Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[5] Instituta patrum de modo psallendi sive cantandi.

Sancti Patres nostri antiqui docuerunt et instituerunt subditos suos, praecipientes eis hunc ritum modulandi servare, talemque formam cantandi sive psallendi in Choris suis tenere, per hanc asserentes et affirmantes Deo gratum esse, et placere sacrificium laudis nostrae; Angelis vero acceptabile et iocundum, omnibus hominibus intuentibus et audientibus delectabile et aedificatorium, generans devotionem et compunctionem, et suscitans animum ad indagandum Scripturarum intellectum, et erigens mentem ad contemplandum ea, quae super se sunt, coelestia ac divina. Nam in Choris ubi plures magistri volunt esse, aliquis forsan propter religiositatem suam, alius propter praelationem, alius propter vocis sonoritatem, alius putans se aliquem esse, ut videatur et audiatur, et nullus istorum nec modum potest habere, aut nescit, et forte nec scientiam habet. Unde [6] necesse est ut error oriatur, fomes discordiae morum et vocum; et non solum ipsi inter se intus non bene aemulantes turbantur, verum etiam hi, qui foris sunt, audientes scandalizantur; et ubi Deum deberent laudare, potius ibi diiudicentur ad invicem mordere et certare. Quicumque ergo in Choro discordiam et errorem subministrat et nutrit, sive Praelatus sit an subditus, sciat se graviter delinquere in Deum et Angelos et homines, seu vera an vana modulatione hoc faciat. Huic nequitiae obviantes, statuimus, que subiungimus, et ea sollicite observanda mandamus.

Tres ordines melodiae in tribus distinctionibus temporum habeamus, verbi gratia, in praecipuis Solempnitatibus, toto corde et ore omnique affectu devotionis; in Dominicis diebus et maioribus Festivitatibus sive Natalitiis Sanctorum (in quibus plebes laborant partim vel totaliter) multo remissius; privatis autem diebus ita psalmodia moduletur nocturnis horis, et cantus de die, ut omnes possint devote psallere et intente cantare sine strepitu vocis, cum affectu absque defectu.

Omni tempore aestate vel hyeme, nocte ac die sollemni sive privato, Psalmodia semper pari voce, aequa lance, non nimis protrahatur; sed mediocri voce, non nimis velociter, sed rotunda, virili, viva et succincta voce psallatur: syllabas, verba, metrum in medio et in finem versus, id est initium, medium et finem, simul incipiamus, et pariter dimittamus. Punctum aequaliter teneant omnes. In omni textu Lectionis, Psalmodiae vel cantus, accentus sive concentus verborum (in quantum suppetit facultas) non negligatur, quia exinde permaxime redolet intellectus. Scire debet omnis Cantor, quod literae quae liquescunt in metrica arte, etiam in Neumis Musicae artis liquescunt.

Ammonemus itaque, ut una aspiratione sive uno anhelitu usque ad punctum rithmice vel metrice psallamus: post medium metrum modica modulatione peracta, pausam bonam et competentem faciamus: facta pausa, quod de Versu restat, morosiori modulatione deponatur salvo Tono; sicque omnis modulatio Psalmodiae sive Cantus rotundetur et terminetur, ut finis inveniat suum exordium secundum illud: Rota volvitur ducendo, in suum pristinum reducitur volvendo. Nullus ante alios aut post, incipere in Versu vel cantu, verba cantata reiterare, vel nimis discorditer festinare, praesumptiori vel altiori, remissiori an graviori, id est, sursum vel iusum, tardiori vel velociori voce, aut post alios diutius protrahere, vel punctum tenere praesumat. Una qualitate cantemus, simul pausemus, semper auscultando. Si morose cantamus, longior pausa fiat; si propere, brevior: semper in Psalmodia punctus et pausa teneantur.

Quomodo ergo Toni deponantur in finalibus propter diversos accentus, nunc dicendum est. Omnis enim Tonorum depositio in finalibus, mediis vel ultimis, non est secundum accentum verbi, sed secundum musicalem melodiam Toni facienda, sicut dicit Priscianus: Musica non [7] subiacet regulis Donati, sicut nec divina Scriptura. Si vero convenerit in unum accentus et melodia, communiter deponantur; sin autem, iuxta melodiam Toni, cantus sive Psalmi terminentur. Nam in depositione fere omnium Tonorum, Musica in finalibus Versuum per melodiam subprimit syllabas, et accentus sophisticat, et hoc maxime in Psalmodia. Ideoque si Tonaliter finis Versuum deponitur, oportet ut saepius accentus infringatur eo modo, verbi gratia, ut sunt sex syllabae, Saeculorum Amen; ita sex conformentur notis Toni in depositione verborum et syllabarum. Ergo cum quidquid agitur pro Defunctis, totum flebili et remissiori debet fieri voce, ut nihil ibi resonent verba nisi devotum moerorem et humilitatem. In hymnis Te Deum laudamus, Gloria in excelsis, et Credo in unum, sic punctus et pausa fiant, ut intellectus discernatur, et mediocri voce decantentur. Dum Hymnos vel Responsoria sive Antiphonas seu Alleluia, Kyrie eleison, Sanctus an Agnus Dei, quaecunque pulchra, suavia ac dulcia et iocunde sonant, in his punctum bene discernendo, notulas decantemus, et in clausulis pausam faciendo, aliquantulum expectemus, et hoc maxime Festivis diebus. Caveamus etiam ne Neumas coniunctas nimia morositate ...... vel disiunctas inepta velocitate coniungamus; sed concorditer pausam ad punctum habeamus; vel sequentias si cantamus sive alternatim sive una simul, concentu parili, voce consona finiatur. Jubilus vero dulci modulamine bene discretis neumis deponatur.

Omnem igitur cantum sive Psalmodiam, si morose ac propere psallimus, semper cum facultate vocum et rotunde, suavi melodia peragamus. Responsoria vero et Antiphonas, Gradualia, Tractus, Alleluia, Offertoria et Communiones, omnemque gravem cantum, remissiori ac velociori processu persolvamus. Festivis namque diebus in omni cantu punctum et pausam non omittamus: privatis autem diebus sic psallamus ac cantemus, ut nullus tepidus aut desidiosus aliquam, astute cavillando, possit habere excusationem. Si duo simul cantent, syllabas et pausam ad punctum aequaliter incipiant et finiant, et descendat vox infirmiori fortior: si autem impares sint voces et dissonae, vilior mutetur, et sic parificentur. Solus quidquid cantet vel legat, mediocriter inchoet, et tali voce ut sine strepitu perficiat, et intellectui verba distribuat, ac Neumata dulci diaphonia symphoniace terminet, ut aedificentur audientes.

Quicunque imponit Antiphonam vel Responsorium, Psalmum aut Hymnum, Introitum aut Graduale, Tractum sive Alleluia; seu quidquid incipit, duas vel tres syllabas an unam syllabam, et duas aut tres notulas imponat solus tractim, aliis tacentibus; et ab eo loco quo intonans dimisit, caeteri inchoent, subsequentes, non repetendo quod ille praecinuit. Similiter observetur, cum Cantor imponit aliquid vel reincipit, seu quemcumque cantum pronuntiat, Chorus concordi melo subsequatur voce unanimi. Caveat autem Cantor, ne unquam cantum [8] mutet de voce in vocem, scilicet ut aliam incipiat, quam eam in qua incoeptus est cantus; quia valde indecens est in Musica, nisi tantum per Diapason, sive susum sive iusum.

Haec de gremio sanctorum Patrum collegimus; quorum quidam hunc modum cantandi ab Angelis didicerunt, alii, Spiritu Sancto rimante in cordibus eorum, per contemplationem perceperunt. Quam formam si diligenti studio imitari conamur, erimus et nos psallentes Hymnis et Canticis spiritualibus, canentes Deo in cordibus nostris spiritu et mente. Qui ergo hanc regulam institutionis nostrae transgredi temere praesumpserit et violare, tam graviter puniatur, ut caeteri metum habeant, et emendentur. Histrioneas voces, garrulas, alpinas, sive montanas, tonitruantes, vel sibilantes, hinnientes velut vocalis asina, mugientes, seu balantes quasi pecora; sive foemineas, omnemque vocum falsitatem, iactantiam seu novitatem detestemur, et prohibeamus in Choris nostris; quia plus redolent vanitatem et stultitiam quam religionem; et non decent inter spiritales homines huiusmodi voces in praesentia Dei et Angelorum eius in terra sancta Sanctorum. Tales enim qui eiusmodi voces habent, et carent modo naturali, quia nec aliquando exercitati alicuius instrumenti musicalis artificio; et ideo aptam flexibilitatem vocis non valent habere ad Neumas. Ergo isti, cum sint incompositi moribus et voce, tamen sub obtentu Religionis praesumunt esse et videri Cantores et Rectores in Choris, cum non sciant, nec scire velint; propterea interdum subministrant discordiam et dissolutionem in Choris, et sustollunt ceteros: cum autem levitate nimia praecipitant cantum, aut gravitate inepta syllabas fantur, quasi qui trahat molarem lapidem ad montem sursum, et tamen in praeceps ruat semper deorsum; ideoque nullo moderamine contenti, non percipiunt subtilem dulcedinem intellectus, et raro perveniunt ad delectationem virtutum; multo magis nunquam aspirant ad speculandum divina mysteria, et ad rimandum secreta coelestia. Talium utique hominum vocibus, cum non sint bonae, Musica tamen scit eis bene uti in locis opportunis, quod illi ignorant, qui eas habent in arca sui pectoris.

Nos igitur sic stemus in disciplina psallendi, ut secundum Regulam B. Benedicti Patris nostri mens nostra concordet voci, cantantes et psallentes in conspectu sanctae Trinitatis et sanctorum Angelorum, compuncti corde cum tremore, et in timore divino, devota mente, amore supernorum, spiritus ardore, intimo desiderio accensi, ut per verba quae pangimus, ad coelestia elevati, coelites effecti, arcana contemplantes, suavi animo, pura anima, iocunda spiritus gravitate, concordi levitate, dulci melodia, nectareo iubilo, organica voce, et ineffabili laetitia iubilemus Deo Creatori nostro; ut tandem inter Sanctos resuscitati, mereamur eum qui nos vocavit, in aeterno gaudio tripudiantes, laudare, ubi vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License