Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[282] Petri de Cruce

Tractatus de tonis.

Incipit tractatus de tonis a Magistro Petro de Cruce, Ambianensi.

Dicituri de tonis: primo videndum est quid sit tonus et unde dicatur. Tonus ut hic accipitur est quedam regula que de omni cantu in fine dijudicat.

Octo sunt toni; primus vocatur authentus protus, id est auctoritate primus. Secundus vocatur plaga proti, id est pars primi. Tertius vocatur authentus deuterus, id est auctoritate secundus. Quartus vocatur plaga deuteri, id est pars ejus. Quintus vocatur authentus tritus, id est auctoritate tertius. Sextus vocatur plaga triti, id est pars ejus. Septimus vocatur authentus tetrardus, id est auctoritate quartus. Octavus vocatur plaga tetrardi, id est pars ejus.

Quatuor sunt littere finales scilicet D, E, F, G, et dicuntur finales quia isti toni regulantur et finiuntur in ipsis. Tres littere affinales, scilicet A, B, C, et dicuntur affinales, quia suppleant vices aliarum quatuor, et hoc est quando aliqui tonorum qui non possunt in finalibus litteris finiri propter suum ascensum vel propter sua principia, tunc finiuntur in istis.

Primus vero tonus et secundus finiuntur in D, que prima finalium dicitur. Tertius et quartus in E. Quintus et sextus in F. Septimus et octavus in G. Cantus autem primi toni et tertii et quinti et septimi plus ascendunt et minus descendunt quam cantus suorum plagalium. Possunt enim ascendere usque ad octavam, vel nonam, vel decimam cordam supra finem suum, et descendere unam sub fine suo. Primus vero ratione auctoritatis sue potest accipere primam vocem, a; cantus vero plagalium possunt ascendere supra finem suum usque ad quintam cordam.

De illis qui tantam elevationem vel depositionem non habent, immo mediocriter se tenent. Dicendum est quia, si non ascendunt usque ad quintam cordam, de plagali erunt. Si vero ascendunt et ibi sepe fuerint, et non multum usque ad finalem descenderunt, authenti erunt.

De differentiis seu principiis eorum. Quot differentias seu principia unusquisque eorum habeat, nulla musice regula numerum certum declaravit. Usus enim civitatum, qui sunt diversi, dant eis differentias diversimodo, tum quia unus plus, alter vero minus.

Versus de intonatione psalmorum quo ad principium psalmorum:

[283] Primum cum sexto cantu, fa, sol, la, teneto;

Tertius octavus ut, re, fa, sicque secundus;

Septimus incipiet mi, fa, sol, quartus que la, sol, la;

Nunc quintum dicas quem, fa, la, re, fa, bene cantas.

Versus de intonatione psalmorum, quantum ad mediationem psalmorum:

Septimus et sextus dant, fa, mi, re, mi, quoque primus.

Quintus et octavus, fa, fa, sol, fa, sicque secundus,

Sol, fa, mi, fa, tertius, re, ut, re, mi, re, sicque quaternus,

Per hos versus scitur cujus toni est quelibet antiphona.

Primus, re, la; secundus, re, fa; tertia, mi, fa; quartus, mi, la; quintus, fa, fa, dico; sextus, fa, la: septimus, ut, sol; octavus, ut, fa; duo dura.

De primo tono.

Exemplum de neuma et de principiis.

[CSI:283,1; text: Primum querite regnum Dei. Ecce nomen. Evovae. Diffusa est. Antiphona Germinavit. Antiphona Senex. Antiphona Si vos. Antiphona Adjutorium. Antiphona Reges. Tarsis. Antiphona Volo pater. Antiphona O quantus. Antiphona Euge. Antiphona Simile. Antiphona Dicite.] [PETTRA 01GF]

De modo intonandi psalmos sacros:

[CSI:283,2; text: Primus tonus in psalmis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur.] [PETTRA 01GF]

[284] De officiis exemplum:

[CSI:284,1; text: Gaudeamus. Offertorium Suscepimus. Evovae. Offertorium Exurge. Offertorium Lex Domini. Primus tonus.] [PETTRA 02GF]

De modo intonandi officium Primi toni.

[CSI:284,2; text: Ego autem. Evovae. In officiis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur. Felix namque est. Ora] [PETTRA 02GF]

De responsoriis primi toni exemplum:

[CSI:284,3; text: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [PETTRA 02GF]

De invitatorio exemplum:

[CSI:284,4; text: Tu es pastor ovium. Psalmus Venite exultemus Domino.] [PETTRA 02GF]

De secundo tono.

Exemplum:

[CSI:284,5; text: Secundus autem similis est huic, Antiphona O sapientia. Evovae. Antiphona Clamant.] [PETTRA 02GF]

De intonatione super psalmos:

[285] [CSI:285,1; text: Secundus tonus in psalmis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur.] [PETTRA 03GF]

De officiis:

[CSI:285,2; text: Salve. Evovae. Offertorium Veni et ostende.] [PETTRA 03GF]

De modo intonandi officia:

[CSI:285,3; text: Secundus tonus in officiis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur.] [PETTRA 03GF]

De responsoriis secundi:

[CSI:285,4; text: Educ de carcere. Periit. Fuga a me. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto] [PETTRA 03GF]

De invitatorio:

[CSI:285,5; text: Regem regum Dominum. Venite. Adoremus. Psalmus Venite exultemus Domino.] [PETTRA 03GF]

De tertio tono.

[CSI:285,6; text: Tertia dies est qua hec facta sunt, Antiphona Ecce Dominus. Evovae. Antiphona Quando natus es. Antiphona Fac benigne.] [PETTRA 03GF]

[286] [CSI:286,1; text: Antiphona Hec est. Evovae.] [PETTRA 04GF]

De modo intonandi super psalmos:

[CSI:286,2; text: Tertius tonus in psalmis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur.] [PETTRA 04GF]

De officiis:

[CSI:286,3; text: Tibi dixit. In deo. Offertorium In nomine. Evovae. Offertorium Confessio. Offertorium Dum clamarent. Evevae.] [PETTRA 04GF]

Modus intonandi officia:

[CSI:286,4; text: Tertius tonus in officiis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur.] [PETTRA 04GF]

De responsoriis exemplum:

[CSI:286,5; text: Super salutem. Valde. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [PETTRA 04GF]

Invitatorium:

[CSI:286,6; text: Regem venturum Dominum. Psalmus Venite exultemus.] [PETTRA 04GF]

De quarto tono.

Exempla:

[CSI:286,7; text: Quarta vigilia venit ad eos. Antiphona Secus decursus. Evovae. Benedicta tu.] [PETTRA 04GF]

[287] [CSI:287,1; text: Evovae. Post partum. Ex Egypto. Antiphona Fidelia. Antiphona In mandatis. Antiphona Impleat.] [PETTRA 05GF]

Modus intonandi psalmos:

[CSI:287,2; text: Quartus tonus in psalmis sic incipit, et sic mediatur et sic finitur.] [PETTRA 05GF]

Sequitur de officiis:

[CSI:287,3; text: Prope est Domine. Offertorium Reminiscite. Offertorium Resurrexi. Evovae.] [PETTRA 05GF]

Modus intonandi officia:

[CSI:287,4; text: Quartus tonus in officiis sic incipit, et sic mediatur et sic finitur.] [PETTRA 05GF]

De responsoriis exemplum:

[CSI:287,5; text: Quem vidistis. Ipsum genuisti. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [PETTRA 05GF]

De invitatorio, exemplum:

[CSI:287,6; text: Adoretur. Virginum lex.] [PETTRA 05GF]

[288] [CSI:288,1; text: Psalmus Venite exultemus Domino.] [PETTRA 06GF]

De quinto tono.

[CSI:288,2; text: Quinque prudentes intraverunt ad nuptias. Antiphona Omnis vallis. Antiphona Pectora. Evovae.] [PETTRA 06GF]

De intonatione super psalmos:

[CSI:288,3; text: Quintus tonus in psalmis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur.] [PETTRA 06GF]

De officiis quinto tono:

[CSI:288,4; text: Circumdederunt me. Domine refugium. Evovae, Quintus tonus in officiis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur. Responsorium Regnum mundi. Responsorium Eructavit. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [PETTRA 06GF]

Invitatorium:

[CSI:288,5; text: Alleluia. Spiritus Domini. Psalmus Venite exultemus domino.] [PETTRA 06GF]

[289] De sexto tono.

Exemplum:

[CSI:289,1; text: Sexta hora. Sedit super puteum. Antiphona O quam gloriosum est regnum. Evovae.] [PETTRA 07GF]

De intonatione psalmorum:

[CSI:289,2; text: Sextus tonus in psalmis sic incipit; et sic mediatur; et sic finitur.] [PETTRA 07GF]

De officiis exemplum:

[CSI:289,3; text: In medio justi. Evovae.] [PETTRA 07GF]

De modo intonandi officia:

[CSI:289,4; text: Sextus tonus in officia sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur.] [PETTRA 07GF]

De responsoriis:

[CSI:289,5; text: Inspiciebam. Responsorium Ecce. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [PETTRA 07GF]

Invitatorium:

[CSI:289,6; text: Surrexit Dominus. Psalmus Venite exultemus domino] [PETTRA 07GF]

[290] De septimo tono.

Exemplum:

[CSI:290,1; text: Septem sunt Spiritus ante thronum Dei. Antiphona Omnes. Evovae. Antiphona Quo progrederis. Antiphona Orante. Antiphona Joseph fili David. Antiphona Veterem. Antiphona Quomodo.] [PETTRA 08GF]

De intonatione super psalmos:

[CSI:290,2; text: Septimus tonus in psalmis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur. Puer natus est. Evovae.] [PETTRA 08GF]

De officiis exemplum:

[CSI:290,3; text: Ne derelinquas. Offertorium Audivit, Evovae.] [PETTRA 08GF]

De intonatione officiorum:

[CSI:290,4; text: Septimus tonus in officiis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur. Aspiciens. A longe. Quique terrigene. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [PETTRA 08GF]

[291] [CSI:291,1; text: Preoccupemus. Venite exultemus Domino.] [PETTRA 09GF]

De invitatoriis:

[CSI:291,2; text: Octo sunt beatitudines.] [PETTRA 09GF]

De octavo tono.

Exemplum:

[CSI:291,3; text: Antiphona In illa die. Evovae. Cum veneris. Antiphona Hodie. Antiphona Omnis plebs. Antiphona Missus est. Antiphona Ingresso. Antiphona Nos qui vivimus.] [PETTRA 09GF]

De intonationibus super psalmos:

[CSI:291,4; text: Octavus tonus in psalmis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur.] [PETTRA 09GF]

De officiis:

[CSI:291,5; text: Ad te levavi. Evovae. Antiphona Spiritus domini] [PETTRA 09GF]

De intonatione in officiis:

[CSI:291,6; text: Octavus tonus in officiis sic incipit, et sic mediatur, et sic finitur.] [PETTRA 09GF]

[292] [CSI:292,1; text: Responsorium Tanquam. Responsorium Filius. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto.] [PETTRA 10GF]

Invitatoria:

[CSI:292,2; text: Preoccupemus. Psalmus Venite. exultemus domino.] [PETTRA 10GF]

Quomodo conveniunt et differunt iste toni, scilicet primus a secundo, tertius a quarto, quintus a sexto, septimus ab octavo, et ea que dicta sunt de tonis sufficiant.

Expliciunt toni a Magistro Petro de Cruce Ambianensi



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License