Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[70] Ratisbonensis cujusdam Ars musica (XIII. Jahrhundert.)

Reverentissimo domino patri. (Est Henricus II. creatus anno 1277. mortuus. 1296. vocavit ad se duos monachos Hailsbrunnenses ad reformandum cantum) ratysponensi episcopo subditorum humillimus quidquid debite subjeccionis servitus poterit effectui mancipare. Vestre sublimitatis [71] excellencia tam prefencium quam posterum utilitati providens jam dudum artem musicam siciens venire notavit usque adeo ut quodamodo vocando rite faciende sunt fauces eius. Ad quod sollempne praeconium quidam in modum aspidum aures usque nunc obdurabunt ut non solum se verum eciam adveniendum benivolos protuberent. Et sic contra duriciam pungentes stimuli calcitrantes notati venire contempserunt quos tandem principis incliti sollicitudo pervigil instar regis habentis nubcias tamquam paratis omnibus videlicet librorum ac doctorum copiam subintrare compulit et audire et sic principium quondam flebile nunc est fortuna melior comitata. Igitur ut non deficiat fides vestra erga tantum studium ego fusius ad compilacionem hujus opusculi quod diffusum voluminibus repperi prout convenienter potui stilo rudi ac simplici sub nomine vestro veniando breviter compegi. quod hic. non existente littera sed signo quodam aspiraracionis octo litteris describitur. et sic congrue ad octo capitulorum ordinem hujus opusculi poterit adaptari. ita ut consequentia litterarum dicti nominis non videatur a capitulorum ordine discrepare. Quod nomen non sine causa veniandum immo omni laude dignum dicitur ethymologizatum enim sonat, humilitatem exequens iusticiam nutriens religionem imitans castitatem vitae servans. (Heinricus). Materna autem linqua interpretatur solus ego. vel solum dives. vel domi dives. Solus ego, per excellenciam videtur esse dictum. solus utique ex infinitis milibus gloria et honore tanti pontificis coronat. solus eciam excellencius atque gloriosius omnibus antecessoribus suis epyscopium gubernavit. Dicitur eciam solus dives, quia honestate morum decentissima divini obsequii administracione devotissima principibus sui generis habundancius est ditatus. Cum autem hic non habeamus manentem civitatem sed eam que sursum est. quid aliud tantum est dicere domi dives quam huius civitatis divicias iure quodamodo hereditario possidere. quod si heres est, et filius. Patet ergo dominum, ac patrem dicte civitatis hiic adopcionis filium hoc nomine predestinando magnificasse. quod eius sincerus operibus appertissime declaratur. Est enim petra petri forma superedificator. (Dombau) flos episcoporum norma canonicorum exemplar lucidum ad se respiciencium clericorum relucens speculum omnium subditorum. Unde cum nec aurum et argentum michi sit quod autem habeo videlicet hoc opusculum proxenio vestre magnificencie offero. ut vestris repetendum studentibus presentetis et si quid in eo reprehensione dignum recipiant mee insciencie pocius quam pericie deputent. Compactum enim stilo rudi ac simplici coaequari lima correccionis indiget quam pericioribus recomendo. Si vero comendabile quid in eo inveniant, excessorum erga vestram graciam honestatemque cleri michi veniam deprecetur et me ovem sive dragmam clero perditam dignetur vestra sublimitas restaurare.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Huius artis (musicae) experienciam querere cupientibus a figuram manus inchoandum est, in qua proprimo ponitur [Gamma] grecum quod gamma notatur et postmodum secundum ordinem alphabeti ponuntur. in littere que capitales (gross) scribi debent. A. B. C. D. E. F. G. Consequenter vero ponuntur eedem scilicet a b c d e f g que minute (klein) vocantur et ideo in modo scribendi divisificantur ne quando clavis per capitalem signata minuta esse credatur et econverso et sic clavium numerus erit quinarius triplicatus (15 Noten) quorum quatuordecim magistri veteres usitabantur. si una addita fuisse creditur a phtolomeo rege egypti sub quo LXX. (70) interpretes floruisse leguntur. quod inter has quindecim secunda signatur. quod apud veteres proslabanomenos dicebatur. quod idem sonat quod acquisitus et sic predictarum clavium numerus in XV. litteris consumatur. [72] quas veteres hiis vocabulis nuncupabant. videlicet. Gama ut. Proslambanomenos. Ypatepaton. Peripaypaton. Lichanosypaton. Ypatemeson. Perypatemeson. Licanosmeson. Per anetedyeperboleon. Mese. Peramese. Trytedyzeugmenon. Tryteyperboleon. Peranetheyperboleon. Meteyperboleon. Quibus consenciendum videtur. quia nullus cantus regulariter compositus has XV. claves suo ascensu vel descensu transcendere potest sicut in sequentibus ostendetur.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Modernis autem compilatoribus huius artis visum esse congruum predictis XV. clavibus tres addere quae geminate vocantur. scilicet. aa. bb. cc. que ideo apposite creduntur. ut sicque tantum suo finali transferre contingat. liberius ascensum regularem habere valeat. de quibus melius patebit postea. Sunt preterea quidam moderniores musici videlicet mensurate musice magistri qui supra notatis clavibus adhuc solam superaddunt quibus bene favendum videtur duabus de causis quarum prima est ut quintum tetrachordum perficiat. Secunde ut septimus gradus qui similiter defectum in nota sustinebat compleatur. Et si clavium numerus in vicenario consumatur qui in quinque tetrachorda distinquitur in tetrachorda gravium in tetr. finalium. in tetr. acutarum. in tetr. superacutarum in tetr. excellencium. Tetrachordum gravium ideo dicitur quod omnis cantus qui servatur in eo. gravi sono profertur. finalium ideo dicitur, quia omnis cantus secundum racionem tonorum compositus in eo finitur nisi transpositus. In d. primus et secundus. In e. tercius et quartus. In f. quintus et sextus. In g. septimus et octavus. Tetrachordum acutarum ideo dicitur quia omnis cantus qui versatur in eo acuto sono profertur. Superacutarum ideo dicitur quia sonus eorum acucior est acutis. Excellencium ideo dicitur quia excellit racionem tonorum et eciam nullus cantus regul. compos. de racione ad eos ascendere poterit sicut patebit in sequentibus. Qualiter autem omnes dicte voces una mutetur in aliam nunc dicendum est. Omnis clavis unam vocem habens nullam habet mutacionem. ut G. A. B. Sed clavis que duas habet voces duas habet mutaciones. prima mutatur in sequentem ascendendo. sequens in primam descendendo. Claves vero que tribus vocibus figurantur sex mutacionibus variantar scilicet. g. a. c. d. et c. g. mutatur sol in ut per naturam. sol in re per [rob] molle. re in ut per [sqb] durum. Descendendo mutatur econverso autem mutatur ascendendo la in re per naturam. la in mi per [rob] molle. mi in re per [sqb] durum. Descendendo mutatur econverso [rob][rob]. fa [rob] mi nullam habet mutacionem eam dissonancie vocum. c autem mutatur ascendendo sol in ut per naturam. sol in fa per [sqb] durum fa in ut per naturam. Descendendo mutatur econverso d. mutatur ascendendo la in re per naturam la in sol per [sqb] durum sol in re per naturam. Sed in linea mutatur sicut ergo in spacio. similiter mutantur omnes claves que dupplicantur in manu. [rob][rob]. fa [rob] mi in linea fiet sicuti in spacio. et sol fa sol in fa per [sqb] durum ascendendo. Descendendo equum dd. la sol--la in per [sqb] durum ascendendo. Descendendo equuso. Ea vox per [sqb] durum secundum modernos et fit extra manum.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Dicto de litteris in figura manus locatis que et claves dicuntur et [73] de vocibus designatis per easdem dicendum est de modis ex quibus constant omnes musice voces et quid sit modus.

Modus in musica est distancia unius vocis ad alteram et sunt eorum XII. scilicet unisonus qui componitur a nomine unus et sonus et habet fieri quodamodo eadem vox in eadem linea sive spacio eodem sepius iteratur. Secundus modus qui semitonium dicitur est ascensus vel descensus a mi ad fa et nusquam alibi et componitur a semit. quod est dimidium et tonus quasi dimidius tonus. Tercius modus qui tonus dicitur est ascensus vel descensus unius vocis ad proximam preter semitonium non tamen est diccio composita sed dicitur tonus quasi diversus sonus et habet IIII. species. scilicet ut re mi fa sol la. Quartus modus scilicet semiditonus est ascensus vel descensus unius vocis ad terciam ubi sit inclusum semitonium et habet duas species scil. re fa et mi sol, et componitur a nomine semitonius et tonus eo quod constituatur ex hiis duobus. Quintus modus qui dytonus dicitur est ascensus vel descensus unius vocis ad terciam ubi non sit inclusum semitonium et habet duas species scil. ut mi fa la et componitur a dya quod est duo et tonus eo quod contituatur ex hiis duobus. Sextus modus qui et dyatesseron dicitur est ascensus vel descensus unius vocis ad quartam ubi sit inclusum semitonium et habet tres species scil. re sol mi la ut fa et componitur a dya quod est de et tessera quod est quattuor. eo quod de IIII. vocibus constet. Tritonus qui septimus est modus, est ascensus vel descensus unius vocis ad quartam ubi non sit inclusum semitonium et ascendit a tercia finalium ad secundam acutarum et econverso et componitur a tris quod est tres eo quod constituatur ex tribus tonis. Octavus modus qui diapente dicitur est ascensus vel desc. un. voc. ad quintam, ubi sit inclusum semitonium et habet IIII. species scil. re. la. mi mi. fa fa. ut sol et componitur a dya quod est de et penta quod est quinque eo quod de quinque vocibus constet. Semitonium cum dyapente qui nonus modus dicitur est ascensus vel descensus unius vocis ad sextam ubi sint inclusa duo semitonia ut ascendatur ab e finali ad c acutam et econverso. Decimus modus qui tonus tum dyapente dicitur est. asc. v. desc. un. v. ad sextam, ubi semitonium sit inclusum ut quum ascenditur a quarta gravium ad primam acutarum et econverso. scil. ut, la. Undecimus modus qui semidytonus cum dyapente dicitur est asc. v. desc. un. v. ad septimam, ubi inclusa sint duo semitonia et habet easdem species quas habet semidytonium scil. re fa mi sol componitur autem a nomine semidytonis et dyapente. quia ex hiis duobus constituitur. Duodecimus modus qui dyapason dicitur est asc. v. desc. un. v. ad octavam. ascenditur a qualibet littera ad sibi similem et econverso. Dicitur autem dyapason a dya quod est de et pason quod est totum vel phase quod est transitus. inde dyapason quia de toto constans. vel quod omnes modos sub se contineat. vel quod omnes voces uno saltu transeat.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Quin propter vocum mutaciones ne modorum proprietates in musica sepius fiat observacio et quam plurimi hujus artis inscii has facile nequeant apprehendere ut hiis facilior aggressus ad arcem pateant hanc cantilene nam contexere dignum duxi in quaturiosus hujus artis intagator omnium vocum varietates seu modorum mensuras distinctas reperiet quorum numerum quis aggregare cupiens quaternarium tripplicet et patebant mutacionum autem numerum diligencius intuenti sit necessarium est invenire omnis enim clavis una voce figurata mutacione non egebit si vero clavi due voces conscribantur mutare dupliciter has contiget quod si tribus vocibus figuratur sex utique mutaciones hiis noveris non deesse. Ergo libens discas hec corde que condere gliscas. Tunc musice tota variacio fit tibi nota.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[74] Viso de litteris in figura manus dispositis et de vocibus designatis per eas et de modis ex quibus canstant omnes musice artes. nunc dicendum est quid sit musica et unde dtcatur et quid sit tonus vel toni et ad quod instituti sint et inventi. Musica igitur est sciencia recte cantandi et cantum quemlibet si iuxta racionem tonorum compositus sit judicandi ...... Tonus est racio cuilibet cantui musico regularem ascendendi et discendendi modum constituens. Cum enim octo sint toni sciendum tum, quod post inventionem hujus non fuerunt nam IIII. toni qui hiis vocabulum nuncupantur: prothus. deutherus. tritus. tetrardus. qui autentici dicuntur. quia ab inventoribus hujus artis autenticati. consequenter autem combylatoribus huius artis minus sufficienter institucionem IIII. tonorum hac de causa. quia unicuique tono novem voces regulariter sint adtribute. et hiis solum quatuor finales assignentur. superflua videtur esse posicio quarumdam vocum. unde primos tonos perfecciores reddere volentes eis alios IIII. addiderunt. primo pro hiis que dicitur unum addentes qui finem secum habet in eadem voce quid nunc secundus est. et dicitur plagis prothi id est pars primi. Secundo qui nunc est tercius. quartum et tercio qui nunc est quintus. sextus et quarto qui nunc est septimus. octavum et quemlibet istorum additorum aqpellantes plagalem sui autentici cui est additus. ita librantes cursum omnium octo ut quod accedit plagalibus descendendo autenticis accedat ascendendo et vocibus. bene et subtiliter consideratis in quibus oris usant proportionabiliter instituti dinoscantur.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Proporcio est quam numeri ..... habent ..... triplex est cantus. scil. naturalis. [rob] mollis et [sqb] durus. Cantus enim incipiens in cc faut est naturalis. Incipiens in f faut est [rob] moll: Qui vero incipit in g sol re ut est [sqb] duralis.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Primus tonus qui prothus autenticus dicitur finitur in d sol re ascendit q regulariter a suo finali ad suum dyapason. et descendit infra finalem ad proximam vocem. et hic est regularis cursus omnium autenticorum. scil. primi. tercii. quinti et septimi. Inveniuntur aliqui cantus qui hunc cursum supra et infra excedunt ita quod supra finalem novem vel decem notis ascendunt. et infra finalem descendunt per dyatesseron. et [75] tamen sunt toni autenti ut patet in hac antiphona. fidelis sermo et omni. et cetera. ad qd quidam dicunt quod ascensu cuiuslibet autenti habent duas voces per licenciam. et descendens per dyatesseron. Igitur cum omnibus plagalibus regulariter liceat descendere per dyatesseron et autentus per licenciam. difficile erit unum ab alio discernere. de quibus talis datur discrecio. Si tantum suum dyapente supra finalem ter vel amplius tetigerit. autenti toni erit judicandus. Si vero minus tetigerit plagalibus assignatur. Rursus sciendum est quod sunt aliqui cantus qui in debitis finalibus finem sortiri nequeunt. propter semitonii vel alterius dissonancie perfecionem. de quib. tale datur iudicium. Omnis tonus qui in debito finali finiri non poterit. ad suum dyapente transponi licitum est. Qui si nec ibi definiri poterit comode. tunc cantus qui cantus inscicia discortorum usualium depravatus invenitur. pericia musicorum ad finalem debitum censeo corrigendam. (--Expeditis dubitalibus que citra I. tonum accidere solent. nunc de incepcioribus et eius differenciis est dicendum.) Notandum quod I. tonus IIII. habet usitata principia. scil. c. d. et g finales et a acutam. (Exemplum in differenciis.) Cantus autem eius quinque differenciis regitur. Omnis enim cantus incipiens in d. ens primi toni quocunque modo varietur. nisi saliat per dyapente. ut vos amici. Item incipiens in f. et per tonum ascendens ut "ipsi soli." Vel incipiens in f. et descendens per dyatesseron, ut: "Traditor autem." principalis sonus est. Differencia prima regit antiphonam a paripatemeson inchoantes ut: "Ecce iohannes" et tamen addendum ne saliat per dyapente ut hec antiph.: "Mulieres." que sunt secundo differencie. Differencia II. regit antiphonam alytanosipaton inchoantes per dyapente subito surgentes ut hec: "hii qui linquis." Differencia tercia regit antiphonam aperipatemeson inchoantes et per dytonum surgentes ut sunt hee: "Diffusa est." Differencia quarta regit antiphonam a peripatemeson gradatim per totum et totum ascendentes. ut sunt hee: "Lazarus amicus." Differencia quinta regit antiphonam a peripatemeson per semitonium et tonum ad finalem descendentes, ut hee: "Volo pater." Item in mese inchoantes regit antiphonam, ut "Vidi dominum sedentem."

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Secundus tonus qui plagi prothi dicitur idem pars primi et finitur in eadem voce qua I. ascenditque regulariter a suo finali per dyupente et semitonium descendit autem infra finalem per dyatesseron. et sic 9 voces huic tono sicut et I. regulariter assignantur. Et nota quod ascensu huius toni vox additur per licenciam. et descensu similiter una alioquin vox que in [rob] invenitur et cet. superflua quam nullus tonus propter istum attingere potest. Transponitur etiam hic tonus eodem modo quo I. scil. per dyap. habet etiam iste tonus 6 usitata principia, scil. g. a. h. c. d. e. f. g. in G. ut "educ de carcere." in a ut "refulsit sol." in c. ut "ait petrus." in d. ut "Juste et pie." in e. ut "Ecce maria." in f. ut "genuit puerpera." Nam nullam habet differenciam.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[76] "Benedictus [g a g c supra lin.] dominus [c h supra lin.] deus [c d supra lin.] israhel [c d c supra lin.] quia [c supra lin.] visitavit [c d c supra lin.] et [a supra lin.] fecit [c supra lin.] redemptionem plebis [c supra lin.] sue [g a supra lin.]."

Nunc de tercio tono et eius differentiis est dicendum. qui finitur in e ascenditque regulariter a suo finali per dyapason et descendit infra finalem ad 1 vocem. Transponitur autem iste tonus 2 modis. uno modo per alio modo per 5. Cantus eciam eius in 3 locis incipitur. in e finali ut "Quando natus est." in g finali ut "Omnia quecunque." in c acuta ut "vivo ego." Regitur quoque 3 differenciis. Omnis cantus incipiens in ypatemeson. principalis sonus est. Differencia I. regit antiph. inchoantes in lycanosmeson, ut "Omnia quecunque." Diff. II. regit antiph. inchoantes in eodem ut: "Ecce dominus." Diff. III r. a. inch. in acuta ut "Vivo ego." Seculorum amen etiam in c acuta incipitur.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Rursus videndum est de quarto tono qui plagis deutheri dicitur. deuter enim grece est idem quod alter latine. Finitur in eadem voce qua tercius. ascenditque regul. a. s. f. per 5 et semit. et desc. infra fin. per 4. Transponitur simul iste ton. 2 modis, per 4; et per 5. Cantus vero ejus in 5 locis incipitur. in c gravi. in d. in e. in f. in g. finalibus. Exempla in differenciis invenies Quidam autem huic tono plures assignant diff. quidam pauciores. sed 4 habet usitatas diff. quarum ultime 3 in finali sibi deputato finiri non poterunt sed per 4. transferre necessarium erit et finiuntur in a acuto cum mi per [rob] molle. Item omnis cantus incipiens in d. id est in f. in g. finalibus princip. sonus est. Diff. I. regit antiph. inchoantes in pari ipatemeson. Diff. II. r. a. inch. in mese ut "post partum. Diff. III. r. a. inch. in lytanosmeson, ut "Benedicta tu." Diff. IV r. a. in tritedyezeugmenon ut: "O mors ero mors tua."

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

In premisso capitulo visum est de IV. tono. nunc de quinto tono qui tritus autenticus dicitur est dicendum. Sciendum est quod V. t. finitur in f. ascenditque regul. a suo fin. per 8 et infra final. non descendit. quia semitonii imperfeccio quod infra final. habet eciam iste ton. 3 principia usitata scil. f. finalem et a acutam. et c. acutam. Cantus vero ejus sola differencia regitur.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Consequenter videndum est de sexto tono et eius differenciis. quia finitur in eadem voce qua V. asc. reg. a suo final. ad 6 voc. et desc. infra final. per 4 ut patet in hac antiph.: "Nigra sum." Transponitur eciam iste tonus per 5. Cantus v. ej. in 4 locis incipitur. in c gravi ut "christe fili dei," in d ut "si ego verus." in e ut "O quam metuendus est." in f "Nesciens mater." Que incepciones omnes sub principali tono reguntur. Quidam huic tono diff. unam assignant. tamen diff. sub princ. sono censeo posse cantari.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[77] Viso de sexto tono et eius incept. nunc de septimo tono et eius diff. videamus qui tetrardus dicitur. finitur que in g. et asc. reg. a suo final. per 8 et desc. inf. fin. ad proximam vocem. Transponitur eciam iste ton. per 5. sed rarissime. Cantus quoque eius in 3 locis incipitur. in g fin. in [rob] in d acutis. Regitur autem iste ton. 4 diff. quarum I. regit antiph. inchoantes in lytanosmeson et per 5 surgentes. Ut "veterem hominem." Diff. II. r. a. inch. in mese ut "myrificavit." Diff. III. r. a. inch. in eodem ut "dives ille." Diff. IV. r. a. inch. in d acuto ut "Induit me dus."

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

Sequitur de octavo et eius differentiis qui plagistetrardi idest primus septimi dicitur. finiturque in eadem voce qua VII. ascenditque reg. a s. fin. per 5 semitonium et desc. infra fin. per 4. Transponitur eciam iste ton. per 5. Cantus v. ei. in 7 locis incipitur. in c gravi. in d. in f. in g. finalibus. Exempla in diff. invenies. habet autem iste tonus 3 diff. regit antiph. inch. in e final. ut "hec hodie celesti sponso." Diff. II. reg. ant. inch. in c acuta ut hec: "Ecce ancilla." Diff. III. r. a. inch. in eodem ut hec: "Zelus domus tue." Item omnis cantus incipiens in c gravi ut: "Sapiencia." in d. fin. ut: "Spiritus." in f. fin. ut "Nato dno." in g. fin. ut "Dabo in Syon" in a acuto ut: "Completi sunt." principalis sonus est.

*     *     *     *     *     *     *     *     *     *     *

[78] Cantus [G G supra lin.] dicitur [c b c supra lin.] autenticus [G c a F G supra lin.] melodia [d c ba c supra lin.] cuius [G G supra lin.] diapente [d b d G supra lin.] recipit [d b d supra lin.] inferius [a e G G supra lin.]. et dyatesseron superius. Recipit econverso plagalis dyatesseron inferius. et dyapente superius. Communis vero cantus est. qui autentico et plagali semper commune vel medium percurrit dyapente. Aut eque progreditur utrobiq. Est autem cantus indifferens. qui chordas indifferenter omnes autentica tangit et plagalis. Prothus indifferens constat ex omnibus primis chordis et speciebus. Deutrus ex omnibus secundis chordis et speciebus. tritus ex omnibus terciis. Tetrardus ex omnibus quartis. Sed omnium finales. D. E. F. G. sunt graves. Dyatesseron et dyapente symphonie pariter coniuncte intense atque remisse. reddunt consona modulacione dyapason qui continet in se legem tocius armonie. Per quam reddimus laudes regi regum. regnanti per secula seculorum. Articulos senos monacho guidone repertos. ut. re. mi. fa. sol. la. repetitos per monochorda. Conspicis incepta dum taxat habere quaterna. Lamma tenens unum. C. et inde G. ac. c. acutum. Que lucet intendas tibi fiunt sive remittas. Exape cantus ea duo que reddant syneme na. Ordine sed tali fidibus sunt denique dandi. Lamma. re. ut. A. re. mi. B. fa. E. mi. C. ut. fa. sol. Et. D. la. re. sol. E. mi. la. F. ut. fa. G. ut. re. sol. hinc. A. la. re. mi. b. fa. b. mi. c. ut. fa. sol. re. la. sol. d. Emula. f. fa. g. sol. A. la. recipit dupplicata. Tonus passus circini inter magdas monochordi. notat tonum. quartus semitonium. vel dyatesseron. tercius dyapente. secundus dyapason. Lege planetarum. septem discrimina vocum. Pulsu seu flatu vel tinnitu resonabunt. Semitonium. Tonus. Semiditonus. Dytonus. Dyatesseron. Dyapente. Dyapason. Duppla proporcio recipit in monochordo species octo. Sesqualtera quatuor. Sesquiterna octo. Epogdoa duodecim. Ex hiis quatuor autentici colliguntur. et plagales eiusdem numeri. Dorius. Ypodorius. Frigius. Ypofrigius. Lidius. Ypolidius. Mixolidius. Ypermixolidius. Seculorum amen horum. Primus. et quartus. et sextus. in acuto. A. incipiunt. et in finali pleri que finiunt. Secundus in F. tercius. et quintus. et octavus in c. septimus in d. acuto. Simplex chorda sit extensa voce quindenaria. scil. Proslambanomenos. Ypateipaton. paripateypaton. licanosypaton. ypatemeson. paripatemeson. licanosmeson. mese. paramese. tritediezeugmenon. paranetediezeugmenon. netediezeugmenon. tryteyperboleon. paraneteyperboleon. neteyperboleon.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License