Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[94] Robertus (Kilwardby): De ortu et divisione philosophiae

Kapitel XVIII: De ortu et subiecto et proprio fine ac definitione.

Jam tempus est de ortu aliarum mathematicarum aliquid dicere, que sunt quantitatem discretiuam *radicata*. Cum igitur duo sint sensus maxime disciplinales secundum Aristotelem in primo methaphysice et in libro de sensu et sensato, scilicet uisus et auditus, prius predictas sciencias, ad quas quoddamodo per visum uentum est, cepit homo in sono obiecto auditus delectari, Cuius causam admirans incepit eam querere et sic incepit philosophari circa obiectum auditus. Nec dico quod predictis scienciis omnino completis et in ordinem digestis illud ceptum sit, sed forte rudibus et ualde imperfectis et parum inchoatis, aut forte aliquibus eorum nondum inchoatis, sed hoc dico, quia a visu racionabiliter precedit admiratio usque ad auditum, quia visus est sensus nobilior in se et ad doctrinam utilior, quia plures differencias rerum nobis ostendit, ut docet Aristoteles *in prima* methaphysice parte causam esse, quod propter delectacionem in sonis existentem aliquid musice prius excogitauerunt homines, quam de quibusdam alliis predictis. Sed de hoc non curo. Videns igitur humana curiositas in sonis esse sibi oblectamentum quesiuit causam eius, ut sibi <28a> posset per artem huius delectaciones fingere et efficere, et sicut docet boecius in principio musice, causa eufonie inuenta est essencia sonorum inequalium armonica mixtura, quia ut dicit, in uocibus, que nulla inequalitate discordant, nulla omnino consonancia est. Est enim consonancia dissimilium inter se uocum in unum redacta concordia. Et licet forte a tubal ante diluuium et ab aliis postmodum, quorum inuentio non peruenit ad modernos, aliquid huius sciencie excogitatum fuerit, causa tamen eufoniae est ipsa numeralis proporcio, in qua consistit. Dicitur apud grecos inuenta a pytagora per malleorum ferientium pondera inequalia et per cordarum inequalem tensionem et per callamorum inequalium longitudinem, sicut [95] narrat boecius in primo musice. Inuenit igitur pytagoras inequalitatem sonorum ad concordiam reduci in proportione numerali, partim enim consistit in proportione multiplici, partim in superparticulari. In multiplici autem in dupla, ut dyapason, sicut se habent 4 ad 11, quia ut dicit boecius in eodem, proportio, que in numeris dicitur dupla, dicitur in consonantiis dyapason, aut in tripla, ut tria ad unum, ut dyapason ac dyapente. Que enim proportio in numeris dicitur tripla, dicitur in consonanciis dyapason ac diapente aut in quadrupla ut 4 ad 1, et dicitur bis dyapason in consonanciis. In superparticulari aut in sesqualtera, sicut se habent tria ad 2, et dicitur in sonis dyapente, aut in sesquitercia ut 4 ad 3, et dicitur in sonis dyatesseron. His igitur modis proportionum coeuntes soni <28b> inequales musicas consonantias constituerunt et ideo posuerunt artem musicam audibilem esse de sono armonice numerato uel de numero sonorum armonico. Deinde compertum est, quod sonorum in diuersis armoniis tanta est uis, quod mores hominum immutant nec concitando animos quietos, nec concitatos sedando, sicut narrat boecius in primo musice et Isidorus in libro III. etymologiarum capitulo XVII. Inde enim est, quod in bello clangitur tubis ad animos concitandos et quod david psallente melius se habuit saul. Animus enim eius inde mulcebatur; quia igitur *animo* congaudet aliquid in suo simili et conuenienti, nec refugit, nisi dissimile ac disconueniens. Concepit humana racio nostris animis inesse quandam armoniam, ex qua sonorum armonia nec animos sedat necnon prouocat. Inde eciam racione consimili compertum est nostrum corpus ex tam diuersis et contrariis elementis tam concorditer constare non posse, nisi armonice coniunctis, sed nec corpus et animam, que sunt nature tam diuerse, posse inuicem tam amicabilissime federe aptari, nisi per armoniam, et in hiis omnibus scilicet anima, corpus et coniunctio est quedam modulatio rerum componencium, que consistit in rerum inequalium coaptacione, scilicet quandam numeralem proporcionem et talem armoniam vocauerunt humanam, quia in homine est. Deinde racionando egressi ab homine inuenerunt hoc idem opertere esse in mundo scilicet, qui cum constet ex partibus tam diuersis et contrariis, aptissime tamen et concordissime mundum unum facientibus, oportet necessario ea inuicem proporcione armonica aptari. Quomodo enim aliter tam amicabiliter consonarentur in uno corde uniuersi <29a> Gravia cum leuibus, calida cum frigidis, sicca cum humidis et huiusmodi? Idem eciam inuenerunt in temporibus et temporalibus, que in omnibus partes inequales per armonicam proportionem [96] coniunguntur. Et hoc patet in partibus anni et eorum effectibus, et talem armoniam vocauerunt mundanam, quia in ipso mundo sensibili est. Hinc igitur triplicem musicam statuerunt siue armonicam, scilicet mundanam, humanam, instrumentalem. Vnde non omnis musica sonora est, sic nec omnis armonia, sed omnis armonia sonorum est sonora, et de hoc exsequitur et tractat boecius in musica sua in primis eiusdem, dicta tria genera musice distinguens. Et forte propter multum desiderium delectandi in sonis solliciti fuerunt homines circa istam scienciam, et propter multam difficultatem inueniendi sonorum armoniam, quia transeunt et non manent. Difficilis et longa fuit inquisitio circa hanc scienciam. Unde dicit ysidorus libro III capitulo XV: Musica dicitur a musa, que musa a quodam greco dicitur, quod sonat idem quod querere. Sed scilicet ars inuenta in frequentissimo vsu fuit apud veteres, ut narrat idem in eodem capitulo sequenti, adeo, quod tam turpe erat musicam nescire ut litteras. Ex hiis patet subiectum et finis ac diffinitio musice, scilicet armonie conuenienter dicte. Subiectum eius est numerus armonicus uel res armonica proporcione coaptate. Finis: est talium rerum et talis numeri cognicio, scilicet perfeccio partis anime speculatiue per cognitionem huiuscemodi. Diffinitio: est pars scientie speculatiue humani aspectus perfectiua, quo ad cognicionem armonice modulacionis <29b> uel quarumcumque rerum armonica modulacione inuicem coaptarum. Inde eciam potest sumi subiectum musice sonore ac finis ac diffinicio: Subiectum est numerus armonicus sonorum uel soni armonice commixti secundum quod huiusmodi cognicionem. Diffinicio: est sciencia speculatiua humani aspectus perfectiua, cognicione armonie sonore uel sonorum armonice conuenientium secundum quod huiusmodi. Armonia autem nihil aliud est quam rerum diuersarum concors ad inuicem coaptacio siue modificacio. Musicam autem sonoram sic definit Gundissalinus: est peritia modulacionis sono cantuque consistens, sed estimo precedentem diffinitionem esse completiorem.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License