Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[175] JOHANNIS DE GARLANDIA

DE MUSICA MENSURABILI

Habito de ipsa plana musica que immensurabilis dicitur, nunc est presens intentio de ipsa mensurabili, que organum dicitur, quantum ad nos prout organum generale dicitur ad omnem mensurabilem musicam. Unde organum et est species totius mensurabilis musice, et est genus diversimode tamen, prout dictum est superius. Sciendum ergo quod ipsius organi generaliter accepte tres sunt species: discantus, copula, organum, de quibus dicendum est per ordinem.

Discantus est aliquorum cantuum sonantia secundum modum et secundum equipollentis sui equipollentiam. Sed quia in hujus modi discantu consistit maneries sive modus, et de speciebus ipsius modi vel maneriei, et igitur hujus modi maneriei ac specierum ejus plura videbimus.

Maneries ejus appellatur quidquid mensuratione temporis, videlicet per longas, vel per breves concurrit. Sunt ergo sex species ejus maneriei, quarum tres dicuntur mensurabiles; tres vero ultra mensuram se habentes. Iste vero dicuntur mensurabiles, scilicet prima et secunda et sexta. Iste autem ultra mensurabiles, videlicet tertia, quarta et quinta.

Prima enim procedit ex una longa et alia brevi, et altera longa, et sic usque in infinitum.

Secunda fit e converso, videlicet ex una brevi et alia longa, et altera brevi.

Tertia ex una longa et duabus brevibus, et una longa.

Quarta ex duabus brevibus et una longa, et duabus brevibus.

Quinta ex omnibus longis.

Sexta ex omnibus brevibus.

Gratia horum trium modorum qui sunt in recto [176] modo, videndum est quid sit rectus modus et recta mensura.

Recta mensura appellatur quidquid per rectam mensuram recte longe vel recte brevis profertur. Unde, ne in ambiguum procedamus, videndum est quid appellatur recta longa, vel recta brevis. Ad quod dicendum quod recta longa appellatur illa que continet duas rectas breves tantum. Recta vero brevis est que unum solum continet tempus.

Propter hoc posset fieri, quomodo quid appellatur unum solum tempus. Dicendum quod unum solum tempus, prout hic sumitur, est illud in quo recta brevis vult fieri. Unde recta brevis vult in tempore tali quod sit indivisibile; sed hoc tempus habet fieri tripliciter.

Aliquando enim per rectam vocem, aliquando per vocem cassam, aliquando per vocem omissam. Unde recta brevis habet fieri in primo tempore, videlicet per vocem rectam. Sciendum est autem quod hujus modi due tales breves que ita formantur, faciunt unam rectam longam.

Denique accedendum est ad alias tres species, que dicuntur ultra mensuram. Unde ultra mensuram, prout hic sumitur, dicitur esse illud quod ultra mensuram recte longe, vel recte brevis profertur. Ad hoc autem quod possumus apprehendere quid sit dictum ultra mensura, tres regule sunt nobis notande.

Prima vero talis est: longa ante longam valet longam et brevem.

Secunda vero talis est: si multitudo brevium fuerit in aliquo loco, semper debemus facere quod equipolleant longis.

Tertia vero talis est: si multitudo brevium fuerit in aliquo loco, quando brevis plus appropinquat fini, tanto debet longior proferri.

Modus perfectus dicitur esse, quandocumque ita est quod aliquis modus desinit per talem quantitatem vel per talem modum, sicuti per illam qua incipit. Dicitur modus perfectus, ut dicatur prima longa, altera brevis, et altera longa; et sic de singulis modis vel manieriebus.

Omnis modus dicitur imperfectus quandocumque ita est, quod aliquis modus desinit per aliam quantitatem quam per illam qua incipit; ut cum dicatur prima longa, altera brevis, altera longa et altera brevis.

Exemplum prime maneriei de modo perfecto:

[CSI:176,1; text: Latus.] [GARDEM 01GF]

Exemplum prime maneriei de imperfecto modo:

[CSI:176,2; text: Fulminante.] [GARDEM 01GF]

Exemplum secunde de perfecto modo:

[CSI:176,3; text: Angelus.] [GARDEM 01GF]

Exemplum secunde de imperfecto modo:

[CSI:176,4; text: Et speravit. -- In discantu moroso.]

Exemplum tertie de perfecto modo:

[CSI:176,5; text: Regnat.] [GARDEM 01GF]

[177] Exemplum tertie de imperfecto modo:

[CSI:177,1; text: Regnat.] [GARDEM 01GF]

Exemplum quarte de perfecto modo:

[CSI:177,2; text: Regnat.] [GARDEM 01GF]

Exemplum quarte de imperfecto modo:

[CSI:177,3; text: Regnat.] [GARDEM 01GF]

Exemplum quinte de modo perfecto:

[CSI:177,4; text: Laqueus.] [GARDEM 01GF]

Exemplum quinte de imperfecto modo:

[CSI:177,5; text: Laqueus.] [GARDEM 01GF]

Exemplum sexte de modo perfecto:

[CSI:177,6; text: Et exaltavi.] [GARDEM 01GF]

Exemplum sexte de imperfecto modo:

[CSI:177,7; text: Et exaltavi.] [GARDEM 01GF]

Sequitur de representatione figurarum seu notularum.

Videlicet quomodo per hujus modi figuras denotetur longitudo vel brevitas. Unde figura est representatio soni secundum suum modum. Et sciendum quod hujus modi figure aliquando ponuntur sine littera: sine littera ut in caudis vel conductis; cum littera, ut in motetis.

Item inter figuras que sunt sine littera et cum littera, talis datur differentia; quoniam ille que sunt sine littera, debent, prout possunt, amplius ad invicem ligari. Sed hujus modi figurarum tam littere associetarum quam non associetarum dantur divisiones sequentes, ac etiam regule.

Prima divisio est hec:

Figurarum quedam ligantur ad invicem, quedam non. Figura ligata est ubicumque fit multitudo punctorum simul junctorum per suos tractus.

Figura non ligata est, ubicumque non sit multitudo, etc., vel etiam simplex.

Figurarum simplicium quedam dicuntur longe, quedem breves.

Longarum triplex est modus: quia quedam est recta longa, quedam duplex longa, quedam plica longa. Unde sequitur regula:

Omnis figura simplex portans tractum a parte dextra magis quam a parte sinistra, semper significat longitudinem.

Recta longa est illa, quando longitudo non transit latitudinem.

Duplex longa est, quando latitudo transit longitudinem.

Plica longa dicitur illa que habet duplicem tractum, [178] sed a parte dextra longiorem quam a sinistra, et est duplex: ascendendo vel descendendo.

Similiter brevium triplex est modus. Quedam dicitur recta brevis, quedam semibrevis, quedam plica brevis. Omnis figura brevis sumitur sine tractu, preter plicam que accipitur cum duplici tractu, vel uno, propter divisionem soni.

Similiter etiam duplex est plica, quia quedam dicitur ascendendo, quedam descendendo, ut superius dicebatur.

Semibrevis est que formatur ad modum recte brevis, sed quatuor angulis transpositis ad dextram recte brevis.

Sequitur de distinctione figurarum simul ligatarum.

Figurarum simul ligatarum quedam dicuntur ascendendo, quedam descendendo.

Figura descendendo dicitur esse illa, quando secundus punctus ligature inferior est primo; ascendendo dicitur esse, quando secundus punctus ligature altior est primo.

Figurarum ascendendo vel descendendo due sunt species: quia quedam dicitur cum proprietate principii, quedam a parte finis.

A parte principii, quatuor sunt species, quia quedam dicitur cum proprietate propria, quedam sine proprietate, quedam per oppositum cum proprietate, quedam sine opposito cum proprietate; verbi gratia, omnis figure descendendo proprietas vacat, ut primus punctus habeat tractum a latere sinistro. Ascendendo sine proprietate dicitur, ut habeat tractum; descendendo ut non habeat.

Ascendendo vel descendendo dicitur oppositum cum proprietate, ut primus punctus habeat ascendendo tractum a latere sinistro; sine opposito, ut non habeat tractum.

A parte finis quatuor sunt species:

Quedam dicitur cum plica; quedam dicitur perfecta circa finem; quedam imperfecta circa finem.

Cum plica dicitur esse illa, quando ultimus punctus portat tractum a parte dextra, et hoc est dupliciter: aut ascendendo aut descendendo.

Sine plica dicitur, ut non habet tractum.

Perfecta circa finem dicitur dupla esse, aut ascendendo aut descendendo.

Ascendendo dicitur esse, quando ultimus punctus ligature altior est penultimo.

Descendendo est, quando ultimus punctus ligature inferior est penultimo.

Perfecta ascendendo est illa, quando ultimus punctus stat perpendiculariter supra penultimum.

Imperfecta est quando stat obliquo modo.

Perfecta ascendendo est illa, quando tractus a penultimo punctu usque ad ultimum stat perpendiculariter.

Imperfecta dicitur, quando tractus a penultimo usque ad ultimum stat obliquo modo.

Sequitur de regulis figurarum ad invicem ligatarum cum proprietate vel sine proprietate.

Omnis figure ligate cum proprietate posite et perfecte, penultima dicitur esse brevis et ultima longa.

Si sint ibi precedentes vel precedens, omnes ponuntur pro longa.

Omnis figura sine proprietate et perfecta posita valet per oppositum cum proprietate.

Regula est, quod nunquam ponuntur due breves, vel tres, vel quatuor, etc., pro brevi ubi possunt poni pro longa.

Omnis ligature per oppositum cum proprietate, et perfecte, ultima erit longa, et omnes precedentes ponuntur pro brevi, si sint ibi plures sive pauciores.

Omnis figure cum plica et proprietate, et perfecte, ultima cum plica, valet longam; quia plica nihil est, nisi signum dividens sonum in sono diverso.

Omnis figura cum plica et sine proprietate, et [179] perfecta, ultima cum plica dicitur esse brevis, et ita sunt due breves, id est semibreves.

Omnis figura cum plica et sine opposita proprietate sumitur ut cum proprietate vel non, et perfectum.

Omnis figura imperfecta sumitur tripliciter: aut cum proprietate et cum plica, vel sine plica, vel perfecta.

Regula est: omnis imperfecta figura, si sit cum proprietate, extenditur usque ad primam longam sequentem; si sit sine, intelligitur usque ad primam brevem. Et totum hoc intelligitur in conductis, quando sumitur cum littera, si proprio modo figurantur. Si improprio modo figurantur, fere omnes figure accipiuntur imperfecte, et hoc intelligitur in discantu et ubicumque rectus modus accipitur.

Unde prima regula primi modi dicitur esse tres ligate ad invicem in principio, et in posterum cum duabus et duabus ligatis, et hoc totum cum proprietate et perfectione, ut hic:

[CSI:179,1; text: Angelus.] [GARDEM 02GF]

Alia regula est de eodem: tres ligate cum brevi pausatione etc., in infinite. Hoc potest intelligi, ut sumitur hic:

[CSI:179,2; text: Angelus.] [GARDEM 02GF]

Secunda regula sumitur ita: due et due cum proprietate, etc., et tres in fine sine proprietate et perfectione, ut sumitur hic: [CSI:179,3; text: Balaam.] [GARDEM 02GF]

Alia regula de eodem: tres sine proprietate cum longa pausatione, et sic in infinite, ut sumitur hic:

[CSI:179,4; text: Benedicta.] [GARDEM 02GF]

Tertius modus dicitur ita per figuram: prima longa, et tres ligate, et tres et tres, ut hic cum proprietate:

[CSI:179,5; text: Cumque.] [GARDEM 02GF]

Quartus dicitur ita: tres et tres et tres ligate cum proprietate, etc., in fine, ut hic:

[CSI:179,6; text: Docebit.] [GARDEM 02GF]

Quintus modus hoc modo: omnes longe, ut hic:

[CSI:179,7; text: Ejus.] [GARDEM 02GF]

Alia regula de eodem: tres et tres ligate cum proprietate et perfecta cum longa pausatione, etc. et hoc fit causa brevitatis et non proprie dicitur ita, sed utendum est quod interioribus motetorum accipitur, ut hic: [180]

[CSI:180,1; text: Et sperabit.] [GARDEM 02GF]

Sextus sumitur hoc modo: quatuor ligate cum proprietate et plica, et postea due ligate et duo, cum plica, etc., ut hic:

[CSI:180,2; text: Fiat.] [GARDEM 02GF]

Alia regula de eodem: sed non probatur per istam artem, sed bene probatur per exemplum, quia invenitur in Alleluia: "posui adjutorium" in triplo, secundum quatuor ligatas cum proprietate, et postea tres et tres et tres cum proprietate. Et hoc est exemplum, quod sumitur in supradicto alleluia:

[CSI:180,3; text: Ferens.] [GARDEM 02GF]

Sequitur de modis imperfectis, quomodo et qualiter figurantur.

Unde primus modus imperfectus ligatur hoc modo: tres cum proprietate, et postea cum duabus et duabus, etc., cum proprietate, et in fine tres sine proprietate ut hic:

[CSI:180,4] [GARDEM 02GF]

Alia regula de eodem: due ligate et due sine proprietate et cum proprietate tres cum pausatione, longa et breve, ut hic:

[CSI:180,5; text: Agmina.] [GARDEM 02GF]

Secundus imperfectus sumitur hoc modo: due ligate, et due cum proprietate, ut excipitur in hoc exemplo:

[CSI:180,6; text: Balaam.] [GARDEM 02GF]

Tertius modus sumitur hoc modo: scilicet una longa cum tribus et tribus et tribus ligatis cum proprietate, et in fine due cum proprietate et imperfecte, ut sumitur hic:

[CSI:180,7; text: Cumque.] [GARDEM 02GF]

Quartus modus sumitur hoc modo, scilicet tres et tres ligate cum proprietate, ut hic:

[CSI:180,8; text: Domino.] [GARDEM 02GF]

Quintus modus hoc modo: omnes longe in pari numero, ut hic:

[CSI:180,9; text: Et super.] [GARDEM 02GF]

Sextus modus sumitur hoc modo: quatuor ligate cum plica primo, postea cum duabus et duabus et cum proprietate, si reducatur ad primum modum, ut hic:

[CSI:180,10; text: Fiat.] [GARDEM 02GF]

Si modus iste accipitur per reductionem secundi, [181] talis est regula: due ligate et due, etc., cum plica cum proprietate et perfectione, omnes breves dicuntur, ut sumitur in hoc exemplo; et hoc est propositum omnium modorum perfectorum et imperfectorum:

[CSI:181; text: Fiat.] [GARDEM 02GF]

Sed sciendum quod nunquam debet poni aliqua figura sine proprietate, ubi potest poni cum proprietate.

Alia regula: quod nunquam ponatur simplex vel non ligata, ubi potest poni ligata vel composita. Omnis ordinatio ligaturam debet fieri per eamdem ligaturam. Omnis figura simplex sumitur secundum suum nomen, sive fuerit cum littera, sive non.

Item omnes voces, que accipiuntur in eodem sono, non possunt ligari vel facere figuram compositam, quia omnis figura composita, vel ligata dicitur ascendendo, vel descendendo, et quecumque sunt in eodem sono, non ascendunt, nec descendunt; ergo ex iis non fit ligatura, id est figura ligata.

Item, omnes figure non ligate debent reduci ad figuram compositam per equipollentiam.

Item, omnis figura ligata ultra tres, vel quatuor, vel quinque, etc., suo proprio modo reducitur ad tres per equipollentiam.

Item, omnis figura simplex, id est non composita, et due ligate sequentes, reducuntur ad tres ligatas per equipollentiam, et hoc est secundum propriam proprietatem, quod reducuntur ad aliquem modum proprium.

Item, ubicumque invenitur multitudo brevium, semper participant cum precedente, qua precedens cum eis non reputatur, nisi pro uno tali, sicut precedens.

Sequitur de pausationibus.

Unde primo videndum est quid sit pausatio. Pausatio est demissio soni facta in debita quantitate. Pausationum quedam simplex, sive singularis, quedam composita, sive duplex.

Pausatio simplex dicitur, quando pausatur secundum quantitatem unius alicujus modi sive maneriei simplicium quia quedam dicitur perfecta, quedam imperfecta.

Perfecta dicitur illa, quando non transmutat modum propter sui adventum, sed equalem precedenti, quando advenit, representat, vel quando reddit talem modum post, sicut et ante.

Imperfecta dicitur illa que transmutat modum propter sui adventum, vel quando reddit alium modum post quam ante. Sequitur quedam regula talis.

Omnis pausatio simplex debet esse equalis penultime notule juxta pausationem.

Si autem fuerit ante pausationem perfectus modus, et pausatio dicitur perfecta. Si non sit perfectus, nec et pausatio.

Omnis pausatio sumitur per oppositum, secundum perfectum modum sui modi precedentis vel secundum numerum, et hoc a parte principii vel finis; et secundum modum imperfectum, a parte finis et non principii. Si pausatio sit perfecta, et modus precedentis erit perfectus; si imperfecta, et imperfectus.

Pausatio composita vel duplex dicitur, quando simplex duplatur, vel triplatur, vel quadruplatur. Duplicium quedem perfecta, quedam imperfecta, ut superius in simplici, etc.

Omnis pausatio sumitur contrario modo sui precedentis in primo, secundo et tertio, quarto et in quinto secundum numerum, et in sexto, secundum primum vel secundum. Sed sextus secundum suum proprium modum, non immo equus, [182] sui modi principium et finem non recipit contrarietatem, nisi sit per numerum aliquem in pari vel impari.

In omni perfecta pausatione naturaliter debet tractus et intervallum sive spatium inter duos tractus computari pro pausatione. In omni imperfecta tractus sine intervallo debent computari.

Sequitur de figuris pausationum.

Unde figura pausationis est signum vel tractus significans demissionem soni factam in debita quantitate. Pausationum vel tractuum quedam dicitur recta brevis, quedam longa, quedam finis punctorum, quedam divisio modorum, quedam divisio syllabarum, quedam suspiratio.

Recta brevis est tractus respiciens longitudinem secundum latitudinem unius spatii.

Longa est tractus respiciens longitudinem duorum spatiorum vel plurium.

Finis punctorum dicitur, ut tractus respicit longitudinem, secundum quantitatem omnium spatiorum et linearum.

Divisio modorum, quum tractus obliquo modo positus, et hoc inferiori parte et minor apparet recta brevi.

Divisio syllabarum dicitur idem, sed accipitur in superiori parte.

Suspiratio est apparentia pausationis, sine existentia; et hoc est propositum, quia suspiratio potest fieri cum tractu, vel sine et esse major; minor recte brevis potest esse suspiratio.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License