuratur. ultra mensuram sunt: que minus quam uno tempore: et ampliori quam duobus mensurantur. ut semibreues que sic figurantur [S,S,S] et longa quam longa subsequitur habet enim tria tempora: ut hic [L,L,L] Ligatura est plurium notarum inuicem [f.65r] coniunctarum ligacio que quidem in unissono fieri non debet. ligantur enim note due et due tres et quatuor de quibus talis datur regula Quandocumque due note ligantur in discantu prima est breuis secunda longa. nisi prima: grossior sit secunda. ut hic [Lig2MXart] Quando autem tres: si pausa precedit: prima est longa. secunda breuis: tercia longa. Si nota longa precedit: prime due sunt breues tercia [longa quam si nota longa sequitur tercia m.pr. add. in marg.] erit longior longa. Si uero quatuor ligate fuerint: omnes sunt breues Quod si plures quam quatuor fuerint tunc quasi regulis non subiacent: sed ad placitum proferuntur que eciam ad organum et conductum pertinent singulariter. Item consonancia est: diuersarum uocum in eodem sono uel in pluribus: concordia. Inter concordancias autem: tres sunt ceteris [[n]] meliores scilicet unissonus diapente et diapason. tereceri uero modi magis sunt [[distancie]] dissonancie quam consonancie. tamen: secundum magis et minus. unde maior uidetur dissonancia in tono: quam in aliquo [[a]] alio modo. Preterea notandum quod omnes note plane musice: sunt longe [non est contrarium huius quod dicitur supra quinto folio ante istud in fine quia ibi loquitur in cantu plano ecclesiastico hic autem loquitur de plano cantu cui respondet discantus. m.sec. in marg.]: et ultra mensuram eo quod mensuram trium temporum continent. omnes autem note discantus: sunt mensurabiles: per directam breuem: et directam longam. unde sequitur quod super quamlibet notam firmi cantus: ad minus due note longa scilicet et breuis uel aliquid hiis equippollens ut quatuor breues uel tres cum plica breui: proferri debent. que eciam conuenire debent in aliqua dictarum trium: consonanciarum. Sic autem ascendere et descendere debet [[d]] discantus. Omnis enim cantus ascendit uel descendit: per aliquem dictorum nouem modorum: uel facit unissonum. Sciendum insuper: quod omnes note impares hee que consonant: melius consonant. que uero dissonant: minus dissonant: quam pares. unde si ascendat uel descendat de quinta in unissonum per terciam debet ascendere uel descendere. uerbi gracia Si firmus cantus habeat duas notas unissonas in quacumque claui. puta in .F. graui et discantus cum prima illarum sit in quinta. puta in .c. acuto uelitque descendere in unissonum cum secunda: per terciam id est per .a. acutum debet descendere et econuerso ascendere. Si uero super easdem duas notas unisonas de diapason ascendat [descendat corr. supra lin.] in diapente puta. de .f. acuto in .c. [[a]] acutum: per terciam a diapente. id est per .e. acutum debet [[ascendere et]] descendere. et econuerso: de diapente in diapason. [Nota m.sec. in marg.] Item si firmus cantus ascendat per semitonium puta de E graui in .F. graue: et discantus sit in [f.65v] in diapason puta in .e. acuto [[in]] descendat in ditonum [scilicet in .c. m.sec. supra lin.] per secundam [scilicet in .d. m.sec. supra lin.] a dupla et habebit diapente. si autem econuerso descendat [in firmo cantu m.sec. add. in marg.] per semitonium et discantus sit in diapente: econuerso in ditonum debet ascendere: ut habeat diapason: Item si ascendat per tonum puta de .C. in .D. et discantus sit in diapason: in semiditonum per secundam debet descendere [et habebit diapente m.sec. supra lin.]. et econuerso discantus [exiens in diapente m.sec. add. in marg.] ascendat [in semiditonum m.sec. supra lin.] [ut habeat diapason m.sec. add. in marg.] si cantus per tonum descendat [descendatur ante corr.] Item si [expone que sequuntur sicut et predictas duas regulas m.sec. add. in marg.] ascendat per semiditonum tunc per tonum descendat et conuerso: si per semiditonum cantus descendat Item si ascendat [per ditonum: descendit m.pr. add. in marg.] per semitonium si descendat econuerso ascendat. Item si ascendat [cantus m.sec. add. supra lin.] per diatesseron: stet [discantus m.sec. add. supra lin.] in eadem et eodem modo si descendat Item si firmus cantus ascendit in diapente. discantu exente in diapason: ascendat et ipse [discantus m.sec. add. supra lin.] tonum uel descendat diapason. Si uero descendat: tunc ex conuerso ascendat. Item si per semitonium cum diapente ascendat: tunc et ipse in semiditonum per secundam ascendit. uel duplex diatesseron descendat. Si uero descendat tunc econuerso descendat quantum ad semiditonum. et ascendat: quantum ad duplex diatesseron. [[a]] Item si ascendat per tonum cum diapente tunc et ipse ascendat per secundam in ditonum uel duplex diatesseron descendat. Si uero descendat: tunc econuerso descendat quantum ad ditonum. et ascendat quantum ad duplex diatesseron. Item si ascendat per duplex diatesseron. tunc descendat per tonum cum diapente. et econuerso ascendat si descendat Item si ascendat per diapason: tum [tunc corr. supra lin.] discantus in diapente descendat. et econuerso ascendat: si cantus descendat. Quibus uisis et [[me]] memorie commendatis totam discantandi artem habere poterit: arte usui applicata. Discantuum uero: alius pure discantus alius organum. quod est duplex scilicet organum duplex: et quod pure organum dicitur. Item alius conductus alius mothetus: et [[a]] alius est ochetus. Discantus ipse est: Idem in prosis sed diuersus in notis: consonus cantus. sicut cum aliquis cantus eclesiasticus in quinta octaua et duodecima discantatur. Duplex organum est idem in prosis non autem in notis eo quod ducte longe sunt in tenore in discantu uero: duplex et a primo diuersus consonus cantus. Pure organum est quando cuilibet note de plano cantu ultra mensuram existenti: correspondent de discantu due note longa scilicet et breuis. uel hiis aliquid equipollens: ut superius [in principio secunde columne huius folii m.sec. in marg.] est ostensum. Conductus autem est: super unum metrum: multiplex consonans cantus qui eciam secundarias: [f.66r] recipit consonancias. mothetus uero est: super determinatas notas firmi cantus. mensuratas. siue ultra mensuram: diuersus in notis diuersus in [[notis multiplex]] prosis multiplex consonans cantus. Cuius quidem modi sunt sex. Primus scilicet constans ex una longa [et alia breui secundus ex una m.pr. add. in marg.] breui et alia longa: tercius ex una longa et duabus breuibus: quartus ex duabus breuibus et una longa quintus ex omnibus longis. Sextus autem ex omnibus breuibus et semibreuibus De quibus in comparacione ad tenuras tales dantur regule Et primo de primo modo. Cuius quidem tenor aliquando concordat cum moteto in notis. Sicut hic uirgo decus castitatis et tunc semper nota longa de motheto: note longe correspondet de tenore [et add. supra lin.] breuis breui et econuerso. pausa uero utriusque ualet unam breuem nisi simul pauset uterque [[simul et]] cum tripla et tunc pause cantus eclesiastici tenentur ad placitum. aliquando uero tenor constat ex notis omnibus longis. Sicut tenor [[me]] motheti: O Maria maris stella. et tunc semper nota longa cum breui de motheto: uni tantum note longe de tenore correspondet et econuerso. Pausa uero utriusque: est longa nisi simul cum tripla pauset uterque et tunc sicut prius. Item secundi modi tenor aliquando cum motheto conueni [conuenit corr. supra lin.] in notis. Sicut hic in parte. In omni fratre tuo [siue eciam Gaude chorus omnium m.pr. add. in marg.] Aliquando uero disconuenit constans scilicet ex omnibus longis. et tunc semper: [[tonum]] totum primo modo: fit oppositum. in pausis tamen utrisque conueniunt. Similiter et tercii modi thenor cum conuenit cum motheto: Sicut hic .O. nacio nephandi generis. tunc semper singule longe note de motheto. singulis notis de tenore: et breuis breuibus corresspondent. cum uero tenor constat ex notis omnibus longis sicut hic .O. Maria beata genitrix. tunc semper una longa nota de tenore. ualet aliam longa de motheto. sequens longa de tenore: duas breues de moteto et econuerso quod eciam pause ualere debent nisi simul cum tripla: pauset uterque et tunc sicut et antea. Quartus uero modus: siue cum tenore in notis conueniat siue non: et eciam in pausis: totum tercio tenet oppositum. [[Q]] Quintus uero et sextus modus disconuenientes et eciam cum tenuris conuenientes in pausis et in triplis eciam aliorum modorum qualiter concordari debeant potest colligi ex iam dictis. Item ochetus est super tenorem unius cuius modi mothetorum absque prosa diuersus et consonus cantus: hec est prima posicio. Qua quia quedam naciones utuntur communiter [et quia antiquior est omnibus: m.pr. add. in marg.] uulgarem [f.66v] esse diximus.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License