Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[60] Duo Monachi de Hailsprunne (1295).

[61] Incipit plogus ad canonicos Ratisponen eccle de Musica.

Venerantissimis et in Christo plurimum diligendis dominis suis. Phy. Scolastico Magistro Eberhardo. Archidiacono. Ch. Lanckgravio. Ceterisque dominis et Canonicis. H. domino granatari. Alberto. Clerico Bohemo Vicariis. Rectori puerorum omnibusque clericis et scolaribus maioris ecclesie Ratisp. H. et O. Monachi de Hailsprunne. quondam eorum. qualescunque instructores in Musica. in decachordo psalterio cum cantico in cytara laudes canere deo nostro! Cum post relictum vobis a nobis habitum scientie musice paulatim studiositas vestra magis ac magis inciperet delectari quod sec. phlum Signum agenerati habitus in nobis est delectationem in opere fieri et mens nostra ad amplioris cognitionis culmen in ipsa arte incitari [62] unus ex vobis pro omnibus et in persona omnium loquens nostram dilectionem hiis verbis requisivit quam intime et rogavit. Quatenus ob amorem divine remunerationis et intuitu precum omnium discipulorum nostrorum Ratisponensium, utiliores et simpliciores regulas de musica et differentias cuiuslibet toni unde et quatuor sint differentie considerande per nostri ingenii industriam et intelligentiam compilatas in compendium vellemus simplicibus transmittere, ad majorem eorum intelligentiam et profectum: In quo deo et beato Petro exhiberemus obsequium multum gratum. Hac instantia et vestri pii desiderii vigilantia permoti nichilominus vestra benignissima pertractatione cum apud vos in actu docendi essemus tracti, operam dare cepimus ad parendum. Sed difficultatibus magnis et diversis se opponentibus, tum propter parvitatem et insufficientiam nostri ad tantum opus et laborem, cum propter regulares observancias, ad quas professio ligat in generali et administrationes temporales in gravibus officiis, utpote cantoris et infirmarii, ad quas preceptum prelati cogit in speciali, tum et propter auditionem lectionum et studium in Theologia et aliis facultatibus cepit res in contrarium habere. Eandem in processu temporis vehementi studio musice nostram insufficientiam aliqualiter temporante, quia sec. Tullium, qui erranti demonstrat viam quasi lumen de lumine suo accendit, facit nicholominus, ut ipsi luceat, illi cum accenderit. Karitate quoque quae nil intemptatum relinquit nos urgente, confortati et consolati, nam labor improbus omnia vincit, fecimus non in quantum voluimus, sed in quantum potuimus quod iussistus. Igitur Karissimi, accipite compilationis munus quod postulastis. Musicorum namque tractatum, quorum copiam habere potuimus fertiles agros pervolantes et ex eis potiora queque colligentes in unum Seriem ordinate disposuimus, sibi prout ratio sensuum postulat coherentia continuata et connexa vestre dilectionis studio ut credimus pro futura. Per hec aeque scribimus sapientiores nolumus erudiri, sed vestro tantum desiderio cupimus satisfacere, vestrum quoque studium in melius adiuvare. Sed et si quid est quod possit placere, hoc sit auctorum, neque enim que aliorum labore reperta sunt diripere et nostre laudi applicare iustum putamus. Si vero vim sensuum oratio indocta sermonis exasperat, hoc vel nobis, vel ut cum vestri venia dixerimus vobis ipsis reputetis, qui id opus eruditis debuit iniungi expetitis ab indoctis.

*      *      *      *      *      *      *      *     *

Commendatio omnium scientiarum et specialis musice.

Omnium humanarum actionum seu studiorum que moderantur ... sicut dicit Hugo de scto. victore in suo Didascalon finis et intentio ad hoc spectare debet, ut nre rnis reparetur integritas. vel defctuum quibus presens vita subjacet. necessitas temperetur. Preparatur autem nre rnis integritas philosohpia ad quam ptinet Theorica. et virtute ad quam princ. practica. et temperatur necitas administrione rpalium ad quam princ. mechanica. Novissima autem omnium inventa est logica cum eloqucia. ut sapientes qui predictas principales disciplinas investigarent et invenirent. rectius per gmaticam. veracius per dyalecticam. honestius per rethoricam. de illis scirent disserere et tctare. Quatuor ergo sunt scientie in quas omnis philosophya dividitur. Theoretica. I. speculativa. practica. I. activa. Mechanica. I adultrativa. Logyca. I. sermocinalis Theorica dividitur in Theologiam. Physicam. Mathematicam. Theologia. I. divinalis tractat de invisibilibus invisibilium eenciis. Physica. I. naturalis. tractat de invisibilibus visibilium causis. Mathematica. I. docet nat. tractat de visibilibus visibilium formis. Non ergo sicut dicit Hugo. matematica. et non aspirata veritatem sqt. qui sequt. constellatores. Sed th. aspirata doctrinam sqt. verum et math. d sci doctrinalis quae peritissimas demonstraciones docet. S. isto secundo in math. dur. scientes et periti in quadruvialibus. Et h. s. mathm. dividitur in Aris meticam. Musicam. Geometriam. Astronomiam. que quadruviam appellantur. Arismet. tractat de nvo per sl. Musica de nvo armonice relato. Geomet. de spacio. Astronomia de motu. Omnes iste scientie prius erant in usu quam in arte. Sed homines considerantes usum in artem posse [63] converti et quod vagum fuerat et licentiosum prius cunctis regulis et praeceptis posse restringi. ceperunt consuetudinem quam partim casu partim natura exorta fuerat ad artem reducere id quod prius usus habebat emendantes. quod minus erat supplentes. quod superfluum resecantes. et de cetero singulis cunctas regulas et praecepta prescribentes. Hujusmodi quippe fuit origo omnium arcium. Prius enim quam esset Gramatica loquebantur homines et scribebant. Prius quam esset Dyaletica ratiocinando veritatem a falso discernebant. Prius quam esset jus can. iura civilia tractabant. Prius quam esset Arismet. scientiam iuniandi habebant. Prius quam esset Musica. canebant. Prius quam esset Geomet. agros mensurabant. Prius quam esset Astron. per cursus stellarum discretiones temporum capiebant. Sed veniunt artes. que licet ab usu principium sumpserint. usu tamen sunt incomparabiliter meliores. Hoc quippe omnes agunt hoc intendunt. ut divina in nt similitudo repatur. que ut forma est. deo namque cui quanto magis conformam. tanto magis sapimus. et quod in eius ratione superfuit in nobis incipit reducere. He sunt itaque septem artes liberales appellate vel que liberos et exercitatos et expeditos requirunt. quod subtiliter de rerum causis disputant. vel quod liberi in antiquitus. et nobiles. mei studere consuevant. Plebeii vero et ignobilium filii in mechanicis propter periciam operantur. In quo magna pscorum diligencia quae nil intemperatum linque. sed omnia subsriptis regulis et praeceptis voluerunt. Harum artium sic dcta est. una Musica inter ceteras non infima. sine qua ut prabat ysidorus in tercio ethym. nulla disciplina potest esse perfecta nichil enim est sine illa. Nam et ipse mundus. sicut dicit idem quadam armonia sonorum videtur esse compositus. et celum ipsum sibi armonice modulatione revolvitur. quare secundum eundem apud antiquos in frequentissimo usu habebatur. ita ut tam turpe esset musicam quam litteras ignorare ... Verum quia nostre intuitionis est de Musica quantopiam scribere. ad ipsam, dividenda ac diffinienda ipsius accetamus. Et primo videndum est quod in omnibus dicatur Musica per divisionem Secundum quid sit Mus. sonora per diffinitionem. Tercio unde dicatur Mus. per derivationem. Quarto de utilitate Musice per commendationem. Quinto de effectu Musice per approbationem. Sexto quoniam usus ejus in ecclia dei invaluit per introductionem Primo de divisione. Notandum ergo quod antiqui triplicem musicam statuerunt. humanam sive mundanam et instrumentalem. Concepit igitur humana ratio numerorum corpus ex tam variis et divisis clementis. tam concorditer constare non posse divis. nisi armonice convinctis. sed nec corpus et aias q nec tam duisse posse invicem tam amicabili sede aptari. nisi per armonicam. Armonia quippe nichil aliud est quam rerum divisarum ad invicem coaptatio sive modificatio. In hiis omnibus sed anima et corpore et Guido est quaedam modulatio rerum componencium que consistit in rerum inequalium coaptatione. secundum quamdam mirabilem proportionem. et talem armoniam vocaverunt humanam quia in homine est. Denique agressi ab homine racionando. inveniunt hoc idem esse aperte in mundo. sed quod constet expertibus tam divisis et aptissime tam et cordissime mundum unum facientibus. Optet nec ea invicem proporcione armonica aptari. Quomodo enim aliter tam amicabiliter consociarentur in uno corpore divisa. gravia cum levibus. calida cum frigidis. sicca cum humidis. Idem etiam inveniunt in temporibus et in temporalibus quia in omnibus partes inequales per armonicam per proportionem conjungunt. Et haec pars in partibus anni et eorum effectibus. et talem armonicam vocaverunt mundanam. quia in ipso mundo sensibili est. Post hec insidiantes in sonis. obiecto auditus armonicam esse mixturam invenerunt musicam sonoram sive instrumentalem. Hinc sicut dictum est triplicem musicam statuerunt. Non ergo omnis musica sonora est sed omnis armonia sonorum est sonora. et de hoc exequitur et tractat Boecius in musica sua in principio eiusdem dicta tria genera distinquendo. sed et hoc sciendum sicut dicit Ab. in libro de ortu scientarum quod ista musica scilicet humana et mundana que consistit in homine et partibus eius. et in mundo et partibus eius valde occulta est et homini ignota pro maxima parte et est. et ad musicam sive armonicam [64] conveniunt dictam pertinet. Circa musicam autem sonorum docet Boecius tria genera considerare. Unum est quod instrumentis agitur et hoc naturalibus sicut cantilene vocum humanarum vel artificialibus que faciunt sonos aut flatu ut tibie tube et hujosmodi aut plures ut cytare campane et hujusmodi. Aliud quod fingit carmina et hoc est opus poeticum. Tercium quod utrumque dividicat. et hoc est musica mathematica. Et dicit quod primum et secundum a musice scientie intellectu seiuncta sunt quia in opere sensibili consistunt et nichil afficiunt tonis scientifice. sed sunt tocius speculacionis erpertes. Verum secundum utilitatem ad mechanicas sciencias pertinent. Propter hoc musici mathematici non est cantare vocaliter per instrumenta nec carmina facere. sed iudicare et docere racionem armonicem inequalis proportionis. quae hicinde consistit. Musici autem mechanici et poete est cantare vocaliter et carmina facere. et sicut dicit arezo in prologo posteriore. Musicus mathematicus has dicere quapropter respectu quae isti dicunt. Nam Boecius in predicto libro sic diffinit musicum mathematicum. Musicus mathcus. est. qui ratione perpensa canendi et carmina figendi scienciam non servicio operis. sed ipso speculacionis assumpsit. Ex hiis colligitur quod musicus et vsicus et cantor usualis qui et mechanicus dicitur non parvum inter se discrepant. Nam vsicus tamquam animal brutum ratione carens. non aliud quam quod consuevit per usum facit. Musicus vero racione magistra semper per artem racione judicat et incedit. Nam Guido in Micrologo suo nobili dicit. Musicorum et cantorum magna est distancia. Illi dicunt isti statuut quod exponit musica. Nam quae facit qui non sapit diffinitur bestia. Et hec dicta de divisioae musice sufficiant. Sequitur quid sit musica per diffinicionem. Musica est pericia modulacionis. sono cantuum consistens. Hec difinitio data est ab ysidoro in eius enchiriade secundum tamen materialem. que sicut probat Richardus de s. victore. Elementum sive materia musice est unisonus. I. sonus secundum se consideratus. et hoc invenitur in diffinitione praemissa cum dicitur. sono cantuque non sonis et cantibus. Item Musica est modo vocum congrua proporcione inter se consonancium. Hec diffinitio data est a platone. ut credimus secundum eam facile quia est movere et facere mate vero pati et moveri. ut arezo probat in scclode gnacione. Notus autem facile consideratur in diffinitione cum dicitur: in vocum congrue consonancium. Item Musica est sciencia speculativa humani aspectus perficua cognicione armonice sonore vel sonorum armonice consistens. Ista diffinicio data est ab alb. in lib. quo super et est complec aliis quia exprimit ipsum genus. et finem. ac subiectum ipsum. principalius tum datur secundum eandem finalem. Finis enim gra est cuius fuit alia. est mota aliarum. movet. enim efficientem. efficiens materiam. materia autem mota inducitur sicut pars in artificialibus. et potissima alia. Igitur finis in musica est cognitio vel profecto nostri aspectus quoad hujus cognicionem. Perfectam autem cognicionem consequitur delectacio et delectacio est actus sicut dicit philosophus. Nam cum duo sint maxime disciplinabiles. secundum philosophiam in principio mechce. et in libro de sensu et sensato visus et auditus post alias sciencias ad qaas quodamodo per visum ventum est quia a visu rationabiliter procedit humana amirato usque ad auditum. quia visus est sensus nobilior et ad doctrinam utilior. quia ples duas vr nobis ostenditur. ut docet arezo in prologo methce. cepit hoc in sono. obiecto auditus declarari. cuius nam amirans. cepit eam querere. et incepit philosophari circa obiectum auditus. Videns ergo humana curiositas in sonis sibi esse oblectamentum. quod sinit tam eius ut sibi possit partem huius declaraciones fingere et efficere. et sicut docet. Boecius. in prologo Musice ea euphonie inventa est esse sonorum inequalium armonica mixta. quia ut dicit in vocibus quod nulla inequalitate discendant. nulla omnino consonancia est. Est enim consonancia dissimilima inter se vocum. in unum redacta concordia. Ex iam dictis propter colligi subjectum musice. quia est numerus armonicus sonorum sive toni armonice commixti sed quae huius. De causa autem efficiente quid dicemus? Indivisis enim divisa leguntur. Sed due sunt opiniones magis sollempnes. Causa nam euphonie ipsa naturalis proporcio [65] in qua consistit musica dicitur apud Grecos inventa a Pythagora. per malleorum feriencium pondera inequalia et per cordarum inequalem intensionem. et per calamorum inequalem longitudinem. sicut narvat Boecius in prologo Musice. Invenit ergo Pythagoras inequalitatem sonorum ad concordiam posse reduci in proporcione naturali. Partim enim consistit in proporcione multiplici partim in superparticulari. sicut se habent. ut dicit Boecius. in eodem. Proporcio quae in unius dicitur dupla. dicitur in consonanciis diapason. Aut multiplica. ut tamen ad unum ut diapason cum diapente, quia enim proporcio in unius dicitur tripla. dicitur in consonanciis diapason ac diapente. Aut in quadrupla ut major etiam dicitur bisdiapason in consonanciis. In superparticulari aut in sesquialtera sicut se habent III. ad II. et dicitur in sonis diapente. Aut in sesquitercia. ut. IIII. ad III. et dicitur in sonis diatesseron. Hiis igitur modis proporcionum coeuntes soni inequales musicas consonantias constituunt. et posuerunt rem musicam audibilem esse de sono armonice relato ...... sonorum armonico. Attamen apud multos satis ista opinio est famosa. Cum in divinis hystoriis forte propabilius reperimus. sicut agitur in Gn. IIII. capite ubi dicit de quodamodo dicto tubal. qui fuit pater canencium cythara et organo. Super quem locum dicit Petrus manducator in libro scolastico historie hec verba. Fuit vir de stirpe cayn ante diluvium noie lamech qui genuit duos filios. nomen qui fuit tubal pater canencium cythara et organo. non instrumentorum puia longe post inventa sunt. sed inventor fuit musice. et consonanciarum. ut labor pastoralis qui in delicias verteretur. et quod audierat adam iphasse de duobus iudiciis. eaque videlicet et diluvio et igne et extremo iudicio ne periret ars inventa. scripsit eam in duabus columpnis. in qualibet totam. una marmorea. et alia laticia quarum altera non diluetur diluvio. altera non dissolvetur incendio. Marmoream dicit Josephus in libro antiquitatum adhuc esse in terra syrica. Thubalcayn vero frater eius qui ferream artem primus adinvenit. res bellicas decenter exercuit. sculpturas operum in metallis. in libidinem oculorum fabricavit. quo fabricante tubal de quo dictum est sono malleorum delicatorum ex ponderibus eorum proporciones et consonancias quae ex hiis nascuntur excogitavit. quarum inventionem greci pythagore adtribuunt fabulose. Hucusque magistri in hystoriis. Ceterum quod horum verius sit lectoris arbitrio comittimus. Hoc tamen legimus quod sepedictus pythas adinvenit arismeticam. super quam fundatur et demonstracio aristmet. in partes descendit. ipsam in artem a pythag. esse redactam. Sequitur verum dicatur musica perdinac ... Musica secundum ysidorum per divacom dicitur a musis. Muse autem appulsate apotumuson. eo quod per eas sicut antiqui voluerunt vox carminum et vocis modulacio quiet. Cum per multum desiderium declarandi in sonis. sollicti fuerunt homines querere istam scienciam. Et propter multam difficilitatem inveniendi sonorum armoniam quia sonus sensibilis res est et perfluit in praeteritum tempus. in primitiis memorie. nisi enim ab homine memoria teneantur soni quia scribi non possunt. ut ait ysidorus in codice libro difficultatum et logica fuit icquisicione e sua hanc scienciam adipiscendam. Hugo quoque et hugivicorum dicunt musicam dictam. a moys quae est aqua quod nulla euphonia. vel bona sonoritas suo honore fieri possit vel sine humoris benfcio nulla cantilene vel notis declaracio. quod est idem. Propter hoc quidam moysicam eam vocant. Alii modusicam. a modulacione. Alii mundicam a mundi. et celi cantu dictam putant. Sed prima derivacio magis est consona veritati. Quarto sequitur de utilitate musice per commendacionem. ergo quia ars ista non infima inter artes est reputanda. sicut probat Johannes anglicus in musica sua. presertim cum dictis permaxie. sit necesse erat. et quibus eam exercentibus utilis et iocunda. Quisquis namque ei operam incessanter adhibuit. et sine intermissione indefessus instituit. talem inde poterit consequi fructum. ut de cantus qualitate. an sit urbanus an vulgaris. verus an falsus judicare sciat. et falsum corrigere et novum componere. Non ergo est precipua laus. non modica utilitas. non vilipendendus labor addiscere musicam. quia sui cognicione compositi cantus efficit iudicem. falsi enim novi nichomi inventore. Quam utilitatem [66] heu plerique clerici vel religiosi contempnentes. qui hanc artem neque sciunt. neque scire volunt. et qui eius esse scientes deridentes fugiunt et abhorrent. quos si aliquando musicus de cantu. quem vel nosse vel contempere efferunt. compellant irati impudenter obstrepunt. vitati acquiescere nolunt. suumque errorem summo conamine approbant et defendunt. Quos nos licet inviti ob corripiendam tam stulticiam ipsorum quia salva pace eorum dominis ceco insipienciores esse sua iniuria estimamus. Cecus namque quia in se non habet extrinsecus querit ducatum videlicet hominis vel baculi. Istius modi autem cum per se non videant aliorum videncium ducata non contendunt incedere. sed contempnunt. Quorum miseriam et errorem Guido Aretinus flebiliter deplorans in prohemio sue musice sic ait. Maxime dolui de his viris cantoribus qui et si centumannis in canendi studio persolverent nunquam tamen ullam minimam antiphonam per se valent efficere. semper discentes et nunquam ad scienciam veritatis pervenientes. Quinto sequitur de effectu musice per approbacionem. Magnam vim et effectum commovendi auditorum animos habet Musica. Siquidem aures mulcet. mentem erigit. proeliatores ad bella concitat. Lapsos et desperatos revocat. viatores confortat. latrones exarmat. iracundos mitigat. tristes letificat. discordes pacificat. vanas cogitaciones eliminat. freneticorum rabiem temperat. Nam de rege Saul in libro R. legitur quod a demonio correptus a Davide in cythara canente mitigabatur. cessante vero illa vexabatur. Item frenenticus quidam asclepiade medico canente fuit ab insanio liberatus. Sed et de pythagora memoratur quod luxuriosum quemdam iuvenem ab immoderata libidine modulacione musica revocavit. Sic per fenestras corporis declarabilium rerum suavitas mirabiliter penetralia cordis intrat. Habet autem musica secundum divisos modos divisas potestates. Siquidem per unum cantandi genus poteris aliquem ad luxuriam provocare. eundem per alium quantocius pma ductum revocare. Cuius rei experimentum Boecius de iuvene quodam refert. Bestias quoque ait ysidorus. serpentes. volucres. atque delphinos musica provocat ad auditum. et si hoc in animalibus irracionalibus. quantomagis in hominibus ratione utentibus. Bene verum sicut idem dicit et nervi corporis et eorum plsus omnisque corporis artus virtute armonica sociantur. Nam beatus Augustinus ex quadam audita anime et armonie consilii proprietate melodia anime affronibus se conformat et inde est quod dicunt auditores. quod instrumenta musica letum reddunt lectorem et tristem faciunt tristiorem. Hinc enim et quod eliseus propheta sicut in III. lib. R. legitur a tribus regibus ad pphandum de bellis eorum requisitus. cum se psensisse spirit. prophetie tunc temporis non habere dixit. Adducite in psaltem quo addacto et psallente spiritum statim propheticum recipiens os suum in verba prophetica relaxavit. Super quo Richardus de sto victore. In libro de contemplatione dicit. Illud novimus. quod dulcis armonia soleat cor exhilarare et ei gaudia sua ad memoriam revocare. Nam de propheta sentiri oportet quod exterior armonia interiorem illam et spiritualem armoniam ei ad memoriam reduxit. et audita melodia audientis animum ad assueta gaudia revocavit. Et quidam expositor super eundem locum dicit. Sicut per armoniam reprimitur malus semper ut patuit in Saul. ita per eandem excitatus bonus semper. Nam ex dulcedine cantus concutitur anima ad deum. et tunc infunditur spriritu prophetico et virtute. Sequitur quomodo et per quos usus musice sit acceptus in ecclesia dei per intoductionem. Cum ergo in commovendis mentibus tanta sit musice potencia. initio usus eius acceptus est in sca ecla. Ac primum a sco ygnacio martyre. etiam et a beato ambrosio. mediolanensi antistite usus musice in Romana ecclesia haberi cepit. Post hos beatissimus papa Gregorius spiritu sancto ei ut dctur assidente et dictante. cantumque bone ecclesie quomodo per anni circulum divinum celebraretur officium ordinavit. Hec de origine et commendacione Musice premissimus qbus ad musicam aspirantibus viam faciliorem preparemus. ipsosque attentiores ac magis benevolos redderemus.

*      *      *      *      *      *      *      *     *

[67] Quemadmodum puerulus rudimenta grammatice recepturus docetur primo literas cognoscere. Sdo easdem in sillabas compingere. Tercio sillas in dicciones formare. Qrto ex dconibus oracionem ordinare. Sic in proposita. qui se ad musice disciplinam aptare desiderat oportet primo literas alphabeti quae quasi quedam signa sonorum ymaginacioni inpme. Scdo hiis litis quasdam sillas ad quaedam vocum sustentamenta conjugere. Tercio sonos ex hiis dicitos in consonancias distinquere. Quarto et ultimo cantum cuiuslibet toni ordinabiliter resonare.

*      *      *      *      *      *      *      *     *

Quisquis celeriter et perficue ad canendum musice introduci desiderat. tribus insudandam laboribus esse sciat. Primus quippe labor est. ut que vel quot sillabe cuique voci attribute sint diligenter consideretur. Deinde studendum est ut que voces in linea vel spacio constitute sint recte ppedat. Tercius autem labor caconis est ne cantorem vocum varia disposicio ne inducat in errorem q. h. facile evitari poterit si diligentius adutat. q. F. minimum c. croco signetur. Quidam tamen si color desit pro minimo punctum in principio linee ponunt. Idcirco autem duas has s. F. et c. vel etiam colores quibus signantur tantopere observari praecipimus. quia per eas alie note reguntur. eisque de loco motis. cetere moventur. Sed si hiis neumis colores vel note non addunt tales sunt neume qualis putemus sine fune.

*      *      *      *      *      *      *      *     *

[69] Caveant autem, sicut docet beatus Bernhardus quicunque de cantuum distinctione perfectam nolunt habere noticiam ne propter aliquod brevitatis desiderium has formulas quam superfluas praetermittant. Adempte siquid brevitatis non tantum valet compendium quantum amisse comoditatis dispendium retardaret.

*      *      *      *      *      *      *      *     *

ubi nulla stat correcio nulla edificatio. nempe unaquaque eccsia consuetudinem suam per detestabilem et incorrigibilem usum conquisitam amplectitur initium ut multi in multis regulas contempnentes vicia nutriant. non vicia resecantes ut regulas custodiant musicales. Nam quid a nobis vestra karitas affectuosius atque specialius expostalavit. quid dehinc doctores in hac arte senserint videamus. Sdum naturam prout omnibus notum est vlima ps est ipsius commendacionis sancte trinitatis. sive Gloria patri quam rogatu Jeronimi Damasus p in fine psalmorum. imo ipsos et psalmos sicut in Cronicis legitur constituit in ecclesia decantari. Ritum quoque antiphonas canendi in ecclsa Sctus Ambrosius mediolanus archiepc. primus apud latinos constituit a grecis apud quos hic ritus jam inolevat ex instituto bti Ignatii Antioceni epi et apostolorum xristi discipuli. qui per visionem in celum raptus vidit et audivit quoniam angeli per antiphonarum recipcacionem sce trinitati ymnos canebant.

*      *      *      *      *      *      *      *     *

Johannes: Rectius mihi fecisse videntur qui principalia "seculorum amen" omnium tonorum simplicem neumam in fine sanxerunt habere. quorum qui aliter ea disposuerunt. hec aliquam cantori certitudinem proferunt. Aliter disposita nulla. Sed quod id cantoribus in divisis ecclesiis constitutis persuaderi non potest quin pro libitu suo differencius non dicimus competentibus et necessariis. imo in competentibus et minus [70] necessariis ubi velint.

*      *      *      *      *      *      *      *     *

differentie vero que ornatus causa peritorum cantorum placido sunt invente. a nobis ita ordinate sunt ut cuiusque differencia toni si qua in ipso finali incipiat. primum locum obtineat. secunda vero proximum inferius locum sicque inferius quousque inventus prviat. Deinde superius que proximo loco currit. item ordine suo currere incipiat. quousque ad quintum locum proveniat. quartus ipse finalis qui quidam dux ac princeps moderatorque in medio residens ex utraque parte sui. cdat legem differerencius inchoandam. Hec Berno. Igitur primi toni principale seculorum amen regit antiphonas exordium habentes in D et in F et in G hoc modo.

*      *      *      *      *      *      *      *     *

Audiant et intelligant legem indifferenciarum ipsis divinitam a maioribus et prescriptam. Differencie ergo tonorum sunt sicut probat Johannes neumarum principalium "seculorum amen" naturam racionabilis permutacio. Audiant racionis nomen racionis capaces. cantoris videlicet nostri temporis. qui tantum volunt aurium sensui et pruritui credere. magis quam racioni magistre. cum utrorumque sit iudicium requirendum. Amplius autem racioni. que ipsam veritatem integritatemque ad liquidum in rerum nam inquisitum est ex munere omnipotentis artificis comprehendit.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License