THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Sandra Pinegar
Checked by: Julie Langford-Johnson and Michael W. Lundell
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: FRAACME MPBN1666
Author: Franco
Title: Ars cantus mensurabilis
Source: Paris, Bibliothèque nationale, lat. 16663, ff. 76v-83r.
Graphics: FRAACME 01GF-FRAACME 06GF

[-f.76v-] Hanc declarans: subsequitur: posicio tercia Iohanis uidelicet de burgundia ut ex ore ipsius audiuimus uel secundum uulgarem opinionem Franconis de Colonia: que talis est.

Cum inquiunt de plana musica quidam philosophi sufficienter tractauerint ipsamque nobis tam theorice quam practice [[efficienter]] efficaciter [efficelciter ante corr.] illucidauerint: theorice precipue Boecius. practice uero Guido monachus et maxime de tropis ecclesiasticis beatus Gregorius: id circo nos de mensurabili musica quam ipsa plana precedit tamquam principalis sub alternam: ad preces quorundam magnatum tractare proponentes non peruertendo ordinem ipsam planam perfectissime a predictis philosophis subponimus propalatam. Nec dicat aliquis nos hoc opus propter arroganciam uel forte propter propriam tantum commoditatem incepisse sed uere propter euidentem necessitatem et auditorum facillimam apprehensionem nec non et omnium notatorum ipsius mensurabilis musice perfectissimam instruccionem. Quoniam cum uideremus multos tam nouos quam antiquos in artibus suis de mensurabili musica multa bona dicere et econtrario in multis et maxime in accidentibus ipsius sciencie. [-f.77r-] defficere et errare: opinioni [opinionem ante corr.] eorum fore existimamus succurendum et ne forte propter defectum et errorem predictorum: sciencia dicta detrimentum pateretur. proponimus igitur ipsam mensurabilem musicam: sub compendio declarare. benedictaque aliorum: non recusabimus interponere erroresque destruere et fugare. Et si quid noui a nobis inuentum fuerit: bonis racionibus sustinere: et probare. Mensurabilis musica est: cantus longis breuibusque temporibus mensuratus. Gracia huius diffinicionis uidendum est quid sit mensura: et quid tempus Mensura est: habitudo quantitatem [[hon]] longitudinem et breuitatem cuiuslibet cantus mensurabilis: manifestans. Mensurabilis dico quia in plana musica non attenditur talis mensura. tempus est mensura: tam uocis prolate. quam eius contrarii scilicet uocis amisse [anmisse ante corr.]: que pausa communiter appelatur. Dico autem pausam tempore mensurari: quia aliter [[duo]] duo cantus diuersi quorum unus cum pausis alius sine sumeretur: non possent proporcionaliter adinuicem coequari. Diuiditur autem mensurabilis musica: in mensurabilem simpliciter [et partim. mensurabilis simpliciter add. in marg.] est discantus eo quod in omni parte [partem ante corr.] sua: tempore mensuratur. partim mensurabilis: dicitur organum pro tanto [[uel quia]] quod non in qualibet parte sua: mensuratur. Et sciendum quod organum dupliciter sumitur. proprie et communiter. Est enim organum proprie sumptum: organum duplum: quod purum organum appellatur. Communiter uero dicitur organum: quilibet cantus ecclesiasticus: tempore mensuratus. Sed quia simplex precedit compositum: primo dicendum est: de discantu Discantus est: aliquorum diuersorum cantuum consonancia: in qua illi diuersi cantus per uoces longas breues [uel semibreues: add. in marg.]: proporcionaliter ad equantur: et inscripto per debitas figuras proporcionari adinuicem designantur. Discantus. sic diuiditur. Discantus alius simpliciter prolatus. alius trunctatus qui oketus dicitur. alius copulatus: qui copula nuncupatur. Et de hiis per ordinem: est dicendum. Sed quia quilibet discantus per modos procedit: id circo primo de modis et consequenter de eorum signis scilicet de figuris est tractandum. Modus est: cgnicio soni longis breuibusque temporibus mensurati. Modi autem a diuersis. diuersimode enumerantur. quidam enim ponunt sex alii septem Nos autem quinque tantum ponimus. quia ad hos quinque omnes alii reducuntur Primus enim procedit ex omnibus longis. Et sub isto reponimus illum: qui est ex longa et breui: duabus de causis. prima est: quia isti duo in similibus pausacionibus [-f.77v-] uniuntur. Secunda est propter antiquorum et aliquorum modernorum controuersiam compescendam. Secundus procedit: ex breui et longa. tercius autem ex longa et duabus breuibus. quartus ex duabus breuibus et longa: quintus ex omnibus breuibus et semibreuibus [[E]] Cum autem istorum modorum uoces sint causa et principium. et earum note sint nota: manifestum est quod de notis uel figuris quod idem est: est tractandum. Sed cum ipse discantus tam uoce recta. quam eius contrario hoc est uoce amissa reguletur. et ista sint diuersa: horum erunt diuersa signa. Sed cum prius sit uox recta quam amissa: quoniam habitus precedit priuacionem: prius dicendum est de figuris que uocem rectam significant quam de pausis: que ammissam. Figura est representacio uocis: in aliquo [[n]] modorum ordinate. per quod patet quod figure significare debent modos: et non econuerso quemadmodum quidam posuerunt. Figurarum alie simplices: alie composite. Composite sunt ligature. Simplicium tres sunt species longa. breuis. et semibreuis. Quarum prima: in tres diuiditur. in longam perfectam. inperfectam: et duplicem longam. Longa perfecta: prima dicitur et principalis. Nam in eam: omnes alie includuntur. ad eam eciam: omnes alie reducuntur. perfecta dicitur: eo quod tribus temporibus mensuratur. Et enim ternarius numerus: inter numeros perfectissimus [est add. supra lin.] pro eo quod a summa trinitate que uera est et pura perfeccio nomen sumpsit. Cuius figuracio: quadrangularis est cadam [caudam corr. supra lin.] habens in parte dextra descendentem per quam representat longitudinem. ut hic [L]. Longa uero inperfecta: sub figuracione perfecte est. duo tantum tempora significat. Inperfecta quidem pro tanto dicitur quia sine adiutorio breuis precedentis uel subsequentis: nullatenus inuenitur. Ex quo sequitur quod illi pettant: qui eam rectam [[a]] appellant cum illud quod rectum est possit per se stare. Duplex longa sic [MX] formata: duas longas significat. Que id circo in uno corpore duplicatur: ne series plani cantus sumpti in tenoribus disrumpatur. Breuis autem licet in rectam et alteram breuem diuidatur: [[a]] quadrangularis tamen sine aliquo tractu pro utraque illarum figuratur Sic. [B] semibreuis autem alia maior alia minor dicitur Harum tamen quelibet uniformiter ad modum losenge sic [S] formatur. simplicium autem ualoris cognicio [cognicione ante corr.] ex ordinacione quam habent adinuicem: declaratur. Ordinacio uero [[eadem]] [-f.78r-] earum sic accipiatur. aut enim longam sequitur longa aut breuis. Et nota hic idem esse iudicium de breuibus et semibreuibus. Si autem longam longa sequatur: tunc prima longa sub uno accentu: tribus temporibus mensuratur: et perfecta longa: nuncupatur. siue sit pausacio figura uel pausa ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78r,1; text: In Betheleem] [FRAACME 01GF]

Si uero longam sequatur breuis hoc est multipliciter: [[q]] quoniam sola uel plures. Si sola: tunc longa est duorum temporum et dicitur inperfecta [ut add. supra lin.] [[aut]] hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78r,2; text: Uirgo uiget melius] [FRAACME 01GF]

Nisi inter illas duas scilicet longam et breuem: ponatur [[uirgo uiget melius]] quidam tractulus qui signum perfeccionis dicitur qui eciam [[q]] alio nomine diuisio modi [[q]] appellatur Et tunc longa prima perfecta est: et breuis inperficit sequentem longam ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78r,3; text: Superans omnia] [FRAACME 01GF]

Si autem plures: hoc est multipliciter aut due aut tres aut quatuor: aut quinque aut plures quam quinque. Si due tantum: ut hic patet

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78r,4; text: eximie pater et regie] [FRAACME 01GF]

Tunc longa est perfecta: nisi eam sola breuis precedat [[exime pater et regie]] ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78r,5; text: Aue uirgo regia] [FRAACME 01GF]

Duarum autem breuium: prima recta: secunda uero: altera breuis appellatur. Recta breuis est: que unum solum tempus continet. altera autem breuis: similis est longe inperfecte [infperfecte ante corr.] in ualore differens tamen: in significacione. Nam utraque sub diuersa figuracione: duobus temporibus mensuratur. unum tempus appellatur illud: quod est minimum in plenitudine uocis. Si uero inter predictas duas breues. [[ille tractus]] ponatur ille tractus qui diuisio modi appellatur ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78r,6; text: Dari tradi capi] [FRAACME 01GF]

Tunc longa prima: est inperfecta et eciam secunda. breuium autem ipsarum: quelibet erit recta. hoc tamen rarissime inuenitur. Si tres breues tantum inter duas longas accipiantur ut hic apparet:

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78r,7; text: Cruci corpus adap] [FRAACME 01GF]

Idem quod prius habetur nisi quod illa primo que altera breuis dicebatur: hic in duas rectas breues separatur Sed si inter primam breuem et duas sequentes diuisio modi apponatur ut hic patet

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78r,8; text: Manus pedes perfora] [FRAACME 01GF]

[[Manus pedes perfora.]] tunc prima longa [-f.78v-] a prima breui inperficitur secundarum breuium sequencium: prima fit recta ultima uero: alteratur. Et nota quod tria tempora tam uno accentu quam diuersis prolata: unam perfeccionem constituunt si plures quam tres ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78v,1; text: Dex mandie qui par] [FRAACME 02GF]

tunc prima: semper est inperfecta nisi ei signum perfeccionis addatur ut hic apparet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78v,2; text: Gratissimum pro reatu] [FRAACME 02GF]

Sequencium autem breuium quelibet est recta: si in computando in ternario numero. [[Gratissimum pro reatu]] quo constituitur perfeccio inueniantur. Sed si due tantum in fine remaneant: tunc ultima earum altera breuis dicitur: ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78v,3; text: Aceto felle potari] [FRAACME 02GF]

Si uero sola: erit recta. et ultimam longam inperfectam reddit ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78v,4; text: uirginum reorumque conso] [FRAACME 02GF]

De semibreuibus autem et breuibus idem est iudicium: in regulis prius dictis. sed nota Semibreuium plures quam tres: pro recta breui: non posse accipi. quarum quelibet: minor semibreuis dicitur. eo quod minma pars est: ipsius recte breuis ut hic patet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78v,5; text: Mentibus uocibus] [FRAACME 02GF]

Nec minus quam duas. quarum prima minor: secunda maior semibreuis appellatur. Secunda maior pro tanto dicitur: quia duas minores: in se includit

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78v,6; text: Sanguine lauat] [FRAACME 02GF]

Sed si immediate [immedietate ante corr.] duas semibreues: pro recta breui posite tres [sequuntur add. in marg.] [[secuntur]] uel econuerso:

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78v,7; text: Quid plura cedit] [FRAACME 02GF]

tunc diuisio [[n]] modi inter tres et duas uel econuerso est ponenda: ut in predicto exemplo apparet. pro altera autem breui minus quam quatuor semibreues: accipi non possunt.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78v,8; text: Gaude uirgo mater] [FRAACME 02GF]

Nec plures quam sex ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.78v,9; text: Aue Maria gracia plea] [FRAACME 02GF]

Eo quod altera breuis in se duas rectas includit per quod patet quorundam error qui quandoque tres semibreues pro altera breui ponunt: aliquando uero duas. Preterea sunt alie quedam figure simplices: illud idem: quod predicte significantes. Eisdem eciam nominibus cum addicione huius quod est plica: nominate. Id circo uidendum est quid sit. plica est nota diuisionis eiusdem soni: in graue et acutum. Plicarum: alia longa: alia breuis: alia semibreuis. [sed de semibreui ad presens nichil intendimus: cum non in simplicibus figuris possit plica semibreuis add. infra in marg.] inueniri. In ligaturis tamen et ordinacionibus semibreuium: plica possibilis est accipi: ut postea apparebit. [-f.79r-] Item plicarum: alia ascendens: alia descendens. plica longa ascendens est: quedam quadrangularis figura: solum tractum [tractatum ante corr.] gerens a parte dextra ascendentem: ut hic patet. [Bcsdx] uel magis proprie duos: quorum dexter longior est sinistro. ut hic [[patet.]] [Bpssncsdx] [[uel magis proprie duos: quorum dexter longior est sinistro. ut hic]] Magis proprie dico: quia per illos duos tractulos nomen plice habere meretur. Longa uero descendens. similiter duos habet tractus sed descendentes dextrum ut prius longiorem sinistro. ut hic. [[ut hic. Plica]] [Lpdsn] Plica breuis ascendens est: que habet duos tractus ascendentes: sinistrum tamen: longiorem dextro. ut hic [Bcssnpsdx] Descendens uero breuis. duos tractus habet descendentes: sinistrum longiorem. ut hic [Bcdsnpddx] Et nota istas plicas similem habere potestatem. et similiter in ualore regulari: quemadmodum simplices: supradicte. Habito de simplicibus figuris. dicendum est de compositis uel ligatis quod idem est: que ligature proprie appellantur. Ligatura est coniuncio [coniunccio corr. supra lin.] figurarum simplicium: per tractus debitas ordinata. Ligaturarum alia ascendens: ascendens est illa: cuius secundus [[est]] punctus alcior est primo. ut hic

[ClefC2,Lig2art,Lig3aod,Lig5addd,Lig4adod on staff4] Descendens uero est: cuius primus punctus: alcior est secundo ut hic.

[ClefC3,Lig2cdsnd,Lig3cdsndd,Lig3cdsnodart,Lig5cdsnodartaart,Lig4cdsnddd on staff5] Item ligaturarum: alia cum proprietate: alia sine. alia cum opposita proprietate. Et hoc est: a parte principii: ligature. a parte autem finis: alia cum perfeccione: alia sine. Et nota istas differencias essenciales esse et specificas: ipsis ligaturis. unde ligatura cum proprietate. essencialiter differt ab illa: que est sine. ut racionale animal: ab irracionali. Similiter et in aliis differenciis: prius dictis. Species quoque consistunt sub genere: ipsis tamen speciebus non est [nomen add. supra lin.] inpositum sed eas dicte [[differencias]] differencie et suum genus circumloquuntur. secundum eciam quod in generibus aliis realibus: inuenitur ut [aut ante corr.] corpus animatum quod circumloquitur quamdam speciem: cui nomen non est impositum. A parte autem medii ligaturarum: [nulla essencialis differencia inuenitur. Ex quo sequitur: quod omnia media ipsarum ligaturarum add. infra in marg.] conueniunt in significatis. Per quod patet posicio illorum esse falsa. qui ponunt in ternaria aliquam mediam esse longam In omnibus autem aliis. fore breuem. unde uidendum est: quid sit proprietas. quid sine et quid opposita. Quid eciam sit perfeccio. quid inperfeccio: et de horum omnium: significatis. Proprietas est nota primarie inuencionis ligature a plana musica data: in principio illius. Perfeccio uero idem dicit sed in fine. unde secuntur regule [[d]] differenciarum. predictarum. Omnis ligatura [-f.79v-] descendens tractum habens a primo puncto descendentem a parte sinistra: cum proprietate dicitur eo quod sic in plana musica figuratur.

[ClefC2,Lig2cdsnd,Lig2cdsnod,Lig3dd,Lig3cdsnodart,Lig3cdsndod,Lig4cdsndoda,Lig2art on staff3] Si autem careat omni tractu: sine proprietate dicetur ut hic patet

[ClefC3,Lig2d,Lig2od,Lig3dd,Lig3dod,Lig5dodaart,Lig4doda on staff3] Item omnis figura ascendens: cum proprietate dicetur. si careat omni tractu ut hic.

[ClefC2,Lig2art,Lig2a,Lig3aart,Lig3ad,Lig3aod,Lig5addd on staff3] Si uero tractum habeat a parte sinistra primi puncti descendentem ut hic apparet

[ClefC2,Lig2cdsnart,Lig2cdsna,Lig3cdsnaart,Lig3cdsnaa,Lig3cdsnaod,Lig5addd on staff3] uel dextra quod magis proprium est ut hic

[ClefC2,Lig2art,Lig2La,Lig3aart,Lig3aod,Lig4Laaod] Tunc proprietate carebit. Iterum omnis ligatura tam ascendens quam descendens tractum gerens a primo puncto ascendentem cum opposita proprietate dicetur

[ClefC2,Lig3cssnodart,Lig2cssnart,Lig2cssna,Lig3cssnaart,Lig2cssnod,Lig3cssndod, Lig3cssndd on staff3] A parte autem finis ligature: tales dantur regule. omnis ligatura ultimum punctum recte gerens supra penultimum: est perfecta. ut hic apparet

[ClefC3,Lig2art,Lig3aart,Lig2Lart,Lig3Laart,Lig3cdsnodart,Lig5cdsnddodart on staff4] uel sub penultimo ut hic

[ClefC2,Lig2cdsnd,Lig2d,Lig4cdsnodad,Lig4aad,Lig3cdsndd,Lig3ad on staff4] Inperfecta autem redditur ligatura. duobus modis. primo Si ultimus punctus directus auerso capite: stat supra penultimum sine plica ut hic. [ClefC2,Lig2a,Lig4aoda,Lig3odart,Lig3Laa,Lig6adodaa on staff3]

Secundo uero: si duo ultima puncta ligature. in uno corpore obliquo ascendente commiscentur ut hic patet.

[Lig2oa,Lig3Laoa,Lig3cdsndoa,Lig3Laoa,Lig3cdsndod,Lig2od,Lig3aod,Lig3aod,Lig4aadod on staff3] ascendens tamen talis inperfeccio: non in usu habetur. nec eciam est [[necessarii]] necessaria: nisi quando breuem plicari oportet in ligatura in fine ascendente: ut postea apparebit. Preterea sciendum est: quod sicut per has differencias ligatura una differt ab alia formaliter. ita et in ualore. unde secuntur regule: omnium ligaturarum. Omnis ligatura cum propietate: primam facit breuem. Iterum omnis sine: longam: Item omnis perfeccio longa: et omnis inperfeccio breuis. Item omnis opposita proprietas facit illam semibreuem cui additur et sequentem non per se: sed ex sequenti [consequenti corr. supra lin.]: eo quod nulla semibreuis: inueniri possit. Item omnis media breuis. nisi per oppositam proprietatem semibreuietur. ut dictum est prius. Intelligendum est eciam [in add. supra lin.] ligaturis longas perfici eo modo: quo in simplicibus fuit dictum. breues quoque rectas fieri et alterari. Preterea sciendum est: quod omnis ligatura tam perfecta quam inperfecta plicabilis est: et hoc a parte finis. Quid autem sit plica dictum est prius. Inde de simplicibus figuris. Plicatur enim ligatura perfecta: dupliciter ascendendo: et descendendo: ascendendo uero sic. [ClefC2,Lig2acsdx,Lig3cdsnodacsdx,Lig2cdsndcsdx,Lig3cdsnddcsdx,Lig4dodacsdx,Lig3aa on staff2]

[ClefF2,Lig2cdsndcddx,Lig2acddx,Lig3adcddx,Lig3cdsnodacddx,Lig3cdsnddcddx, Lig3aacddx,Lig3ddcddx on staff3] descendendo: uero sic. Item dupliciter [-f.80r-] plicatur inperfecta. Et nota inperfectam semper plicari in inperfeccione obliqua ascendente uel descendente ut hic patet

[ClefC2,Lig3cdsndodcsdx,Lig2cdsnodcddx,Lig2cdsnodcsdx,Lig3aoacddx,Lig3aoacsdx, Lig4cssnaaoa on staff3] Et in tali casu ubi debet plicari inperfecta: est necessaria obliquitas fieri [[q]] ascendendo. ad hoc: quod ultima breuietur. Quoniam si recta inperfeccio plicaretur: per plicam perficeretur. eo quod perfecte racionem: participaret. Inperfeccio tamen obliqua ascendens: non est ponenda: sine plica. Nam posicio inperfeccionis recte sufficit: ubicumque non est plica. et proprior est et magis usitata. Sic patent plice: omnium ligaturarum. Sunt eciam quedam coniuncture simplicium et ligatarum [ligaturarum ante corr.]: que partim participant ligaturas: et partim simplices figuras. Que nec ligature ne [nec corr. supra lin.] simplices figure: appellari possunt [potest ante corr.] ut hic patet

[ClefF2,Lig2cdsnd,S,B,Lig4csdxadod,Lig2cssnod,S,S,S,Lig2cssna,S,S,S,S,S,S on staff3] De ualore autem talium [coniuncturarum non possunt add. in marg.] alie regule dari quam ille que de simplicibus et ligaturis prius. dantur Preterea sunt quedam alie ordinaciones simplicium figurarum et ligaturarum quarundam non inpositarum suplentes defectum: que regulis simplicium tantummodo dignoscuntur ut hic patet. Dicto de signis rectam uocem significantibus: uidendum est de pausis: que obmissam [obmissat ante corr.] representant. Pausa est: obmissio uocis recte: in debita quantitate alicuius modi facta. Pausacionum: sex sunt species. Longa perfecta. longa inperfecta. sub qua comprehenditur altera breuis. eo quod mensuram eandem comprehendant breuis recta. semibreuis maior. semibreuis minor: et finis punctorum. Pausacio perfecte longe est: obmisso recte uocis perfecte: in se tria tempora comprehendens. Inperfecta uero similiter inperfecte. alterius quoque breuis duobus tantum temporibus mensurata. Breuis est obmissio recte breuis: in se includens solum tempus. Semibreuis maior: duas partes obmittit recte breuis. Minor terciam tantum [[liquid]] finis punctorum: inmensurabilis appellatur. Nam et ipsa in plana musica reperitur. hec tantum notam penultimam significat esse longam in quocumque modo euenit [euenitur ante corr.] licet ista penultima de racione modi in quo est: breuis esset. preterea Iste sex pause [septem tractibus subtilibus designantur. qui eciam pause add. in marg.] appellantur. Quarum prima que perfecta dicitur. quatuor tingens [attingens corr. supra lin.] lineas tria spacia comprehendit: eo quod tribus temporibus mensuratur. Inperfecta uero tres lineas aprehendens: eadem racione: spacia duo tegit. Breuis unum. Maior semibreuis: duas partes unius. Sed minor: [-f.80v-] unam tantum tegit finis punctorum omnes lineas attingens: quatuor spacia comprehendit. harum autem omnium: patent formule in presenti exemplo

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.80v,1] [FRAACME 03GF]

Et nota: pausaciones: mirabilem habere potestatem. Nam per ipsas modi adinuicem transmutantur. unde propria pausa primi modi est: breuis recta: uel longa perfecta. pausa uero secundi modi: est longa inperfecta. tercii autem et quarti pausaciones. sunt proprie: longe perfecte: Inproprie uero: recta breuis et altera. Quintus autem proprie: breuem pausacionem. uel semibreuem: [[n]] meretur habere. unde si primus modus qui procedit ex [quatuor folia. ante isto. m.sec. supra lin.] longa et breui et longa: pausam post breuem habeat: longam inperfectam: ut hic patet:

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.80v,2; text: maris stella aseruens] [FRAACME 03GF]

uariatur primus modus: in secundum. Si uero secundus post longam notam: pausam breuem assumat ut hic patet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.80v,3; text: O Maria mater dei flos] [FRAACME 03GF]

uariatur in primum. Quintus autem modus quando in discantu aliquo cum primo accipitur: pausacionibus primi: regulatur: et longam et pausacionem: facit notam ut hic

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.80v,4; text: O Maria uirgo Dauitica] [FRAACME 03GF]

Si uero cum secundo: pausaciones secundi habet Et in fine ante pausacionem breuem sunt ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.80v,5; text: Poure secors ai encore recouure] [FRAACME 03GF]

Si uero nec sic: nec sic tunc propriis pausacionibus regulatur ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.80v,6; text: Respondi que ue lerroit] [FRAACME 03GF]

Et nota quod in uno solo discantu: omnes modi concurrere possunt: eo quod per perfeciones: omnes modi ad unum reducuntur. Nec est uis facienda de tali discantu: de quo modo iudicetur potest tamen dici de illo: in quo plus uel pluries commoratur. Et uide quod quintus modus maxime cum aliis omnibus: potest sumi. Et hec de pausacionibus et eciam modorum uariacione sufficiant quo ad presens. Item sciendum: quod figura ligabilis non ligata: uiciosa est. sed magis: non ligabilis ligata. unde notandum: quod plures longe adinuicem ligari non possunt nisi in binaria ligatura. que est sine proprietate et cum perfeccione. Nec adhuc in tali loco sunt uiciose si non legentur [ligentur corr. supra lin.]: eo quod longa nusquam alicubi cum longa ligabilis inuenitur. ex quo sequitur quod uehementer errant: qui tres longas aliqua occasione ut in tenoribus adinuicem. ligant. Similiter illi: qui inter [-f.81r-] duas breues: longam ligant [ligiant ante corr.] cum de in posicione mediarum: ut uisum [uisens ante corr.] est prius: omnes medie breuientur. Item plures semibreues quam due simul ligari non possunt et semper in principio ligature. et hoc intellige: in propria ligatura. Breues autem ligabiles sunt: in principio medio et in fine. Ex hiis patet quod modus quilibet: acceptus sine littera: ligabilis est. excepto illo: qui procedit ex omnibus longis. unde primus qui procedit ex longa et breui: primo ligat tres sine proprietate et cum perfeccione. deinde duas cum proprietate et perfeccione et duas quantum placuerit. ita quod super tales duas terminatur ut hic patet

[[ClefC3,Lig3dd,Lig2art,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig2art,Lig2cdsnd; Lig3odart,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd on staff4] add. infra in marg.] Nisi modus predictus uarietur ut hic patet.

[ClefC4,Lig3dd,Lig2art,B,BP,Lig2art,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig2art,B,r,Lig2cdsnd,B, Lig2cdsnd on staff4] Et nota quod modi: multipliciter uariari possunt. ut dictum est prius: in de pausacionibus. Secundus uero binariam ligaturam cum proprietate et perfeccione sumit: cum duabus et duabus et cum earundem specierum una sola breui remanente ut hic apparet.

[[ClefC3,Lig2art,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,B; Lig2cdsnd,Lig2art,Lig2d,B on staff4] add. infra in marg.] Nisi modus uarietur ut hic apparet.

[[ClefC4,Lig2art,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig3dd,Lig2art,Lig2art,Lig2art on staff4] add. infra in marg.] Tercius uero: quaternarium accipit sine proprietate: et cum perfeccione. Cum tribus cum proprietate [propriaetate ante corr.] et perfeccione: et tribus et tribus et cetera. ut hic apparet.

[ClefC3,Lig4aaart,Lig3aart,Lig3cdsndd,Lig3aart,Lig3cdsndd,Lig3aart,Lig3cdsndd,[Lig3ad add. in marg.] on staff4] Nisi modus uarietur ut hic.

[ClefC3,Lig4ddd,Lig3aart,Lig2cdsnod,Lig3cdsnodart,Lig3cdsnodart,Lig3cdsnart on staff4] Quartus uero: tres cum proprietate et perfeccione primo ligat cum tribus et tribus et cetera. earundum specierum: et in fine cum duabus cum proprietate et sine perfeccione. ut hic.

[ClefC3,Lig3cdsndd,Lig3aart,Lig3cdsndd,Lig3aart,Lig2a,Lig3cdsnodart,Lig3cdsndd, Lig3cdsndd,Lig2a on staff4] Nisi modus uarietur: ut hic.

[ClefC3,Lig3aart,Lig3aart,Lig3cdsndd,r,Lig4cdsnddd,Lig3aart,Lig3cdsndd on staff4] Quintus autem [[cantum quod]] quantum plus potest ligari debet et in breues uel semibreues terminatur: ut hic.

[ClefC3,Lig17cdsndodadodadodadodadodaa,2LP,B,Lig4aoda,Lig5addod on staff4] [Nisi add. in marg.] modus uarietur: ut hic.

[ClefC3,Lig7cdsnodaaaart,Lig3aart,Lig7cdsnodadddart,BP,Lig7cdsndodaaodart on staff4] Uiso de figuris et pausacionibus: dicendum est: de discantu qualiter habeat fieri et de speciebus eius. Sed quia discantus [[quibus]] quilibet per consonancias regulatur uidendum est de consonanciis et dissonanciis factis in eodem tempore et in diuersis uocibus. Concordancia dicitur esse: quando due uoces uel plures in uno tempore prolate se compati possunt secundum auditum. Discordancia uero econtrario dicitur scilicet quando due uoces sic coniunguntur: quod discordant secundum auditum. Concordanciarum tres sunt species scilicet perfecta. inperfecta: et media. Perfecte concordancie dicuntur: quando plures [-f.81v-] uoces coniunguntur. ita quod una ab alia uix differre percipitur propter concordanciam. Et tales sunt due scilicet unissonus et diapason ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.81v,1] [FRAACME 04GF]

Inperfecte dicuntur: quando due uoces multum differe percipiuntur ab auditu: non tamen discordat. Et sunt due scilicet ditonus et semiditonus ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.81v,2] [FRAACME 04GF]

Medie uero concordancie dicuntur quando due uoces coniunguntur [[in]] melirem [meliorem corr. supra lin.] concordanciam habentes quam predicte non tamen ut perfecte. Et sunt due scilicet diapente et diatesseron ut hic patet

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.81v,3] [FRAACME 04GF]

Quare autem una concordancia magis concordat quam alia: plane musice relinquatur: Discordanciarum: due sunt species. perfecta et inperfecta. perfecta discordancia dicitur: quando due uoces sic coniunguntur: quod se compati non possunt: secundum auditum Et sunt quatuor scilicet semitonium. tritonus. ditonus cum diapente: et semitonium cum diapente ut hic apparet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.81v,4] [FRAACME 04GF]

Inperfecte discordancie dicuntur quando due uoces se quodammodo compati possunt secundum auditum. Sed discordant. Et sunt tres species scilicet tonus. tonus cum diapente: et semiditonus cum diapente.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.81v,5] [FRAACME 04GF]

Et nota quod tam concordancie. quam discordancie: possunt suni: in infinitum. ut diapente cum diapason [diatesseron cum diapason ut hic. Et sic in duplici diapason add. supra in marg.] et triplici: si possibile esset in uoce. Item sciendum: quod omnis inperfecta discordancia in mediate ante concordanciam: bene concordat. Discantus autem aut fit cum littera: aut sine et cum littera. Si cum [Sicut ante corr.] littera: hoc est dupliciter. Cum eadem uel cum diuersis. Cum eadem littera fit discantus: in cantilenis rondellis et cantu aliquo eclesiastico Cum diuersis litteris fit discantus. ut in motetis qui habent triplum uel tenorem. quia tenor cuidam littere: equipollet. Cum littera [et add. supra lin.] sine fit discantus in conductis et discantu aliquo ecclesiastico qui inproprie organum appellatur. Et nota quod hiis omnibus est idem modus operandi excepto in conductis. Quia in omnibus aliis primo accipitur cantus aliquis prius factus. Qui tenor dicitur: eo quod discantum tenet et [-f.82r-] ab ipso ortum habet: In conductis uero: non sic sed fiunt ab eodem cantus: et discantus. Sed discantus dicitur: dupliciter. primo dicitur discantus quasi diuersorum [diauersorum ante corr.] cantus: secundo dicitur discantus: quasi de cantu sumptus. Modi autem operandi in istis: talis est processus. aut discantus incipit in unissono [[c]] cum tenore ut hic apparet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.82r,1; text: uirgo dei plena, amoris. aut in diapason ut hic. Arida frondescit, Iohanne. aut in diapente Aut in diatesseron. O Maria mater dei, flos filius, Mulier omnis peccati, Omnes, Recordare uirgo mater, aut in ditono: ut hic, portare, aut in semiditono ut hic. uirgo uiget melius] [FRAACME 05GF]

Deinde prosequendo per consonancias commiscendo quandoque discordancias in locis debitis: ita quod quando tenor ascendit discantus descendat: uel econuerso. Et sciendum quod tenor et discantus propter pulcritudinem cantus: quandoque [simul add. in marg.] [[simus]] ascendit et descendit ut hic patet

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.82r,2; aue plena gracia, Iohanne.] [FRAACME 05GF]

Item intelligendum est quod in [[o]] omnibus modis utendum est semper concordanciis in principio perfeccionis licet sit longa breuis: uel semibreuis Item in conductis: aliter est operandum. Quia qui uult facere conductum: primum cantum inuenire debet: pulcriorem quam potest. Deinde uti debet illo: ut de tenore faciendo discantum. ut dictum est prius. Qui autem triplum uoluerit operari: respiciendum est tenorem et discantum: ita quod si discordat cum tenore non discordet cum discantu: uel econuerso. Et procedat alterius [ulterius corr. supra lin.] per concordancias nunc ascendendo cum tenore uel descendo: nunc cum discantu ita: quod non semper: cum altero tantum: ut in exem [exemplo corr. in marg.] subsequenti apparet

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.82r,3; Dulcia.] [FRAACME 05GF]

Qui autem quadruplum uel quintuplum facere uoluerit, [accipiat uel respiciat m.sec. in marg.] [-f.82v-] prius factos. ut si cum uno discordat: cum aliis in concordanciis habeatur. nec ascendere debet semper uel descendere cum altero ipsorum: sed nunc cum tenore: nunc cum discantu et cetera. Notandum quod tam in discantu quam in triplicibus et cetera. inspicienda est equippollencia inperfeccionis longarum breuium et semibreuium ita quod tot perfecciones in tenore habeantur: quot in discantu uel in triplo et cetera. uel econuerso computando tam uoces rectas quam obmissas. usque ad penultimam ubi non attenditur talis mensura sed magis est organicus ibi punctus. Et hec de discantu simpliciter prolato: ad presens sufficiant. Copula est uelox discantus adinuicem copulatus. Copula alia ligata: alia non ligata Ligata copula est: que incipit a simplici longa: et prosequitur per binarium ligaturam. cum proprietate et perfeccione: ad similitudinem secundi modi ab ipso tamen secundo: differt scilicet in notando: [et proferendo. In notando add. in marg.] quia secundus modus in principio simplicem longam non habet. copula uero habet: ut hic patet.

[ClefC2,L,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig2cdsnd,Lig3aart on staff4] Sed si inter primam simplicem et ligaturam diuisio modi apponatur: [tunc [non add. supra lin.] est copula: add. supra lin.] sed de secundo modo appellatur aut ut apparet in exemplo: susequenti.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.82v,1] [FRAACME 06GF]

In proferendo eciam differt copula [copulam ante corr.]: a secundo modo: quia secundus profertur ex recta breui et longa inperfecta: sed copula ista uelociter profertur. quasi semibreuis et breuis usque ad finem. Copula non ligata: ad similitudinem quinti modi fit Differt tamen a quinto dupliciter in notando: et proferendo. In notando differt a quinto quia quintus sine littera: ubique ligabilis est: sed copula ista nunquam <super> litteram accipiatur et tamen non ligatur: ut hii apparet.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.82v,2; amen] [FRAACME 06GF]

In proferendo: differt eciam a quinto quia quintus ex rectis breuibus profertur: copula uero uelocius proferendo copulatur. Et hoc de copula sufficiant. Truncacio est cantus rectis obmissis sed uocibus truncate prolatus Et sciendum quod truncacio tot modis potest fieri: quot longam. breuem. uel semibreuem contingit partiri. Longa partibilis est multipliciter. primo in longam et breuem et breuem et longam. Et ex hoc fit trunccacio. uel oketus: quod idem est: ita quod in uno breuis obmittatur. in alio uero longa ut hic apparet

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.82v,3; In seculum] [FRAACME 06GF]

Sic eciam potest diuidi: in tres breues uel duas: et eciam in plures semibreues. [-f.83r-] Et ex hiis omnibus: cantatur truncacio per uoces rectas et obmissas: ita quod quando unus pausat: alius non pauset uel econuerso. Breuis uero partibilis est: in tres semibreues uel duas. Et ex hoc cantatur cantur oketus. unam semibreuem obmittendo in una et aliam proferendo ut [[hii]] hic patet

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.83r,1] [FRAACME 06GF]

Et notandum quod ex truncacionibus dictis canuntur oketi uulgares ex obmissione longarum et breuium: et eciam prolacione Et notandum quod in omnibus istis obseruanda est equipollencia: in temporibus: et concordancia in uocibus rectis. Item sciendum quod quelibet truncacio. fundari debet supra cantum prius factum licet sit uulgaris et latinum. Et sufficiat: de oketis. Organum proprie sumptum est cantus: non in omni parte sua: mensuratus. Sciendum quod purum organum haberi non potest nisi super tenorem ubi sola nota est in unissono. ita quod quando tenor accipit plures notas simul: statim est discantus ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.83r,2] [FRAACME 06GF]

Ipsius organi longe et breues: tribus regulis cognoscuntur. prima est. Quicquid notatur in longa simplici nota: longum est. et in breui breue: et in semibreui semibreue. Secunda regula est. Quicquid est longum: indiget concordancia respectu tenoris sed si in discordancia uenerit tenor taceat. uel se in cordanciam fingat ut hic patet

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.83r,3] [FRAACME 06GF]

Tercia regula est Quicquid accipitur in mediate ante pausacionem: que finis punctorum dicitur: est longum quia omnis penultima longa est. Item notandum quod quocienscumque in organo puro plures figure similiter in unissono euenerint: sola prima debet percuti relique uero omnes in floratura teneantur ut hic.

[Paris, Bibliotheque nationale, lat. 16663, f.83r,4] [FRAACME 06GF]

Et hoc de discantu et eius speciebus. nec non et de ipsis signis. idest de figuris et pausacionibus et de ipso organo sufficiant ibi dicta.