Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[247] Discantus vulgaris positio.

1. Nunc vero de cantu ecclesiastico, secundum scilicet quod discantus subjicitur, est dicendum, necnon de omnibus speciebus ipsius discantus, de quo quidem sunt quinque positiones [248] solemnes, una scilicet vulgaris, ceterae vero speciales. De quibus omnibus singulariter infra dicemus, hiis pluribus causis: primo scilicet, tum cum, secundum diversas hominum conceptiones, diversi libri diversi modo sint vocati, ad eorumdem librorum plenam intelligentiam; tum quia una positio declarat aliam, tum etiam quia una super aliam in aliquibus addit scientiam; tum quidem ad illorum qui non propter se, sed potius propter mensurabilis musicae scientiam addiscunt theoricam instructionem plenariam.

2. Viso ergo quid sit discantus quaedam praecognitiones sunt videndae: est autem discantus diversus consonus cantus.

3. Scire etiam oportet quid sit sonus et quot sint soni; quid mensurabile et quid ultra mensuram; quid ligatura et quomodo habeat proferri; quid consonantia et quid dissonantia.

4. Sonus est duarum vocum vel plurium in eodem puncto vel in diversis conjunctio.

Soni sunt novem; scilicet unisonus, semitonium, tonus, etc.

5. Mensurabile est quod mensura unius temporis vel plurium mensuratur; ultra mensuram sunt quae minus quam uno tempore et amplius quam [249] duobus mensuratur, ut semibreves quae sic figurantur [S,S,S]; et longa quando longa sequitur; habet enim tria tempora, ut hic [L,L,L].

6. Ligatura est plurium notarum invicem conjunctarum ligatio; quae quidem in unisono fieri non debet. Ligantur enim notae duae et duae, tres et quatuor; de quibus talis datur regula:

7. Quandocunque duae notae ligantur in discantu, prima est brevis, secunda longa, nisi prima grossior sit secunda, ut hic [Lig2MXart].

8. Quando autem tres; si pausa praecedit, prima est longa, secunda brevis, tertia longa.

9. Si nota longa praecedit, primae duae sunt breves, tertia longa.

10. Quod si nota longa sequitur, tertia erit longior longa.

11. Si vero quatuor ligatae fuerint, omnes sunt breves.

12. Quod si plures quam quatuor fuerint, tunc quasi regulis non subjacent, sed ad placitum proferuntur; quae etiam ad organum et conductum pertinent singulariter.

13. Item consonantia est diversarum vocum in eodem sono vel in pluribus concordia.

14. Inter concordantias autem tres sunt caeteris meliores, scilicet unisonus, diapente et diapason. Caeteri vero [250] modi magis sunt istae dissonantiae quam consonantiae. Tamen secundum magis et minus una major videtur dissonantia in tono quam in aliquo alio modo.

15. Propterea notandum quod omnes notae planae musicae sunt longae et ultra mensuram, eo quod mensuram trium temporum continent. Omnes autem notae discantus sunt mensurabiles per directam brevem et directam longam; unde sequitur quod sunt quaelibet notae firmi cantus ad minus duae notae, longa scilicet et brevis vel aliquid hiis aequipollens; item quatuor breves vel tres cum plica brevi proferri debent; quae etiam convenire debent in aliquam dictarum trium consonantiarum.

16. Sic autem ascendere et descendere debet discantus. Omnis enim cantus ascendit vel descendit per aliquem dictorum novem modorum vel facit unisonum.

17. Sciendum infra quod omnes notae impares eae quae consonant, melius consonant; quae vero dissonant, minus dissonant quam pares.

18. Unde si ascendat vel descendat de quinta in unisonum, per tertiam debet ascendere vel descendere. Verbi [251] gratia, si firmus cantus habeat duas notas unisonas in quacunque clavi, puta in F gravi, et discantus cum prima illarum sit in quinta, puta in c acuto velitque descendere in unisonum cum secunda, per tertiam, id est, per a acutum, debet descendere, vel e converso ascendere.

19. Si vero super easdem duas notas unisonas de diapason descendat in diapente, puta de f acuto in c acutum, per tertiam a diapente, id est, per e acutum debet descendere, et e converso de diapente in diapason.

20. Item si firmus cantus ascendit per semitonium, puta de E gravi in F gravem, et discantus sit in diapason, puta in e acuto, descendat in ditonum per secundum a dupla et habebit diapente.

21. Si autem e converso descendat semitonium et discantus fit in diapente, e converso in ditonum debet ascendere ut habeat diapason.

22. Item si ascendat per tonum, puta de C in D, et discantus sit in diapason, in semiditonum per secundam debet descendere.

23. Et e converso discantus ascendat si cantus per tonum descendat.

24. Item si ascendat per semiditonum, tunc per tonum descendat.

[252] 25. Et e converso, si per semiditonum cantus descendat.

26. Item si ascendat per ditonum, descendat per semitonium.

27. Vel si descendat, e converso ascendat.

28. Item si ascendat cantus per diatessaron, stet discantus in eadem.

29. Et eodem modo, si descendat.

30. Item si firmus cantus ascendit in diapente, discantu exeunte in diapason, ascendat et ipse discantus tonum vel descendat diapason.

31. Si vero descendat, tunc ex converso ascendat.

32. Item si per semitonium cum diapente ascendat, tunc et ipse in semiditonum per secundam ascendat, vel duplex diatessaron descendat.

33. Si vero descendat, tunc e converso descendat quantum ad semiditonum et ascendat quantum ad duplex diatessaron.

34. Item si ascendat per tonum cum diapente, tunc et ipse ascendat per secundam in ditonum vel duplex diatessaron descendat.

35. Si vero descendat, tunc e converso descendat quantum ad ditonum et ascendat quantum ad duplex diatessaron.

36. Item si ascendat per duplex diatessaron, tunc descendat per tonum cum diapente.

[253] 37. Et e converso ascendat, si descendat.

38. Item si ascendat per diapason, tunc discantus in diapente descendat.

39. Et e converso ascendat, si cantus descendat.

40. Quibus visis et memoriae commendatis totum discantandi artem habere poteris, arte usui applicata.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License