Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.60r] Capitulum secundum continet quatuor regulas descendendi pro discantu.

Capitulum tercium introducit quasdam regulas generales quibus discantor continue se dirigat.

Capitulum primum. premissis consonancijs et dissonancijs. continet quinque regulas ascendendi in discantu.

Ego Franco de colonia utililati iuuenum cupiens deseruire compendiosum tractum de discantu ut subsequitur composui.

Primo enim notandum tredecim esse species consonanciarum et dissonanciarum musice in genere diatonico videlicet. unisonus. tonus. semitonus. ditonus. semiditonus. tritonus. diatesseron. diapente. tonus cum diapente. semitonus cum diapente. ditonus cum diapente. semiditonus cum diapente. et diapason. Dissonancie pure sunt sex scilicet. semitonium. tonus. tritonus. semitonus cum diapente. ditonus cum diapente. semiditonus cum diapente. Consonanciarum tres sunt per se et perfecte scilicet unisonus. diapason. et diapente. Tres sunt per accidens. scilicet. semiditonus. ditonus in ordine ad diapente. vel unisonum <tonus> cum diapente. in ordine ad diapason. una est [litt. legi non possunt supra lin.] perfecta. et non per accidens.

Regula prima. Ad unisonum igitur existens in diapason. supra descende tres. et fac diapente. et existens in diapente ascende tres et fac diapason. vel descende quatuor et fac unisonum; cum tenore. et existens in unisono cum tenore. ascende quatuor et fac diapente supra vel descende. quatuor et fac diapente infra ut hic.

[f.60v] [staff5]

Quadruplum

[staff5]

Triplum discantus

[staff5]

Medius

[staff5]

Regula secunda. Ad ascensum unius existens in diapason descende duo et fac diapente. et existens in diapente. descende tres et fac unisonum cum tenore. et existens cum tenore descende. tres et fac diapente infra. ut hic patet.

[staff5]

Triplum discantus

[staff5]

Medius.

[staff5]

Regula tercia. Ad ascensum duarum existens in diapason descende unam et fac diapente et existens in diapente; descende tria; et fac unisonum cum tenore descende duo et fac diapente infra ut hic.

[f.61r] [Oxford, Bodleian Library, Bodley 842, f.61r,1] [FRACOMO 01GF]

Regula quarta. Ad ascensum trium existens in diapason stes ibi et fac diapente et existens in diapente. descende unam et fac unisonum cum tenore. et existens cum tenore descende unam et fac diapente infra ut hic patet.

[staff5]

[staff5]

[staff4]

Regula quinta. Ad ascensum quatuor existens in diapason. ascende unam; et fac diapente vel descende tres et fac unisonum

[Oxford, Bodleian Library, Bodley 842, f.61r,2; text: O Lord consider my distresse and now with speed some pyty take: my [[falts and]] sinns deface my falts redresse good Lord for thy great mercy sake add. m.rec.] [FRACOMO 01GF]

[f.61v] Capitulum secundum. Continet quatuor regulas descendendi pro discantu. Regula prima.

Ad descensum unius existens in diapente infra ascende quatuor et fac unisonum cum tenore. et existens cum tenore ascende quatuor et fac diapente. et existens in diapente; ascende duo et fac diapason. ut hic patet.

[staff5]

[staff5]

[staff5]

Regula secunda. Ad descensum duarum existens in diapente infra ascende duo ad faciendum unisonum cum tenore et existens cum tenore ascende duo et fac diapente et existens in diapente ascende unam et fac diapason ut hic patet.

[staff5]

[staff5]

[staff5]

Regula tercia. Ad descensum trium existens in diapente infra ascende unam et fac unisonum [f.62r] cum tenore. et existens cum tenore ascende unam et fac diapente et existens in diapente fac unisonum. ut hic patet.

[staff5]

[staff5]

[staff4]

Regula quarta. Ad descensum quatuor existens in diapason infra ascende quinque et fac unisonum cum tenore et existens in diapente infra fac unisonum vel ascende quinque. et fac diapente et existens in unisono cum tenore fac unisonum vel ascende quinque. et fac diapason et existens in diapente supra ascende unam et fac diapason ut hic.

[staff5]

[staff4]

Capitulum tercium. introducit quasdam regulas generales quibus discantor continue se dirigat.

Patet ergo ex predictis omnem bene discantare volentem in aliqua consonanciarum [f.62v] perfectarum existere oportet debet tamen semiditonum. atque ditonum. commiscere quando unisonus vel diapente. conuenientissime possit subsequi. nec tono cum diapente utendum est. nisi quando diapason cum apta decencia comitatur

Sic ergo discantandum est; quod quando tenor ascendit. discantor descendere debet. et econverso. semper meliores et conuenienciores concordancias capiendo. longas. breues. semibreues; inserendo.

Potest tamen quandoque simul ascendere et descendere. cum tenore; propter cantus pulcritudinem et ornatum. quinque discordancias in locis debitis commiscendo

[nota in marg.] Semper tamen in principio perfeccionis bonam concordanciam optinendo.

Debet eciam discantor firmiter in mente tenere claues tam tenores quam discantus. ut infallibiter discantare valeat sub et supra.

Et quando per rectam musicam consonancias utiles habere non poterit; falsam fingat sicut placet.

Et nota quando volueris ascendere supra diapason; ymaginabis te esse cum tenore in unisono et eodem modo discantare sicut supra tenorem inferius discantari. quia non differt nisi secundum magis acutum. Et talis ascensus multiplex est in infinitum.

Explicit compendium Magistri Franconis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License