Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[50] PSEUDO-FRANCONIS DE COLONIA COMPENDIUM DISCANTUS

Index capitulorum

Ox 60

Capitulum primum, praemissis consonantiis et dissonantiis, continet quinque regulas ascendendi in discantu.

Capitulum secundum continet quatuor regulas descendendi pro discantu.

Capitulum tertium introducit quasdam regulas generales quibus discantor continue se dirigat.

Capitulum primum, praemissis consonantiis et dissonantiis, continet quinque regulas ascendendi in discantu

Ox 60

Ego Franco de Colonia, utilitati iuvenum cupiens deservire, compendiosum tractatum de discantu, ut subsequitur, composui.

Primo enim notandum tredecim esse species consonantiarum et dissonantiarum musicae in genere diatonico, videlicet: unisonus, tonus, semitonus, ditonus, semiditonus, tritonus, diatesseron, diapente, tonus cum diapente, semitonus cum diapente, ditonus cum diapente, semiditonus cum diapente, et diapason. Dissonantiae pure sunt sex, scilicet: semitonium, tonus, tritonus, semitonus cum diapente, ditonus cum diapente, semiditonus cum diapente.

Consonantiarum tres sunt per se et perfectae, scilicet: unisonus, diapason et diapente. Tres sunt per accidens, scilicet: semiditonus, ditonus in ordine ad diapente vel unisonum, vel tonus cum diapente in [51] ordine ad diapason; una est perfecta, et non perfecta per accidens, scilicet diatesseron.

Regula prima. Ad unisonum igitur existens in diapason supra, descende tria et fac diapente; et existens in diapente, ascende tria et fac diapason, vel descende quatuor et fac unisonum cum tenore; et existens in unisono cum tenore, ascende quatuor et fac diapente supra, vel descende quatuor et fac diapente infra, ut hic:

[CSM36:51,1] [FRACOMP 01GF]

Regula secunda. Ad ascensum unius, existens in diapason, descende duas et fac diapente; et existens in diapente, descende tria et fac unisonum cum tenore; et existens cum tenore, descende tria et fac diapente infra, ut hic patet:

[CSM36:51,2] [FRACOMP 01GF]

[52] Regula tertia. Ad ascensum duarum, existens in diapason, descende unam et fac diapente; et existens in diapente, descende duas et fac unisonum cum tenore; et existens cum tenore, descende duas et fac diapente infra, ut hic:

[CSM36:52,1] [FRACOMP 01GF]

Regula quarta. Ad ascensum trium, existens in diapason, stes ibi et fac diapente; et existens in diapente, descende unam et fac unisonum cum tenore; et existens cum tenore, descende unam et fac diapente infra, ut hic patet:

[CSM36:52,2] [FRACOMP 01GF]

[53] Regula quinta. Ad ascensum quatuor, existens in diapason, ascende unam et fac diapente, vel descende tria et fac unisonum:

[CSM36:53,1] [FRACOMP 01GF]

Capitulum secundum continet quatuor regulas descendendi pro discantu

Ox 61v

Regula prima. Ad descensum unius, existens in diapente infra, ascende tria et fac unisonum cum tenore; et existens cum tenore, ascende tria et fac diapente; et existens in diapente, ascende duas et fac diapason, ut hic patet:

[CSM36:53,2] [FRACOMP 01GF]

[54] Regula secunda. Ad descensum duarum, existens in diapente infra, ascende duas ad faciendum unisonum cum tenore; et existens cum tenore, ascende duas et fac diapente; et existens in diapente, ascende unam et fac diapason, ut hic patet:

[CSM36:54,1] [FRACOMP 02GF]

Regula tertia. Ad descensum trium, existens in diapente infra, ascende unam et fac unisonum cum tenore; et existens cum tenore, ascende unam et fac diapente; et existens in diapente, stes ibi et fac diapason, ut hic patet:

[CSM36:54,2] [FRACOMP 02GF]

[55] Regula quarta. Ad descensum quatuor, existens in diapason infra, ascende tria et fac unisonum cum tenore; et existens in diapente infra, stes ibi et fac unisonum, vel ascende quatuor et fac diapente; et existens in unisono cum tenore, stes ibi et fac diapente, vel ascende tria et fac diapason; et existens in diapente supra, descende unam et fac diapason, ut:

[CSM36:55; text: seu] [FRACOMP 02GF]

Capitulum tertium introducit quasdam regulas generales quibus discantor continue se dirigat

Ox 62

Patet ergo ex praedictis omnem bene discantare volentem in aliqua consonantiarum perfectarum existere; apertum debet tamen semiditonum atque ditonum commiscere quando unisonus vel diapente convenientissime possit subsequi (nec tono cum diapente utendum est, nisi quando diapason cum aperta decentia comitatur).

Hic ergo discernendum est quod, quando tenor ascendit, discantus descendere debet, et e converso, semper meliores et convenientiores concordantias capiendo; longas, breves, semibreves inserendo.

[56] Potest tamen quandoque simul ascendere et descendere cum tenore propter cantus pulcritudinem et ornatum, quandoque discordantias in locis debitis commiscendo, semper tamen in principio perfectionis bonam concordantiam optinendo.

Debet etiam discantor firmiter in mente tenere claves tam tenoris quam discantus, ut infallibiliter discantare valeat sub et supra.

Et quando per rectam musicam consonantias utiles habere non poterit, falsam fingat sicut placet.

Et nota, quando volueris ascendere supra diapason, ymaginabis te esse cum tenore in unisono, et eodem modo discantare sicut supra tenorem inferius discantari, quia non differt nisi secundum magis acutum. Et talis ascensus multiplex est in infinitum.

Explicit Compendium Magistri Franconis.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License