Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[i] [INCIPIT TONALE SECVNDVM VSVM SARVM ET VNIUERSALIS ECCLESIE.]

Primus tonus in delasolre finitur habens eleuacionem a sua finali littera usque ad delasolre, id est octauam uocem et aliquando [ad] nonam, id est elami acutam, et aliquando ad decimam, id est efaut acutam, auctoritate psalmiste qui ait In psalterio decachordo psallite illi: et sub finali littera potest descendere regulariter in cefaut graue, irregulariter uero in bemi, et aliquando in are gambi sed raro: [ut] in his antiphonis Montes gelboe, et in antiphona Specialis uirgo in purificacione: et in hiis responsoriis: Reuelabunt celi in die cene: Responsorio Deus omnium: Responsorio Ego te tuli in eadem historia: Responsorio Uerbum iniquum in [historia In] principio: Responsorio Terribilis est in dedicacione: Responsorio Letetur omne in historia beate marie magdalene: et in Graduali Ecce quam bonum cum suis uersibus. Et in tribus officiis: [ut in dominica quarta aduentus domini: Officium] Memento nostri domine: in dominica quinta decima per estatem: Officium Inclina domine: [et] de Sancto iohanne baptista: Officium De uentre matris mee.

Si autem inferius quam quartam uocem descenderit uel superius quam secundam uocem ascenderit, tunc cantus falsus erit.

In quatuor autem locis regulariter incipit: id est in cefaut Desolre Efaut grauibus, et in alamire acuta. In elami uero graui non inueniemus in antiphonis, sed in missarum officiis sicut patebit inferius.

Huius eciam cantus sepe in acutas et in superacutas transmutatur, et tunc facit finem suum in alamire acuta, per b quadratam causa toni uel semitoni.

Differencias uero habet officiorum quatuor et antiphonarum nouem, unam neupmam principalem et unum Uenite. Intonacio uero psalmorum primi toni in Efaut graui incipitur, et currit in alamire acutam per b mollem sicut inferius subscribitur.

[ij] Sciendum est [autem] quod omnes antiphone, cuiuscunque toni sint, semper dicuntur ad uariacionem differencie in plena diccione ante intonacionem psalmi, licet quatuor dicciones contingant, quas non expedit: exceptis quatuor antiphonis tantum in toto Antiphonario sarum, ut usque ad primam differenciam septimi toni in Antiphona Uidit iacob scalam de primo nocturno historie dedicacionis ecclesie; et ad secundam differenciam septimi toni in Antiphona Dexteram meam et collum meum de primo nocturno historie Sancte Agnetis uirginis; et ad secundam differenciam septimi toni in Antiphona Quis es tu in laudibus historie Sancte Agathe uirginis; et ad secundam differenciam octaui toni in Antiphona Factus est repente in die pentecostes, sicut in suis locis plenius intimabimus.

Et quod nullus psalmus incipiatur quousque uariacio aliqua finiatur preterquam in duabus uariacionibus tantum; scilicet ad secundam differenciam primi toni in Antiphona Benedictus es in templo; et in antiphonis dicendis infra octauas dedicacionis ecclesie quando super psalmum Benedictus es[t] dicenda; et ad primam differenciam octaui toni in Antiphona Deus adiuua[t] me de tercio nocturno in uigilia pasche.

Hec est regula generalis de unaquaque uariacione tocius tonalis, quod semper ille note que in fine rubricis sunt titulate, scilicet ad diuersas figuras de gama coartatas, ille note tantum neque plures neque pauciores dicuntur uariacio.

Tamen non semper sufficiunt in unaquaque diccione super antiphonas que incipiende sunt ante psalmi intonacionem, sed cantentur usque ad ultimam notam illius uariacionis cui deseruit et aliquando ulterius, uerbi gracia.

Cum uero ultima nota alicuius uariacionis super primam uel secundam sillabam in aliqua diccione sit posita et plures sillabe eiusdem diccionis sunt dicende, tunc ibidem non finiatur, sed tota illa diccio ante psalmi intonacionem percantetur: similiter fiat ubicunque sic dicitur "in hac sola antiphona" uel "in hiis antiphonis aliqua uariacio consistit." Et hoc non solum in ecclesia sarum usitatum est, uerum eciam in uniuersali ecclesia, quod a Sancto Ieronimo doctore inuentum et ordinatum est, et a papa Damaso et sancto Gregorio [magno doctore] approbatum et institutum est.

AD primam differenciam primi toni pertinent quinque uariaciones, quarum prima est uariacio hec.

Omnis antiphona primi toni que incipit in Desolre descendendo [iij] in Cefaut et statim saltat ad Gesolreut per Efaut, et postea ab Efaut per Gesolreut uel sine Gesolreut ascendit ad alamire, [sic]:-

[Anonymous, Sarum Tonary, iij,1; text: Antiphona Ecce nomen domini.] [SARTON 01GF]

Secunda uariacio est hec. Omnis antiphona primi toni, que incipit in Efaut graue, descendendo ad Cefaut, deinde Desolre bis percuciens statim saliendo ad alamire, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, iij,2; text: Antiphona Aue Maria. siue sic:- Antiphona Canite tuba. Antiphona Cum distribuisset.] [SARTON 01GF]

Tercia uariacio est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in desolre uel in Cefaut deinde desolre bis percuciens saliendo ad alamire, finem uero in befabemi et in alamire faciens, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, iij,3; text: Antiphona Hii sunt. uel sic:- Antiphona Quod autem.] [SARTON 01GF]

Quarta uariacio est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in desolre descendendo in Cefaut, et statim per Efaut et gesolreut ascendit ad alamire uel ad befabemi, deinde gradatim per alamire descendit in gesolreut et per eandem facit finem, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, iij,4; text: Antiphona Egredietur uirga. siue sic:- Antiphona Cum inducerent puerum.] [SARTON 01GF]

Quinta uariacio est in hac sola antiphona.

[Anonymous, Sarum Tonary, iij,5; text: Antiphona In tympano et choro. Amen.] [SARTON 01GF]

AD secundam differenciam primi toni pertinet una sola uariacio, que [iiij] talis est. Omnes antiphone primi toni que incipiunt in desolre et saltant ad efaut deinde descendunt per desolre in cefaut et postea ascendentes percuciunt alamire, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, iiij,1; text: Antiphona Iohannes autem cum audisset. siue sic:- Antiphona Ecce tu pulcra. Antiphona O pastor eterne. Antiphona Simile est regnum. Amen.] [SARTON 02GF]

Hec sola antiphona Benedictus es in templo quando dicitur super psalmum Benedictus est dicenda, scilicet infra octauas dedicacionis ecclesie: tunc enim non ad uariacionem huius differencie incipiatur sed tantum prima diccio: et statim rector chori ipsum psalmum prosequatur.

DE tertia differencia primi toni talis datur regula. Omnis antiphona primi toni que incipit in Efaut ascendendo per Gesolreut gradatim ad Alamire habet tercium differenciam, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, iiij,2; text: Antiphona Dicite. siue sic:- Antiphona Dominus. Antiphona Adiutorium. Amen.] [SARTON 02GF]

AD quartam differenciam primi toni pertinent quinque uariaciones, quarum prima est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in alamire, postea descendendo illum repetendo, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, iiij,3; text: Antiphona Veniet dominus. siue sic:- Antiphona Ite dicite. Antiphona Laudes reddant. Antiphona Scio cui. Antiphona Miserere mei deus. secundum magnam. Amen.] [SARTON 02GF]

[v] Secunda uariacio est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in Efaut descendendo per elami in desolre, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, v,1; text: Antiphona Reges tharsis. siue sic:- Antiphona Benedictus es.] [SARTON 03GF]

Tercia uariacio est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in desolre saliendo ad alamire, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, v,2; text: Antiphona Hodie.] [SARTON 03GF]

Quarta uariacio est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in Efaut et saltat in alamire descendendo uel ascendendo, gesolreut percuciendo hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, v,3; text: Antiphona Apertis. siue sic:- Antiphona Pulcra es et decora.] [SARTON 03GF]

Quinta uariacio in hiis duabus antiphonis consistit, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, v,4; text: Antiphona Expugna. Antiphona Ecce quam bonum. Amen.] [SARTON 03GF]

AD quintam differenciam primi toni pertinent sexdecim uariaciones, quarum prima est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in desolre, descendendo in Cefaut, et postea a desolre saltat in Efaut, descendendo in elami, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, v,5; text: Antiphona Beatus. siue sic:- Antiphona Summo. Antiphona Non auferetur.] [SARTON 03GF]

Secunda uariacio {ad quintam differenciam primi toni} est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in desolre illum bis [percuciens] descendendo in cefaut, et iterum in desolre reascendit, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, v,6; text: Antiphona Leuabit. siue sic:- Antiphona Recumbente.] [SARTON 03GF]

[vj] Tercia uariacio est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in desolre ascendendo in Efaut et iterum desolre percuciens, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, vj,1; text: Antiphona Peccata. Antiphona Ego. Antiphona Euntes in mundum. Antiphona Salue.] [SARTON 04GF]

Quarta uariacio est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in Cefaut et ascendit per Desolre uel per Elami in Efaut, et facit finem in desolre descendendo uel ascendendo, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, vj,2; text: Antiphona Iter faciente. uel sic:- Antiphona Aue. siue sic:- Antiphona O crux. Antiphona Granum cadit. Antiphona Gracias tibi deus.] [SARTON 04GF]

Quinta uariacio in hac sola antiphona consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, vj,3; text: Antiphona Conuocatis.] [SARTON 04GF]

Sexta uariacio est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in desolre descendendo in Cefaut siue per stricturam uel per planam notam deinde ascendit in Efaut, [sic]:-

[Anonymous, Sarum Tonary, vj,4; text: Antiphona Angelus. Antiphona Per signum.] [SARTON 04GF]

Septima uariacio est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in desolre ascendendo gradatim in gesolreut, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, vj,5; text: Antiphona Germinauit. Antiphona Quod uni.] [SARTON 04GF]

[vij] Octaua uariacio est in hac sola antiphona.

[Anonymous, Sarum Tonary, vij,1; text: Antiphona Deus, deus meus.] [SARTON 05GF]

Nona uariacio in his tribus antiphonis constat.

[Anonymous, Sarum Tonary, vij,2; text: Antiphona Abiit Iesus. Antiphona Specialis. Antiphona Fulgebunt iusti.] [SARTON 05GF]

Decima uariacio in his tribus antiphonis constat.

[Anonymous, Sarum Tonary, vij,3; text: Antiphona Petite. Antiphona Qui regis. Antiphona Viri autem.] [SARTON 05GF]

Undecima uariacio in hac sola antiphona constat.

[Anonymous, Sarum Tonary, vij,4; text: Antiphona Montes Gelboe.] [SARTON 05GF]

Duodecima uariacio in hac sola antiphona constat.

[Anonymous, Sarum Tonary, vij,5; text: Antiphona Inclitus.] [SARTON 05GF]

Terciadecima uariacio est in hac sola antiphona, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, vij,6; text: Antiphona Super omnia.] [SARTON 05GF]

Quartadecima uariacio est in hac sola antiphona.

[Anonymous, Sarum Tonary, vij,7; text: Antiphona Hec est uirgo.] [SARTON 05GF]

Quintadecima uariacio est in hac sola antiphona.

[Anonymous, Sarum Tonary, vij,8; text: Antiphona Columna.] [SARTON 05GF]

[viij] Sextadecima uariacio est in hac sola antiphona.

[Anonymous, Sarum Tonary, viij,1; text: Antiphona Dum staret. [Amen.]] [SARTON 05GF]

DE sexta differencia primi toni talis datur regula. Omnis antiphona primi toni qui incipit in cefaut, saliendo statim per Desolre in Efaut, habet sextam differenciam primi toni, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, viij,2; text: Antiphona Postulaui. siue sic:-, Antiphona Illi homines. [Amen.]] [SARTON 05GF]

DE septima differencia primi toni talis datur regula. Omnis antiphona primi toni que incipit in efaut descendendo gradatim usque ad cefaut et iterum ascendit per elami in efaut, et statim in desolre descendit, habet septimam differenciam, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, viij,3; text: Antiphona Unus est enim.] [SARTON 06GF]

AD octauam differenciam primi toni pertinent quinque uariaciones, quorum prima est hec. Omnis antiphona primi toni que incipit in efaut illum bis percuciens descendendo usque ad desolre, et postea gradatim usque ad efaut ascendit, deinde per Elami descendit in cefaut, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, viij,4; text: Antiphona Pater.] [SARTON 06GF]

Secunda uariacio est in hac sola antiphona.

[Anonymous, Sarum Tonary, viij,5; text: Antiphona Speciosus.] [SARTON 06GF]

Tercia uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, viij,6; text: Antiphona Adesto Deus unus.] [SARTON 06GF]

[ix] Quarta uariacio est in hac sola antiphona.

[Anonymous, Sarum Tonary, ix,1; text: Antiphona Spiritu.] [SARTON 06GF]

Quinta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, ix,2; text: Antiphona Ipsi soli. Amen.] [SARTON 06GF]

DE nona et ultima differencia primi toni talis datur regula. Omnis antiphona primi toni que incipit in Cefaut uel tantum in desolre, statim in saliendo in alamire, illum bis percuciens ascendendo in befabemi per b molle, habet nonam differenciam, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, ix,3; text: Antiphona Erunt praua. siue sic:- Antiphona Sancti. Antiphona Beati eritis. Amen.] [SARTON 06GF]

Intonacio psalmorum primi toni.

[Anonymous, Sarum Tonary, ix,4; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis.] [SARTON 06GF]

Magnificat uero et Benedictus propter euangelicam auctoritatem uenustiorem modum habent in singulis [tonis] in psalmorum intonacione et iubilacione, nisi in quinto tono ut patebit infra.

[Anonymous, Sarum Tonary, ix,5; text: [psalmus], Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit et fecit redempcionem plebis sue. Et erexit cornu salutis nobis: in domo dauid pueri sui. et cetera. Magnificat: anima mea dominum. Et exultauit spiritus meus: in deo salutari meo.] [SARTON 07GF]

[x] Quidam uero [in] intonacione Benedictus et Magnificat huius toni et sexti toni maxime errant, et contra regulam artis musice agunt: nam faciunt semitonium inter a acutam et g graue, id est in alamire faciunt fa et mi in gesolreut, ubi non inuenitur.

[Neuma primi toni]

[Anonymous, Sarum Tonary, x,1; text: Primum querite regnum dei.] [SARTON 07GF]

Istud Uenite dicitur in historiis Si bona, Peto domine et Adonay, et in hiis festis--. sancti Uincencii, Agathe uirginis, Cathedra sancti Petri, Marie Magdalene, Laurencii, Cecilie, et in communi unius confessoris et Pontificis.

[Anonymous, Sarum Tonary, x,2; text: Uenite exultemus domino ... iubilemus ei. Quoniam deus magnus dominus. ipse conspicit. Uersus Responsorii. Gloria Patri et filio, et spiritui sancto.] [SARTON 07GF]

De officiis missarum hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, x,3; text: Gaudete in domino. officium, Memento nostri. Statuit ei. Miserere [michi]. Amen. Misereris [omnium]. Etenim sederunt. Offertorium Exaudi domine. Offertorium Lex domini.] [SARTON 08GF]

[xj] [Anonymous, Sarum Tonary, xj,1; text: Rorate. Gaudeamus. Suscepimus. Amen.] [SARTON 08GF]

In tempore paschali finiantur officia hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xj,2; text: Alleluya.] [SARTON 08GF]

Intonacio [psalmorum] primi toni in officiis missarum.

[Anonymous, Sarum Tonary, xj,3; text: Beati immaculati uia: qui ambulant in lege domini. Gloria ... spiritui sancto. Sicut ... et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 08GF]

SECUNDUS TONUS in desolre finitur et aliquando in alamire acuta, causa toni uel semitoni, habens eleuacionem a sua finali littera usque ad alamire acutam, et aliquando usque ad befabemi per b molle regulariter, ut in antiphonis. In Responsoriis autem potest ascendere usque ad cesolfaut, quod raro contingit. In gradalibus uero cum suis uersibus, et in sequenciis aliquando sed raro usque ad delasolre et ad elami acutam, ut in Gradali Vniuersi qui te expectant et Benedicta et uenerabilis, et in consimilibus: et sub finali litera potest descendere usque ad quartam uocem et aliquando sed raro ad quintam.

Si autem inferius quam quintam uocem descenderit uel superius quam sextam uocem ascenderit scilicet in antiphonis, uel septimam in Responsoriis uel nonam in gradalibus cum suis uersibus et in sequenciis, tunc cantus falsus erit.

Habet itaque secundus tonus gammaut quod non habet primus tonus: et primus tonus habet desolre elami et efaut acutas, quas non habet secundus tonus nisi raro delasolre et elami acutas, ut supra diximus.

[xij] Sunt autem horum primi cantus qui ad gammaut are et bemi non deponuntur et ad Cesolfaut uel ad delasolre non eleuantur. De quibus dubium est an primi an secundi toni sint: quorum ista est discrecio. Si [ad] Alamire et befabemi non ascendunt, certissime de secundo tono sunt. Erunt itaque Alamire et befabemi utriusque communes, ad quas dum cantus ascenderit, si diu in eis permanet siue tercio uel quarto eas repercuciat, aut si in alamire incipiat, erit primi toni: si [autem] in inferioribus incipiat, et secundum quantitatem antiphone rarissime ad illas ascendit, erit secundi toni.

In sex autem locis incipit, id est Gammaut Are Cefaut Desolre Elami et Efaut grauibus, et aliquando in Alamire et befabemi acutis.

Qui licet plurimas in hiis predictis locis habeat, incepciones, paucas tamen habeat differencias; quippe secundum ueteres nisi unam; secundum uero modernos duas habent differencias.

Huius eciam cantus aliquando in acutas et in superacutas aliquando transmutatur, et tunc facit finem in alamire [acutam] per b quadratam, ut supradiximus.

Psalmus eius incipit in cefaut, et in effaut graui currit.

PRIMA differencia huius toni imponitur antiphonis eiusdem quocunque modo incipientibus extra antiphonis que O nuncupantur et paucis aliis similibus. Differencias enim habet antiphonarum duas, officiorum unam, unam neupmam principalem et unum Uenite.

Ad primam differenciam secundi toni pertinent uiginti septem uariaciones, quarum prima est hec. Omnis antiphona secundi toni que incipit in desolre descendendo in are, et iterum per cefaut ascendit ad desolre, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xij,1; text: Antiphona Erit ipse. Antiphona Cotidie.] [SARTON 09GF]

Secunda uariacio est hec. Omnis antiphona secundi toni que incipit in desolre, illam semel uel bis percuciens, statim saliendo usque ad gesolreut, deinde per Efaut et Elami descendit in Cefaut, et iterum ascendit ad desolre, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xij,2; text: Antiphona De Syon exibit lex.] [SARTON 09GF]

[xiij] Tercia uariacio est hec. Omnis antiphona secundi toni que incipit in desolre, bis uel ter illam percuciens descendendo in Cefaut et postea per desolre ascendit in efaut, deinde gradatim descendit in desolre, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiij,1; text: Antiphona Supra pectus domini. Antiphona Sanctitate quoque insignis.] [SARTON 09GF]

Quarta uariacio in his duabus antiphonis consistit, [hoc modo:-]

[Anonymous, Sarum Tonary, xiij,2; text: Antiphona Christus. Antiphona Monachus.] [SARTON 09GF]

Quinta uariacio est hec. Omnis antiphona secundi toni que incipit in efaut et tangit elami ascendendo ad efaut, deinde descendit in de uel re, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiij,3; text: Antiphona Omnipotens.] [SARTON 09GF]

Sexta uariacio est hec. Omnis antiphona secundi toni que incipit in efaut, descendendo gradatim in desolre, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiij,4; text: Antiphona Consolamini.] [SARTON 09GF]

Septima uariacio est hec. Omnis antiphona secundi toni que incipit in Cefaut ascendendo per desolre in efaut uel in gesolreut et iterum ad desolre descendit sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiij,5; text: Antiphona In spiritu. Antiphona Virgo verbo concepit. siue sic:- Antiphona Abraham pater vester. Antiphona Sicut lilium.] [SARTON 09GF]

Octaua uariacio est hec. Omnis antiphona secundi toni que incipit in desolre, saliendo in efaut descendendo in elami, deinde ab efaut descendit in desolre, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiij,6; text: Antiphona Da nobis domine. Antiphona Quem vidistis.] [SARTON 10GF]

[xiv] Nona uariacio est hec. Omnis antiphona secundi toni que incipit in Cefaut ascendendo in efaut per desolre et iterum descendit in desolre, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiv,1; text: Antiphona Constitutus. Antiphona Accedentes.] [SARTON 10GF]

Decima uariacio est hec. Omnis antiphona secundi toni que incipit in desolre saliendo in efaut deinde statim descendit in desolre, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiv,2; text: Antiphona Complaceat.] [SARTON 10GF]

Undecima uariacio est in hac sola antiphona:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiv,3; text: Antiphona A bimatu et infra.] [SARTON 10GF]

Duoecima uariacio est in hac sola antiphona:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiv,4; text: Antiphona Totus orbis.] [SARTON 10GF]

Tercia decima uariacio est in hac sola antiphona:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiv,5; text: Antiphona Ante luciferum.] [SARTON 10GF]

Quarta decima uariacio est in hac sola antiphona:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiv,6; text: Antiphona Sana domine.] [SARTON 10GF]

Quinta decima uariacio est in hac sola antiphona:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xiv,7; text: Antiphona Celi celorum.] [SARTON 10GF]

[xv] Sexta decima uariacio est in hac sola antiphona:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xv,1; text: Antiphona Auerte.] [SARTON 10GF]

Septima decima uariacio est in hac sola antiphona:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xv,2; text: Antiphona Quare ieiunauimus.] [SARTON 10GF]

Octaua decima uariacio est hec. Omnis antiphona secundi toni que incipit in delasolre saliendo in efaut et postea ab elami ascendit per efaut ascendit ad g [gesolreut,] sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xv,3; text: Antiphona Audiui vocem. Antiphona Sic benedicam.] [SARTON 10GF]

Nona decima uariacio talis est:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xv,4; text: Antiphona Laudate.] [SARTON 11GF]

Uicesima uariacio est in hac sola antiphona:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xv,5; text: Antiphona Beata progenies.] [SARTON 11GF]

Uicesima prima uariacio est hec:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xv,6; text: Antiphona A porta inferi.] [SARTON 11GF]

Uicesima secunda uariacio est talis:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xv,7; text: Antiphona Usque modo.] [SARTON 11GF]

[xvj] Uicesima tercia uariacio in hac sola antiphona consistit:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xvj,1; text: Antiphona O beata Cecilia.] [SARTON 11GF]

Uicesima quarta uariacio talis est:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xvj,2; text: Antiphona Post plurima.] [SARTON 11GF]

Uicesima quinta uariacio est hec:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xvj,3; text: Antiphona Mittens dominus.] [SARTON 11GF]

Uicesima sexta uariacio est in hiis duabus antiphonis consistit:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xvj,4; text: Antiphona Ait Petrus. Antiphona Regressus.] [SARTON 11GF]

Uicesima septima uariacio est hec, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xvj,5; text: Antiphona Veni desiderator. Amen.] [SARTON 11GF]

Hee sequentes antiphone transmutate sint in acutas [causa toni] in efaut graue:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xvj,6; text: Antiphona Magnum. Antiphona Assumpsit iesus. Antiphona Te unum. Amen.] [SARTON 11GF]

Ad differenciam secundam secundi toni una tantum pertinet uariacio:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xvj,7; text: Antiphona O Sapiencia. Antiphona Domine. Amen.] [SARTON 11GF]

[xvij] Intonacio psalmorum secundi toni, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xvij,1; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Benedictus dominus deus Israel: quia visitauit et fecit redempcionem plebis sue. Magnificat: anima mea dominum.] [SARTON 12GF]

Neuma secundi toni, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xvij,2; text: Secundum autem simile est huic.] [SARTON 12GF]

Istud Venite dicitur in die Sancti Thome martyris et in historiis Deus omnium, In principio, Adaperiat, et Uidi dominum. In dedicacione ecclesie et in [hiis] festis--Conuersione sancti pauli et Annunciacione beate marie, Commemoracione Sancti pauli, [ad uincula sancti petri,] Sancti Michaelis et Sancti Martini:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xvij,3; text: Venite exultemus domino: iubilemus ei. Versus Quoniam deus magnus dominus: ipse conspicit. Versus Responsoriorum. Gloria patri et filio: et Spiritui sancto. Officiis misse. Dominus dixit. Salue sancta parens. Amen.] [SARTON 12GF]

In tempore paschali finiantur officia sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xvij,4; text: Alleluya.] [SARTON 12GF]

[xviij] [Intonacio psalmorum in officiis missarum.]

[Anonymous, Sarum Tonary, xviij; text: Quare fremuerunt gentes: et populi meditati sunt inania. Gloria ... spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 13GF]

TERCIUS TONUS in elami graui finitur, habens eleuacionem a sua finali littera usque ad eandem litteram consimilem, id est elami acutam, et aliquando ad nonam uocem et aliquando ad decimam, auctoritate psalmiste qui ait In psalterio decachordo psallite illi: et sub finali littera potest descendere ad desolre et aliquando ad Cefaut. Si uero inferius quam cefaut descenderit uel superius quam decimam uocem, id est Gesolreut [super] acutam, ascenderit, tunc cantus falsus erit.

Sane b quadratum ideo adamavit quia ad eius finem diapente est maxime, aut ideo quia ad acutissimam eius, id est elami acutam, diatessaron reddit: quia prope autem habet tres tonos in deposicione uel quia ascendendo pocius saliendo quam supergradiendo uadit.

Huius eciam cantus frequenter in acutas transmutatur, et tunc facit finem in alamire graui per b molle, causa toni uel semitoni: sed hoc in antiphonis raro contingit.

In sex autem locis incipit, id est in desolre Elami Efaut gesolreut alamire et cesolfaut: sed in quibusdam minus usualiter, id est Efaut et desolre, ut tantum in hiis tribus antiphonis scilicet, Iesu christi domini, [Antiphona] Traditur ergo a patre et [Antiphona] Copiose caritatis: sicut patebit inferius.

Psalmas eius incipit in Gesolreut et currit in Cesolfaut per b quadratam.

Differencias enim habet officiorum duas, antiphonarum sex, unam neupmam principalem et unum Venite.

AD primam differenciam tercii toni una [tantum] pertinet uariacio, sic:-

Omnis antiphona tercii toni que incipit in elami graue, descendendo [xix] in desolre, et statim abhinc per gesolreut et alamire transit ad Cesolfaut, uel si incipit in efaut graue descendendo gradatim in desolre, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xix,1; text: Antiphona Qui de terra est. Antiphona Exurgat deus. Antiphona Iesu Christi. Antiphona Traditur. Amen.] [SARTON 13GF]

DE secunda differencia tercii toni talis datur regula.

Omnis antiphona tercii toni que incipit in Gesolreut et ascendit gradatim ad Cesolfaut, uel si descenderet ad gesolreut in elami deinde in desolre et iterum ascendit usque ad cesolfaut, habet [secundam] differenciam tercii toni, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xix,2; text: Antiphona Surge. Antiphona O uera. Antiphona Cultor agri. Amen.] [SARTON 13GF]

TERCIA differencia est in hac sola antiphona.

[Anonymous, Sarum Tonary, xix,3; text: Antiphona Copiose. Amen.] [SARTON 13GF]

AD quartam differenciam tercii toni pertinent quinque uariaciones, quarum prima est hec.

Omnis antiphona tercii toni que incipit in gesolreut ascendendo per alamire ad Cesolfaut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xix,4; text: Antiphona Ecce dominus. Antiphona Domine.] [SARTON 13GF]

Secunda uariacio in hac sola antiphona consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xix,5; text: Antiphona Orietur.] [SARTON 13GF]

Tercia uariacio in hiis [quatuor] antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xix,6; text: Antiphona Seruite. Antiphona Bonorum. Antiphona Tu puer. Antiphona Placebo.] [SARTON 13GF]

[xx] Quarta uariacio in hiis quatuor antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xx,1; text: Antiphona Omnis interea. Antiphona Inter natos. Antiphona Domine mi. Antiphona Unum opus.] [SARTON 14GF]

Quinta uariacio est hec. Omnis antiphona tercii toni que incipit in gesolreut, statim saliendo ad cesolfaut, et postea immediate descendit in alamire, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xx,2; text: Antiphona Dum fortis. Antiphona Si in digito. Amen.] [SARTON 14GF]

DE quinta differencia tercii toni talis datur regula. Omnis antiphona tercii toni que incipit in gesolreut, replicando bis in eadem gesolreut, [et] per alamire ascendendo gradatim ad Cesolfaut, habet quintam differenciam, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xx,3; text: Antiphona Pulcriores. Antiphona Fac benigne. Amen.] [SARTON 14GF]

DE sexta [et ultima] differencia tercii toni talis datur regula. Omnis antiphona tercii toni que incipit in Gesolreut et immediate bis replicat in alamire, et sic saltat in Cesolfaut, deinde gradatim descendit in gesolreut graui, habet sextam differenciam, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xx,4; text: Antiphona Omnia quecunque. Amen. Intonacio psalmorum [tercii toni]. Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit et redempcionem fecit plebis sue. Magnificat: anima mea dominum.] [SARTON 14GF]

[xxi] Neuma tercii toni hoc modo.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxi,1; text: Tercia dies est quod hec facta sunt.] [SARTON 14GF]

Istud Venite dicatur in hiis festis,--sancti iohannis baptiste, in natali unius apostoli uel plurimorum apostolorum, et in natali unius euangeliste, ut patet.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxi,2; text: Venite exultemus domino: Iubilemus ei. Versus Quoniam deus magnus. Ipse conspicit. Versus responsoriorum. Gloria patri et filio: et spiritui sancto. De officiis missarum et cetera. Dum clamarem. Confessio. Amen. Omnia que fecisti. Benedicite. [Amen.]] [SARTON 15GF]

In tempore paschali finiantur hoc modo [officia].

[Anonymous, Sarum Tonary, xxi,3; text: Alleluya.] [SARTON 15GF]

[Intonacio psalmorum in officiis missarum.]

[Anonymous, Sarum Tonary, xxi,4; text: Cantate domino canticum nouum: cantate domino omnis terra.] [SARTON 15GF]

[xxij] [Anonymous, Sarum Tonary, xxij; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 15GF]

QUARTUS TONUS in elami graui finitur et aliquando facit finem suum in alamire acutam per b mollem et aliquando in befabemi per b quadratam, causa toni uel semitoni: habens autem eleuacionem a sua finali littera usque in befabemi per b quadratam et aliquando ad sextam uocem, id est Cesolfaut. Et sub finali littera potest descendere ad terciam uocem regulariter; irregulariter uero ad quartam et aliquando ad sextam uocem, ut in Exultet iam angelica, [scilicet] in uigilia pasche; similiter et in sequencia Fulgens preclara, scilicet in die pasche, que descendit et ascendit irregulariter. Si autem inferius quam quartam uocem descenderit uel superius quam sextam uocem ascenderit, tunc cantus falsus erit. In quinque enim locis incipit, id est in cefaut desolre elami efaut et gesolreut grauibus.

Huius eciam cantus frequenter in acutas et in superacutas transmutatur, et tunc facit finem in alamire et etiam in befabemi, ut supra diximus. Psalmus eius in alamire incipit, et in eadem currit per b quadratam.

Differencias enim habet officiorum duas, antiphonarum nouem. Habet enim Te deum laudamus [et] Credo in unum et Genealogiam Liber generacionis iesu christi, unam neupmam principalem et quinque Venite.

Decernetur [autem] quartus tonus a tercio, quia quartus tonus habet are et bemi, quas non habet tercius tonus, et tercius tonus habet delasolre et elami acutas, quas non habet quartus. Quod si aliqua antiphona neque has tercii neque illas habet quarti, sed in cesolfaut incipiat uel b quadratam amplius diligat, erit tercii toni: alias in quarto ponetur si eius formule differencias imitetur. Volunt autem quidam quarto tono [ad] similitudinem tercii toni b quadratam tribuere, eo quod fit diapente ad finem eius. Cum [enim] multi sint grammatici, aut uix aut nunquam ueraces inueniuntur libri, maxime dum sepe in eorum emendacione[m] [xxiij] laborentur, musici [autem] perpauci inueniuntur et per multa [iam] tempora antiphonaria uel gradalia emendata [non] sunt. Non est ergo mirum si in multis locis falsitas inueniatur cantuum.

AD primam differenciam quarti toni pertinent uiginti nouem uariaciones, quarum prima est hec. Omnis antiphona quarti toni que incipit in efaut graue, descendendo gradatim in desolre, et iterum per elami ascendit ad efaut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiij,1; text: Antiphona Lumine. Antiphona Vigilate. Antiphona In cymbalis benesonantibus.] [SARTON 16GF]

Secunda uariacio in [hiis] duabus antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiij,2; text: Antiphona Laus deo. Antiphona O mundi.] [SARTON 16GF]

Tercia uariacio est hec. Omnis antiphona [quarti toni] que incipit in elami graue, ascendendo gradatim ad gesolreut, et descendit in efaut, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiij,3; text: Antiphona Vigilate.] [SARTON 16GF]

Quarta uariacio est hec. Omnis antiphona quarti toni que incipit in elami, descendendo gradatim in cefaut, deinde ascendit ad desolre, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiij,4; text: Antiphona Exiens petrus. Antiphona Domine.] [SARTON 16GF]

Quinta uariacio in hac sola antiphona consistit:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiij,5; text: Antiphona Nos scientes.] [SARTON 16GF]

Sexta uariacio talis est:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiij,6; text: Antiphona Laudate.] [SARTON 16GF]

Septima uariacio est hec:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiij,7; text: Antiphona Turba multa.] [SARTON 16GF]

[xxiv] Octaua uariacio est hec:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiv,1; text: Antiphona Vox de celis.] [SARTON 16GF]

Nona uariacio est hec:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiv,2; text: Antiphona [Et] exeuntes.] [SARTON 16GF]

Decima uariacio est hec. Omnis antiphona quarti toni que incipit in efaut graue, desolre percuciens, et statim reascendit ad efaut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiv,3; text: Antiphona Norunt infantes. Antiphona Omnes gentes.] [SARTON 16GF]

Vndecima uariacio in hac sola antiphona consistit:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiv,4; text: Antiphona Credo uidere.] [SARTON 16GF]

Duodecima uariacio est hec. Omnis antiphona quarti toni que incipit in efaut, descendendo per desolre in cefaut, et iterum gradatim ascendit ad elami uel [ad] efaut, [sic]:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiv,5; text: Antiphona Alleluya. Antiphona Saulus autem.] [SARTON 16GF]

Tercia decima uariacio est hec:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiv,6; text: Antiphona Quid uobis.] [SARTON 16GF]

Decima quarta uariacio est hec, in sola antiphona consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiv,7; text: Antiphona Iterum autem.] [SARTON 17GF]

Quinta decima uariacio cum quatuor antiphonis consistit, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxiv,8; text: Antiphona Omnis creatura. [Antiphona] Laudabo. Antiphona Iuste. Antiphona Exultabunt.] [SARTON 17GF]

[xxv] Sexta decima uariacio in his duabus antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxv,1; text: Antiphona Tanto namque. Antiphona Symon autem.] [SARTON 17GF]

Septima decima uariacio in hac sola antiphona consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxv,2; text: Antiphona Ympnum dicite.] [SARTON 17GF]

Octaua decima uariacio in hac sola antiphona consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxv,3; text: Antiphona Saule frater.] [SARTON 17GF]

Nona decima uariacio est in hac sola antiphona sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxv,4; text: Antiphona Huius amore.] [SARTON 17GF]

Vicesima uariacio est in hac sola antiphona sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxv,5; text: Antiphona Vir dei.] [SARTON 17GF]

Vicesima prima uariacio est hec: omnis antiphona quarti toni que incipit in efaut graue descendendo siue per stricturam siue per plenam notam in elami strictam usque in desolre et iterum in elami ascendit, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxv,6; text: Antiphona Gaudete. Antiphona Iuuenes.] [SARTON 17GF]

Vicesima secunda uariacio talis est, ut patet.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxv,7; text: Antiphona Vindica. Antiphona Magnificet. Antiphona Nature.] [SARTON 17GF]

[xxvj] Vicesima tercia uariacio est hec. Omnis antiphona quarti toni que incipit in efaut graue et statim descendit in desolre, et iterum per elami ascendit ad efaut, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxvj,1; text: Antiphona In eternum.] [SARTON 18GF]

Vicesima quarta uariacio est hec. Omnis antiphona quarti toni que incipit in efaut graue et statim descendit in desolre et iterum per elami ascendit ad efaut, hoc modo.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxvj,2; text: Antiphona Magnificet. Antiphona Nature.] [SARTON 18GF]

Vicesima quinta uariacio in his duabus antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxvj,3; text: Antiphona Mane surgens. Antiphona Hinc horrendo.] [SARTON 18GF]

Vicesima sexta uariacio est in his duabus antiphonis.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxvj,4; text: Antiphona Ingressus. Antiphona Exemplum merear.] [SARTON 18GF]

Vicesima septima uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxvj,5; text: Antiphona O uera.] [SARTON 18GF]

Vicesima octaua in his duabus antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxvj,6; text: Antiphona Te deum. Antiphona Ostendit.] [SARTON 18GF]

Vicesima nona uariacio in his duabus antiphonis consistit, ut patet:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxvj,7; text: Antiphona Felix. Antiphona Sancta. Amen.] [SARTON 18GF]

[xxvij] Hec antiphona subsequens transumpta est in acutas causa semitoni in b molle scilicet befabemi et causa toni in efautgraue, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxvij,1; text: Antiphona Ecce merces. Amen.] [SARTON 18GF]

DE secunda differencia quarti toni talis datur regula.

Omnis Antiphona quarti toni, que incipit in cefaut et statim per desolre saltat siue gradatim ascendat ad efaut graue, uel bis replicando cefaut ascendendo supradicto modo ad efaut graue, habet secundam differenciam, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxvij,2; text: Antiphona Bethleem. Antiphona Domine. Antiphona Nec in agnos. Antiphona Cum uideris nudum. Antiphona Quis ex uobis. Antiphona Tulit ergo. Antiphona Benedic domine. Antiphona Fundamenta. Antiphona Pectore. Amen.] [SARTON 19GF]

DE tercia differencia quarti toni talis datur regula.

Omnis antiphona quarti toni que incipit in desolre et gradatim ascendit ad gesolreut graue uel statim saltat a desolre usque ad alamire, habet differenciam hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxvij,3; text: Antiphona Rubum quem uiderat. Antiphona Glorificamus te. Antiphona Sub tuam. Antiphona Sancti. Antiphona Exultabunt. Amen.] [SARTON 19GF]

DE quarta differencia quarti toni talis datur regula.

Omnis antiphona quarti toni que incipit in cesolfaut et descendit saliendo in gesolreut et iterum per alamire et cesolfaut ascendit in delasolre habet quartam differenciam huius toni. Et omnes antiphone que ad istam differenciam pertinent sunt transmutate in acutas causa toni [xxviij] in efaut graue et causa semitoni in befabemi per b mollem, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxviij,1; text: Antiphona Querite dominum. Antiphona Egredietur dominus. Amen.] [SARTON 19GF]

DE quinta differencia quarti toni talis datur regula.

Omnis antiphona quarti toni que incipit in gesolreut graue et statim ascendit ad delasolre per alamire et cesolfaut hanc quintam differenciam huius toni habet. Et omnes antiphone que ad istam differenciam pertinent transmutate sunt in acutas causa toni in efaut et causa semitoni in befabemi per b mollem, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxviij,2; text: Antiphona Ecce ueniet. Antiphona Expectabo dominum. Amen.] [SARTON 19GF]

AD sextam uariacionem quarti toni pertinent uariaciones, ut patet:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxviij,3; text: Antiphona Fidelia. Antiphona In mandatis. Antiphona In domum domini. Antiphona A uiro iniquo. Antiphona Alleluya, alleluya. Amen.] [SARTON 19GF]

AD septimam differenciam quarti toni pertinent hee uariaciones.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxviij,4; text: Antiphona Lauda. Antiphona Clamaui. Antiphona Adiutor. Antiphona Speret. Antiphona In matutinis domine. Antiphona Et omnis. Antiphona Illumina domine. Antiphona Quia mirabilia. Antiphona Alleluya, alleluya. Amen.] [SARTON 20GF]

AD octauam differenciam quarti toni pertinent hee sequentes quinque uariaciones.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxviij,5; text: Antiphona Impleat. Amen.] [SARTON 20GF]

[xxix] Hee sequentes antiphone [sunt] transmutate in acutas causa toni in efaut graue et causa semitoni in befabemi per b mollem, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxix,1; text: Antiphona Syon renouaberis. Antiphona Propter Syon non tacebo. Antiphona Factus sum sicut homo. Antiphona O mors ero mors tua. Amen.] [SARTON 20GF]

AD nonam [et ultimam] differenciam quarti toni pertinet hec uariacio.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxix,2; text: Antiphona Ante me. Amen.] [SARTON 20GF]

Hee sequentes antiphone transmutate sunt in acutas causa toni in efaut graui et causa semitoni in befabemi per b mollem, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxix,3; text: Antiphona Ad te domine. Antiphona Ex quo facta [est]. Amen.] [SARTON 20GF]

Intonacio psalmorum quarti toni [sic]:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxix,4; text: Psalmus Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Psalmus Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit et fecit redempcionem plebis sue. Psalmus Magnificat: anima mea dominum.] [SARTON 21GF]

Neuma quarti toni [sic]:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxix,5; text: Quarta uigilia uenit ad eos.] [SARTON 21GF]

[xxx] Istud Venite dicitur in hiis dominicis scilicet dominica prima et secunda et tercia aduentus domini [et in quarta feria quatuor temporum aduentus domini]; et in uigilia natalis domini: et in passione domini et in Dominica in ramis palmarum; et in festo sanctorum Fabiani et sebastiani; [et] in exaltacione sancte crucis, [et] in festo sancti Dionysii [Et] in commemoracione beate marie; et in festis nouem leccionum [de communi hystoria] unius martyris; et plurimorum martyrum et plurimorum confessorum et in communi unius uirginis et in octauis sancti stephani et sancti Johannis apostoli si dominica non fuerit, et cotidie in octauis sancte trinitatis et corporis christi quando de octaua fit seruicium.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxx,1; text: Uenite exultemus domino. iubilemus ei. Quoniam deus magnus. Ipse conspicit.] [SARTON 21GF]

Iste Venite dicitur in festo sancti iohannis apostoli [et in octaua eiusdem sidominica fuerit]:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxx,2; text: Uenite exultemus domino: iubilemus ei. Quoniam deus magnus. Ipse conspicit.] [SARTON 21GF]

Istud Venite dicitur in die natalis domini et per octauas epyphanie, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxx,3; text: Uenite exultemus. iubilemus ei. Quoniam deus magnus. Ipse conspicit.] [SARTON 22GF]

Istud Venite dicitur in secunda feria post Domine ne in ira:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxx,4; text: Uenite exultemus domino. iubilemus ei.] [SARTON 22GF]

[xxxj] [Anonymous, Sarum Tonary, xxxj,1; text: Quoniam deus magnus. Ipse conspicit.] [SARTON 22GF]

Istud Venite dicatur in die sancti stephani et in octaua eiusdem si dominica fuerit; et in festo sancte trinitatis: et in festo corporis christi et in octaua die eiusdem festi et in hiis festis scilicet Sancti nicholai, et in purificacione beate marie, Apostolorum Petri et pauli, In inuencione sancti stephani, in Assumpcione et natiuitate beate marie et sancte Katerine gloriose uirginis hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxj,2; text: Uenite exultemus domino. iubilemus ei. Quoniam deus magnus. Ipse conspicit. Versus responsoriorum. Gloria patri et filio et spiritui sancto. De officiis missarum. Prope esto. Reminiscere. Amen.] [SARTON 22GF]

In tempore uero pasche finiantur officia sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxj,3; text: Alleluya, alleluya.] [SARTON 23GF]

Intonacio psalmorum in officiis missarum.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxj,4; text: Beati immaculati in uia: qui ambulant in lege domini.] [SARTON 23GF]

[xxxij] [Anonymous, Sarum Tonary, xxxij,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto: sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 23GF]

QUINTUS TONUS in efaut graui finitur, habens eleuacionem a sua finali litera usque ad eandem literam consimilem id est Efaut acutam, et aliquando ad nonam uocem id est gesolreut acutam et aliquando ad decimam id est alamire superacutam, auctoritate psalmiste qui ait In psalterio decacordo psallite illi. Et sub finali litera potest descendere in semitonum et aliquando sed raro in quartam uocem, id est cefaut. Si autem superius quam decimam uocem ascenderit uel inferius quam quartam uocem descenderit tunc cantus [erit] falsus.

In quatuor enim locis incipit, id est in efaut graue et in alamire et cesolfaut et in befabemi, licet rarissime.

Huius eciam cantus frequenter in acutas et in superacutas transmutatur, et tunc facit finem in cesolfaut causa toni et semitoni.

Psalmus eius in efaut graui incipiens saliendo per alamire currit in cesolfaut.

Iste suis quatuor incepcionibus, tres tantum imponit differencias antiphonarum et tres officiorum; unam habet neupmam principalem et unum Venite.

AD primam differenciam quinti toni pertinent quatuordecim uariaciones quarum prima est hec. Omnis antiphona quinti toni que incipit in alamire acuta descendendo in efaut graue et iterum per alamire ascendit ad cesolfaut illum bis percuciens ascendendo ad delasolre et in cesolfaut facit finem hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxij,2; text: Antiphona Ecce uirgo. Antiphona Vox clamantis in deserto. Antiphona Omnes angeli eius.] [SARTON 23GF]

[xxxiij] Secunda uariacio est in hiis tribus antiphonis.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiij,1; text: Antiphona Montes et omnes colles. Antiphona Benediccionis tue. Antiphona Propter insuperabilem.] [SARTON 23GF]

Tercia uariacio est hec, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiij,2; text: Antiphona Letamini cum Ierusalem.] [SARTON 24GF]

Quarta uariacio est talis:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiij,3; text: Antiphona Ponent domino.] [SARTON 24GF]

Quinta uariacio est hec:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiij,4; text: Antiphona Alleluya.] [SARTON 24GF]

Sexta uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiij,5; text: Antiphona Exulat.] [SARTON 24GF]

Septima uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiij,6; text: Antiphona Eleuamini.] [SARTON 24GF]

Octaua uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiij,7; text: Antiphona In sole posuit.] [SARTON 24GF]

[xxxiv] Nona uariacio talis est ut patet.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiv,1; text: Antiphona Exultabunt.] [SARTON 24GF]

Decima uariacio talis est: omnis antiphona quinti toni que incipit in alamire acuta statim descendendo in efaut graue et iterum immediate ad cesolfaut per alamire ascendit, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiv,2; text: Antiphona Ecce maria. Antiphona Adueniente.] [SARTON 24GF]

Undecima uariacio in hiis [duabus] antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiv,3; text: Antiphona In conspectu angelorum. Antiphona Alleluya. Alleluya.] [SARTON 24GF]

Duodecima uariacio est hec sic.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiv,4; text: Antiphona Fons ortorum.] [SARTON 24GF]

Tercia decima uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiv,5; text: Antiphona Quia deuotis laudibus.] [SARTON 24GF]

Quartadecima uariacio est hec, ut patet.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiv,6; text: Antiphona Ecce dominus ueniet. Amen.] [SARTON 25GF]

DE secunda differencia quinti toni talis datur regula.

Omnis antiphona quinti toni que incipit in efaut graue et statim saltat per alamire in cesolfaut habet istam differenciam sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxiv,7; text: Antiphona Omnis uallis. Antiphona Placentes deo facti.] [SARTON 25GF]

[xxxv] [Anonymous, Sarum Tonary, xxxv,1; text: Antiphona Spes nostra. Amen.] [SARTON 25GF]

DE tercia differencia quinti toni hec sola antiphona sufficit ad exemplum:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxv,2; text: Antiphona Alma. Amen.] [SARTON 25GF]

Intonacio psalmorum quinti toni:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxv,3; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Psalmus Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit et fecit redempcionem plebis sue. Psalmus Magnificat: anima mea dominum.] [SARTON 25GF]

Neuma quinti toni sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxv,4; text: Quinque prudentes uirgines intrauerunt ad nupcias.] [SARTON 25GF]

Istud Venite dicitur in dominicis paschalis temporis et in die ascencionis et in die pentecostes.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxv,5; text: Venite exultemus: iubilemus ei. Quoniam deus: Ipse conspicit. Versus responsoriorum. Gloria patri et filio: et spiritui sancto.] [SARTON 26GF]

[xxxvj] Dominica in quadragesima inuitatorium et cetera.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxvj; text: In manu tua. Psalmus Venite exultemus: iubilemus ei. Quoniam deus: Ipse conspicit. De officiis missarum. Circumdederunt. Amen. Letare ierusalem. Amen. Miserere michi. Amen. Intonacio psalmorum officiorum missarum. In te domine speraui, non confundar in eternum: in iusticia tua libera me. Gloria patri et filio et spiritui sancto: Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 26GF]

SEXTUS TONUS in efaut graui finitur et sepe facit finem in cesolfaut causa toni uel semitoni, habens eleuacionem a sua finali litera usque ad quintam uocem et aliquando sextam: et sub finali litera potest descendere ad quartam et aliquando ad quintam uocem. Si uero inferius quam quintam uocem descenderit, uel superius quam sextam uocem ascenderit, tunc cantus falsus erit.

Et sic quintus tonus habet elami et efaut acutas quas non habet sextus: ita quod sextus habet elami et efaut graues quas non habet quintus tonus, nisi aliquando quintus tonus miscetur sexto, declinans in desolre et efaut. Sed hoc in antiphonis raro contingit: quorum autem ista est discrecio, cum nec deposicio sexti toni nec tota eleuacio fuerit quinti toni.

[xxxvij] Si in cesolfaut acuta incipiat et eam uel delasolre iuxta quantitatem suam sepius repercuciat, erit quintus tonus. Si autem non nisi ascendat ad b rotundam dicetur sexto tono, siue per principia discerneretur.

Uix enim sextus tonus nisi in suo fine incipit nisi in responsorio Verbum caro et antiphona Si ego uerus Christi que est secunda antiphona super laudes in festo sanctorum Fabiani et Sebastiani: que incipiunt in desolre: et nisi quod aliquando in alami graui et in befabemi per b quadratam incipit, sicut inferius patebit.

In tribus autem locis incipit, id est in desolre, elami, efaut grauibus et aliquando in befabemi et cesolfaut.

Huius eciam cantus frequenter in acutas et in superacutas transmutatur et tunc facit finem in cesolfaut ut supradiximus.

Psalmus enim per omnia ad modum primi toni incipit et currit.

Differencias enim habet officiorum unam et unam antiphonarum, unam neumam principalem et tres Venite: licet enim habet unam differenciam antiphonarum habet tamen uariaciones uiginti et unam in grauibus constituas et in acutis tredecim, quarum prima de grauibus hec est.

Omnis antiphona sexti toni que incipit in efaut graui uel in elami graue et efaut percuciens descendendo in cefaut per desolre illum bis tangens, et statim saltat ad efaut uel ad gesolreut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxvij,1; text: Antiphona Orietur. Antiphona O admirabile. Antiphona Dignus a dignis laudatur.] [SARTON 27GF]

Secunda uariacio est hec. Omnis antiphona sexti toni que incipit in efaut graue, bis uel ter percuciendo et postea elami semel tangendo et ita ascendit per gesolreut usque ad alamire acutam:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxvij,2; text: Antiphona Ipse inuocauit me.] [SARTON 27GF]

Tercia uariacio est hec. Omnis antiphona sexti toni que incipit in efaut graui et ascendit per gesolreut ad alamire et statim descendit gradatim ad efaut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxvij,3; text: Antiphona Benedictus. Antiphona Alleluya.] [SARTON 27GF]

Quarta uariacio est hec. Omnis antiphona sexti toni, que incipit in efaut graue ascendendo gradatim ad befami per cantum b mollem, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxvij,4; text: Antiphona Malos. Antiphona Loquens dominus.] [SARTON 27GF]

[xxxviij] Quinta uariacio est in hac sola antiphona.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxviij,1; text: Antiphona Puer Iesus.] [SARTON 27GF]

Sexta uariacio in hac sola antiphona consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxviij,2; text: Antiphona Non confundas me.] [SARTON 27GF]

Septima uariacio talis, ut patet.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxviij,3; text: Antiphona Signatum est.] [SARTON 27GF]

Octaua uariacio est hec. Omnis antiphona sexti toni que incipit in efaut graue elami percuciens et statim ab efaut descendit in desolre, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxviij,4; text: Antiphona Modicum. Antiphona Ponens petrus.] [SARTON 27GF]

Nona uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxviij,5; text: Antiphona Libera nos.] [SARTON 27GF]

Decima uariacio talis est, ut patet.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxviij,6; text: Antiphona Tu populum.] [SARTON 27GF]

Undecima uariacio est hec. Omnis antiphona sexti toni que incipit in efaut graue ascendendo gradatim in alamire illum bis percuciens et facit finem in gesolreut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxviij,7; text: Antiphona Amicus.] [SARTON 27GF]

[xxxix] Duodecima uariacio talis est, ut patet.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxix,1; text: Antiphona O Christe.] [SARTON 28GF]

Tercia decima uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxix,2; text: Antiphona Si ego.] [SARTON 28GF]

Quarta decima uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxix,3; text: Antiphona Sidera scansurus.] [SARTON 28GF]

Decima sexta uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxix,4; text: Antiphona Cum ergo sint.] [SARTON 28GF]

Decima septima uariacio est hec. Omnis antiphona sexti toni que incipit in efaut ascendendo per gesolreut ad alamire, deinde statim descendit in efaut, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxix,5; text: Antiphona Nesciens mater uirgo uirum. Antiphona Ascendit christus. Antiphona Regali ex progenie maria. Antiphona Exaltabuntur.] [SARTON 28GF]

Octaua decima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxix,6; text: Antiphona Alleluya.] [SARTON 28GF]

Decima nona uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, xxxix,7; text: Antiphona Virgines sancti dei.] [SARTON 28GF]

[xl] Vicesima uariacio in hiis tribus antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xl,1; text: Antiphona In excelsis. Antiphona Domine refugium. Antiphona In sanctis eius.] [SARTON 28GF]

Vicesima prima uariacio est hec. Omnis antiphona sexti toni que incipit in efaut graue, ascendendo gradatim ad alamire et statim descendit in efaut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xl,2; text: Antiphona Populis.] [SARTON 28GF]

Hee sequentes antiphone transmutate sunt in acutas causa toni uel semitoni inter cesolfaut et befabemi per cantum b mollem, et causa semitoni inter befabemi et alamire per idem cantum: et nominantur uariaciones in acutas constitutas: quarum prima uariacio in hiis [tribus] antiphonis consistit:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xl,3; text: Antiphona Fortitudo. Antiphona Que mulier. Antiphona O quam gloriosum.] [SARTON 28GF]

Secunda uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, xl,4; text: Antiphona O quam admirabile.] [SARTON 28GF]

Terci uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, xl,5; text: Antiphona Exulantis predia.] [SARTON 29GF]

Quarta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, xl,6; text: Antiphona Ad Thome.] [SARTON 29GF]

[xlj] Quinta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlj,1; text: Antiphona Opem.] [SARTON 29GF]

Sexta uariacio in hiis quinque antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlj,2; text: Antiphona Ascendente. Antiphona Benedicamus. Antiphona Benedicta. Antiphona Aula. Antiphona Venit dilectus.] [SARTON 29GF]

Septima uariacio in hiis duabus antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlj,3; text: Antiphona Hodie. Antiphona Dum inuentum.] [SARTON 29GF]

Octaua uariacio talis est ut patet.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlj,4; text: Antiphona Benedicta.] [SARTON 29GF]

Nona uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlj,5; text: Antiphona Elegit eos.] [SARTON 29GF]

Decima uariacio est hec:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlj,6; text: Antiphona Cesar electos.] [SARTON 29GF]

Undecima uariacio in [hiis] quatuor antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlj,7; text: Antiphona Vobis datum. Antiphona Gloriam. Antiphona Artus febre. Antiphona Gaudent in celis.] [SARTON 29GF]

[xlij] Duodecima uariacio in hiis duabus antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlij,1; text: Antiphona Andreas. Antiphona Benedictus.] [SARTON 30GF]

Tercia decima uariacio est hec, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlij,2; text: Occurrit beato iohanni. Amen.] [SARTON 30GF]

Intonacio psalmorum sexti toni hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlij,3; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Psalmus Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit et fecit redempcionem plebis sue. Psalmus Magnificat: anima mea dominum.] [SARTON 30GF]

Neuma sexti toni.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlij,4; text: Sexta hora sedit super puteum.] [SARTON 30GF]

Istud Venite dicatur in die festo [sanctorum] innocencium et in die pasche et in festo [omnium sanctorum et] reliquiarum, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlij,5; text: Venite exultemus domino: iubilemus ei. Quoniam deus magnus: Ipse conspicit.] [SARTON 30GF]

[xliii] Istud Venite dicitur per ebdomadam pasche et in festis sanctorum paschalis temporis, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xliij,1; text: Venite exultemus domino: iubilemus ei. Quoniam deus magnus: Ipse conspicit.] [SARTON 31GF]

Istud Venite dicatur in uigilia epiphanie, si dominica non fuerit, et in feria tercia quarta quinta [et] sexta et sabbato post Domine ne in ira, et in secunda feria passionis domini, et in feriis paschalis temporis, et in uigilia ascencionis domini et pentecostes: et in inuitatorio Regem martyrum inuitatorio Regem confessorum [et] inuitatorio Regem uirginum et in secunda feria aduentus domini.

[Anonymous, Sarum Tonary, xliij,2; text: Uenite exultemus: iubilemus ei. Quoniam deus: Ipse conspicit. Versus responsoriorum. Gloria patri et filio: et spiritui sancto.] [SARTON 31GF]

De officiis missarum sexti toni.

[Anonymous, Sarum Tonary, xliij,3; text: Hodie scietis.] [SARTON 31GF]

In tempore uero pasche hoc modo finiantur officia sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xliij,4; text: Alleluya, alleluya.] [SARTON 31GF]

Intonacio psalmorum in officiis missarum

[Anonymous, Sarum Tonary, xliij,5; text: Domini est terra et plenitudo eius: orbis terrarum et uniuersi qui habitant in eo.] [SARTON 31GF]

[xliv] [Anonymous, Sarum Tonary, xliv,1; text: Gloria patri et filio et spiritui sancto: Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 31GF]

SEPTIMUS TONUS in gesolreut graui finitur et aliquando facit finem suum in cesolfaut et aliquando in gesolreut acutam causa toni uel semitoni; habens eleuacionem a sua finali litera usque ad literam consimilem, id est gesolreut acutam, et aliquando ad nonam uocem, id est alamire superacutam, et aliquando decimam id est b quadratum, siue befabemi superacutam auctoritate psalmiste qui ait In psalterio decacordo et cetera [psallite illi]. Et sub finali litera potest descendere ad secundam uocem et aliquando ad quartam. Si autem inferius quam quartam uocem descenderit uel superius ascenderit quam decimam uocem, tunc cantus falsus erit.

In quatuor enim locis incipit, id est in gesolreut graui et in befabemi et in cesolfaut et in desolre.

Magnamque similitudinem in plerisque suis cantibus cum suo plagali habet [et in] incepcionibus maxime. Nam aliquando contingit quod totus cursus siue tenor sit septimi et sola incepcio octaui, ut propter solam incepcionem neupma et differencia octaui imponitur. Et sic fit [ut] incepcio utraque conueniat, sed tamen in tenore est distancia. Hec autem contingunt maxime illis que in gesolreut graui incipientes in cesolfaut diatessaron faciunt; sed ibi aduertendum est quod, si supra moram fecerint, sunt septimi. Si uero in eodem [et] sub, sunt octaui.

Huius eciam cantus frequenter in superacutas transmutatur ut supradiximus, scilicet in principio huius toni. Psalmus eius incipit in befabemi per b quadratam et currit in delasolre. Differencias enim habet officiorum tres, antiphonarum [uero] septem, unam neupmam principalem et unam Uenite cum suis uariacionibus.

AD primam differenciam septimi toni pertinent duodecim uariaciones quarum prima est hec. Omnis antiphona septimi toni que incipit in gesolreut graui et ascendit per alamire et cesolfaut in delasolre, bis uel ter cesolfaut percuciens, et in delasolre facit finem, hoc modo:-

[xlv] [Anonymous, Sarum Tonary, xlv,1; text: Antiphona Ueni domine. Antiphona Nunc dimittis domine.] [SARTON 32GF]

Secunda uariacio est hec. Omnis antiphona septimi toni [que incipit] in gesolreut graui ascendendo per alamire in cesolfaut et statim currit per befabemi, deinde per cesolfaut ascendit in delasolre et ibidem facit finem [hoc modo]:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlv,2; text: Antiphona Nox precessit. Antiphona Concede nobis.] [SARTON 32GF]

Tercia uariacio est hec: omnis antiphona septimi toni que incipit in gesolreut graui ascendendo per befabemi et cesolfaut: deinde statim saltat ad elami et facit finem in delasolre, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlv,3; text: Antiphona Ecce apparebit.] [SARTON 32GF]

Quarta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlv,4; text: Antiphona De celo ueniet. Antiphona Cantate domino.] [SARTON 32GF]

Quinta uariacio est hec: omnis antiphona [septimi toni] que incipit in gesolreut graue ascendendo per befabemi in cesolfaut usque ad delasolre, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlv,5; text: Antiphona Erumpant montes. Antiphona Magnificatus est. Antiphona Afferte domino.] [SARTON 32GF]

Sexta uariacio est hec: omnis antiphona septimi toni que incipit in gesolreut graue ascendendo per befabemi et cesolfaut [usque] ad delasolre et ibidem facit finem, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlv,6; text: Antiphona Apparuit.] [SARTON 32GF]

[xlvj] Septima uariacio est hec: omnis antiphona septimi toni que incipit in gesolreut graue et statim saltat ad cesolfaut deinde befabemi percuciens ascendendo per cesolfaut ad delasolre, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvj,1; text: Antiphona Iuxta eloquium. Antiphona In matutinis. Antiphona Uidit iacob scalam. summitas eius.] [SARTON 32GF]

Octaua uariacio est hec: omnis antiphona [septimi toni] que incipit in gesolreut graue ascendendo solummodo per befabemi ad delasolre, [hoc modo]:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvj,2; text: Antiphona Considerabam. Antiphona Constitues eos.] [SARTON 33GF]

Nona uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvj,3; text: Antiphona Sponsus ut e thalamo. Antiphona Crux alma fulget.] [SARTON 33GF]

Decima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvj,4; text: Antiphona Beata Agatha.] [SARTON 33GF]

Undecima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvj,5; text: Antiphona Electi sunt in christo.] [SARTON 33GF]

Duodecima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvj,6; text: Antiphona Te gloriosus. Amen.] [SARTON 33GF]

[xlvij] Hee sequentes antiphone transmutate sunt in acutas et in superacutas causa semitoni inter cesolfaut et befabemi superacutam per b quadratum. Dominica tercia aduentus domini in laudibus.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvij,1; text: Antiphona Jerusalem.] [SARTON 33GF]

De sancto Stephano in tercio nocturno.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvij,2; text: Antiphona In domino.] [SARTON 33GF]

De innocentibus in tercio nocturno.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvij,3; text: Antiphona Norunt infantes.] [SARTON 33GF]

In die pentecostes super Benedictus.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvij,4; text: Antiphona Accipite.] [SARTON 33GF]

De sancto uincencio in tercio nocturno.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvij,5; text: Antiphona Beatus uincencius.] [SARTON 33GF]

[In festo] apostolorum philippi et iacobi in laudibus antiphona.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvij,6; text: Antiphona Si manseritis.] [SARTON 33GF]

Ad secundas uesperas in eodem festo super Magnificat.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlvij,7; text: Antiphona Si cognouissetis me.] [SARTON 34GF]

[xlviij] [In] inuencione sancti Stephani in tercio nocturno.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlviij,1; text: Antiphona In ieiuniis.] [SARTON 34GF]

Super Benedictus [eodem die] antiphona.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlviij,2; text: Antiphona Ex odoris.] [SARTON 34GF]

In exaltacione sancte crucis in secundo nocturno.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlviij,3; text: Antiphona Saluator mundi. Amen.] [SARTON 34GF]

DE secunda differencia septimi toni talis datur regula. Omnis antiphona septimi toni que incipit in delasolre, descendendo in befabemi per b quadratam et statim iterum ascendit de eadem delasolre ad elami acutam, postea iterum in delasolre terminando. Et omnis antiphona septimi toni que incipit in delasolre descendendo per cesolfaut in befabemi per b quadratam habet istam differenciam sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlviij,4; text: Antiphona Omnis. Antiphona Specie tua. Antiphona Dexteram meam et collum meum cinxit. Antiphona Quis es tu qui uenisti ad me. Antiphona Domine. Antiphona In tribulacione. Amen.] [SARTON 34GF]

Hee sequentes antiphone transmutate sunt in acutas et in superacutas causa toni inter alamire et befabemi superacutas per b quadratam.

Feria quinta in Cena domini in secundo nocturno.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlviij,5; text: Antiphona Liberauit.] [SARTON 34GF]

[xlix] Feria sexta in die parasceues in laudibus.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlix,1; text: Antiphona Proprio.] [SARTON 34GF]

Sabbato in uigilia pasche in primo nocturno.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlix,2; text: Antiphona Caro mea.] [SARTON 34GF]

Unius martyris in primo nocturno.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlix,3; text: Antiphona Voce mea.] [SARTON 34GF]

In tercio nocturno.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlix,4; text: Antiphona Iustus dominus.] [SARTON 35GF]

In uigilia mortuorum in laudibis.

[Anonymous, Sarum Tonary, xlix,5; text: Antiphona Me suscepit.] [SARTON 35GF]

Hec sola antiphona transmutata est in acutas et in superacutas causa semitoni inter cesolfaut et befabemi superacutas per b quadratum, et causa toni inter cesolfaut et befabemi acutas per cantum b mollem, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, xlix,6; text: Antiphona Qualis est dilectus. Amen.] [SARTON 35GF]

DE tercia differencia septimi toni talis datur regula. Omnis antiphona septimi toni que incipit in befabemi per b quadratam et [statim] [l] saltat in delasolre descendendo in befabemi et iterum per delasolre ascendit ad elami acutam et [in] delasolre facit finem, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, l,1; text: Antiphona Exortum est. Amen.] [SARTON 35GF]

DE quarta differencia septimi toni talis datur regula. Omnis antiphona septimi toni que incipit in gesolreut graue et statim saliendo ascendit ad delasolre, habet istam differenciam, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, l,2; text: Antiphona Angelus. Amen.] [SARTON 35GF]

DE quinta differencia septimi toni pertinent quatuor uariaciones quarum prima est hec. Omnis antiphona septimi toni que incipit in cesolfaut [et] per strictam descensionem statim reascendit ad elami acutam per delasolre sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, l,3; text: Antiphona Stella ista.] [SARTON 35GF]

Secunda uariacio est hec. Omnis antiphona septimi toni que incipit in cesolfaut descendendo in befabemi per b quadratam, et statim reascendit per cesolfaut et delasolre ad elami terminando in delasolre hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, l,4; text: Antiphona Clamauerunt.] [SARTON 35GF]

Tercia uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, l,5; text: Antiphona Loquebantur.] [SARTON 35GF]

Quarta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, l,6; text: Antiphona Domine. Amen.] [SARTON 35GF]

[lj] DE sexta differencia septimi toni talis datur regula. Omnis antiphona septimi toni que incipit in befabemi per b quadratam et ascendit gradatim ad delasolre et facit finem in cesolfaut uel si ascendit gradatim usque ad elami acutam, et in delasolre facit finem [habet istam differenciam,] hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lj,1; text: Antiphona Confitebor. Antiphona Misit dominus. Amen.] [SARTON 35GF]

DE septima differencia septimi toni hanc solam inuenimus antiphonam, scilicet in dominica tercia quadragesime ad primas uesperas super Magnificat.

[Anonymous, Sarum Tonary, lj,2; text: Antiphona Dedit pater. Amen.] [SARTON 36GF]

Intonacio psalmorum septimi toni.

[Anonymous, Sarum Tonary, lj,3; text: Psalmus Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Psalmus Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit et fecit redempcionem plebis sue. Psalmus Magnificat: anima mea dominum.] [SARTON 36GF]

Neuma septimi toni.

[Anonymous, Sarum Tonary, lj,4; text: Septem sunt spiritus ante tronum dei.] [SARTON 36GF]

DE inuitatoriis et eorum differenciis.

In historia Domine ne in ira inuitatorium hoc modo.

[Anonymous, Sarum Tonary, lj,5; text: Preoccupemus.] [SARTON 36GF]

[lij] Dominica prima quadragesime [inuitatorium].

[Anonymous, Sarum Tonary, lij,1; text: Non sit uobis.] [SARTON 36GF]

Dominica quarta quadragesime [inuitatorium].

[Anonymous, Sarum Tonary, lij,2; text: Populus.] [SARTON 36GF]

Dominica in sexagesima et quinquagesima [inuitatorium].

[Anonymous, Sarum Tonary, lij,3; text: Quoniam deus. Uenite exultemus domino: iubilemus ei. Quoniam deus magnus. Ipse conspicit.] [SARTON 37GF]

Dominica secunda aduentus domini inuitatorium.

[Anonymous, Sarum Tonary, lij,4; text: Prestolantes.] [SARTON 36GF]

Dominica secunda quadragesime inuitatorium.

[Anonymous, Sarum Tonary, lij,5; text: Deus magnus.] [SARTON 37GF]

In inuencione sancte crucis inuitatorium.

[Anonymous, Sarum Tonary, lij,6; text: Alleluya. Salue. Uenite exultemus domino: iubilemus ei. Quoniam deus magnus. Ipse conspicit.] [SARTON 37GF]

[liij] De sancto andrea inuitatorium.

[Anonymous, Sarum Tonary, liij,1; text: Adoremus uictoriosissimum. Uenite exultemus domino: iubilemus ei. Quoniam deus magnus. Ipse conspicit. Uersus responsoriorum. Gloria patri et filio: et spiritui sancto. De officiis missarum. Populus Syon. Amen. Puer natus. Amen. Adorate. Amen.] [SARTON 38GF]

In tempore uero paschali finiantur officia.

[Anonymous, Sarum Tonary, liij,2; text: Alleluya. Alleluya.] [SARTON 37GF]

Intonacio psalmorum in officiis missarum.

[Anonymous, Sarum Tonary, liij,3; text: Dominus regnauit exultet terra: letentur et insule multe. Gloria patri et filio et spiritui sancto: Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 38GF]

[liv] OCTAUUS TONUS in gesolreut graui finitur et aliquando facit finem in delasolre et cesolfaut causa toni uel semitoni: habens eleuacionem a sua finali litera usque ad quintam uocem et aliquando ad sextam regulariter, et aliquando ad octauam uocem, id est ad literam consimilem, id est gesolreut acutam, tamen irregulariter.

Set propter dulcedinem cantus et sub finali litera potest descendere ad quartam uocem et aliquando sed raro ad sextam, et hoc precipue in prosis id est in sequenciis ad missam; ut in Christi hodierna, Alle-Celeste, Ad celebres rex, Christo inclito et in consimilibus, quia quando desunt cantus huius toni in delasolre tunc potest descendere usque ad efaut graue. Si autem inferius descenderit quam ad quartam uel ad sextam uocem aut superius ascenderit quam ad octauam, tunc cantus falsus erit.

Differt uero octauus tonus a septimo tono quia octauus tonus habet cesolfaut desolre elami graues, quas non habet septimus. Et septimus tonus habet efaut et gesolreut acutas quas de iure non habet octauus. Sane in hiis cantibus qui inter octaui disposicionem et septimi eleuacionem medii sunt, ut in reliquis quoque modis id est tonis, secundum formularum uarietatem in qua maneant discernentur: per ipsas enim uarietates uniuscuiusque toni principia liquido peruidebis.

Octauus enim tonus in sex locis incipit, id est cefaut desolre efaut et gesolreut grauibus et in alamire et cesolfaut acutis.

Huius eciam cantus sepe in acutas et in superacutas transmutatur et tunc facit finem in delasolre et aliquando in cesolfaut ut supra diximus in principes huius toni.

Psalmus eius incipit in gesolreut et currit in cesolfaut ad modum secundi toni.

Differencias enim habet officiorum duas, antiphonarum quinque, unam neupmam principalem et nullum Venite.

AD primam differenciam octaui toni pertinent triginta nouem uariaciones quarum prima est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in gesolreut graue ascendens ad alamire et statim descendunt per gesolreut in efaut habent istam uariacionem. Et eodem modo incipiantur ante psalmi intonacionem nisi solummodo in uigilia pasche in tercio nocturno super hanc antiphonam Deus adiuuat: tunc enim ad uariacionem huius differencie incipiatur sed tantum prima diccio non dicitur et statim ipsum psalmum prosequatur.

[Anonymous, Sarum Tonary, liv; text: Antiphona Miserere. Antiphona Tanquam sponsus.] [SARTON 39?GF]

[lv] Secunda uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in efaut graue ascendendo ad gesolreut graue, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lv,1; text: Antiphona Hora est.] [SARTON 39GF]

Tercia uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in gesolreut, bis uel ter siue pluries illum percuciens et facit finem in gesolreut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lv,2; text: Antiphona Suscepimus deus. Antiphona Captabunt. Antiphona Estote. Antiphona Uenite. Antiphona Ne timeas.] [SARTON 39GF]

Quarta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lv,3; text: Cum autem.] [SARTON 39GF]

Quinta uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in efaut graue ascendendo gradatim ad alamire et finem facit in gesolreut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lv,4; text: Antiphona Gloria. Antiphona Petite.] [SARTON 39GF]

Sexta uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in gesolreut [et] per efaut descendit in desolre, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lv,5; text: Antiphona Iudea. Antiphona Rex pacificus. Antiphona Patefacte sunt. Antiphona Dominus. Antiphona Dicit Dominus. Antiphona Sancte paule apostole. Antiphona Beata dei.] [SARTON 39GF]

[lvj] Septima uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in gesolreut et immediate descendit in desolre et postea ascendit in efaut graui, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lvj,1; text: Antiphona Spiritus. Antiphona Orietur. Antiphona Super solium.] [SARTON 39GF]

Octaua uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in alamire et statim descendit in efaut graue et facit finem in gesolreut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lvj,2; text: Antiphona Scitote. Antiphona Libera.] [SARTON 40GF]

Nona uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in gesolreut bis uel ter illum percuciens et statim per alamire ascendit in cesolfaut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lvj,3; text: Antiphona Natiuitatem hodiernam. Antiphona Cum autem. Antiphona In loco pascue. Antiphona Adorate dominum. Antiphona Quia uidisti.] [SARTON 40GF]

Decima uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in alamire descendendo gradatim in efaut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lvj,4; text: Antiphona Exaudi. Antiphona In ecclesiis.] [SARTON 40GF]

Undecima uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in gesolreut ascendendo per alamire ad cesolfaut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lvj,5; text: Antiphona Ego sum. Antiphona Ecce mitto.] [SARTON 40GF]

[lvij] Duodecima uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in gesolreut illum bis uel ter percuciens, descendendo in efaut, eum similiter bis percuciens, et iterum ascendit in gesolreut, hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lvij,1; text: Antiphona O crux.] [SARTON 40GF]

Tercia decima uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in gesolreut et per districcionem descendit in elami deinde per efaut et gesolreut usque ad alamire eam bis percuciens et facit finem in gesolreut hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lvij,2; text: Antiphona Conuertere Domine.] [SARTON 40GF]

Quarta decima uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in gesolreut ascendendo ad alamire et statim descendit in efaut et iterum ascendit ad gesolreut hoc modo:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lvij,3; text: Antiphona Memento mei.] [SARTON 40GF]

Decima quinta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lvij,4; text: Antiphona Strictis.] [SARTON 40GF]

Decima sexta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lvij,5; text: Antiphona Tu per Thome.] [SARTON 40GF]

Decima septima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lvij,6; text: Antiphona Mirabile.] [SARTON 41GF]

Octaua decima uariacio est hec, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lvij,7; text: Antiphona Baptizat.] [SARTON 41GF]

[lviij] Nona decima uariacio est hec, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lviij,1; text: Antiphona Deus.] [SARTON 41GF]

Uicesima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lviij,2; text: Antiphona Dixit dominus.] [SARTON 41GF]

Uicesima prima uariacio est hec, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lviij,3; text: Antiphona Operamini.] [SARTON 41GF]

Uicesima secunda uariacio est hec, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lviij,4; text: Antiphona Subiit.] [SARTON 41GF]

Uicesima tercia uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lviij,5; text: Antiphona Omnes.] [SARTON 41GF]

Uicesima quarta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lviij,6; text: Antiphona Ego ueritatem.] [SARTON 41GF]

Uicesima quinta uariacio est hec, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lviij,7; text: Antiphona Veni sancte spiritus.] [SARTON 41GF]

Uicesima sexta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lviij,8; text: Antiphona Una igitur.] [SARTON 41GF]

[lix] Uicesima septima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lix,1; text: Antiphona Quem dicunt.] [SARTON 41GF]

Uicesima octaua uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lix,2; text: Antiphona Tu es uas.] [SARTON 41GF]

Uicesima nona uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lix,3; text: Antiphona Orauit.] [SARTON 41GF]

Tricesima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lix,4; text: Antiphona In medio.] [SARTON 41GF]

Tricesima prima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lix,5; text: Antiphona Insignes.] [SARTON 42GF]

Tricesima secunda uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lix,6; text: Antiphona Sancti et iusti.] [SARTON 42GF]

Tricesima tercia uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lix,7; text: Antiphona Iste sanctus.] [SARTON 42GF]

Tricesima quarta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lix,8; text: Antiphona Letentur omnes.] [SARTON 42GF]

[lx] Tricesima quinta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lx,1; text: Antiphona Beatus ille.] [SARTON 42GF]

Tricesima sexta uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lx,2; text: Antiphona Si iniquitates.] [SARTON 42GF]

Tricesima septima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lx,3; text: Antiphona Pater abraham.] [SARTON 42GF]

Tricesima octaua uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lx,4; text: Antiphona Dilecti deo.] [SARTON 42GF]

Tricesima nona uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lx,5; text: Antiphona Audito. Amen.] [SARTON 42GF]

AD secundam differenciam octaui toni pertinent octodecim uariaciones quarum prima est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in cesolfaut descendendo in befabemi deinde per cesolfaut ascendit ad delasolre et finem facit in cesolfaut sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lx,6; text: Antiphona Ueniet. Antiphona Ego. Antiphona Deus meus es tu.] [SARTON 42GF]

Secunda uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in cesolfaut descendendo in alamire et statim ascendit iterum ad cesolfaut descendendo per befabemi in gesolreut:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lx,7; text: Antiphona Hodie scietis. Antiphona Crastina erit uobis salus.] [SARTON 42GF]

[lxj] [Anonymous, Sarum Tonary, lxj,1; text: Antiphona Sancti tui domine florebunt.] [SARTON 43GF]

Tercia uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in cesolfaut descendendo gradatim in gesolreut causa toni.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxj,2; text: Antiphona Beatus.] [SARTON 43GF]

(Quarta uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni) que incipit in cesolfaut, sepe eam percuciens, ascendendo ad delasolre: deinde iterum descendit per cesolfaut in befabemi et facit finem in cesolfaut sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lxj,3; text: Antiphona Factus est repente de celo sonus.] [SARTON 43GF]

Quinta uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in cesolfaut et descendit [per] befabemi in gesolreut:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lxj,4; text: Antiphona Terra tremuit. Antiphona Sic eum uolo.] [SARTON 43GF]

Sexta uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in cesolfaut, befabemi tangendo, deinde ad cesolfaut ascendit per befabemi uel per alamire in gesolreut, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lxj,5; text: Antiphona Domine clamaui. Antiphona Intellige clamorem. Antiphona Dominus.] [SARTON 43GF]

Septima uariacio est hec. Omnis antiphona octaui toni que incipit in cesolfaut ascendendo gradatim in alamire, sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lxj,6; text: Antiphona Credidi. Antiphona Beati omnes. Antiphona Deus deorum.] [SARTON 43GF]

[lxij] Octaua uariacio in hiis tribus antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxij,1; text: Antiphona Benediximus uobis. Antiphona Beatus uir qui impleuit. Antiphona Alleluya, Alleluya.] [SARTON 44GF]

Nona uariacio in hiis tribus antiphonis consistit.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxij,2; text: Antiphona Te decet. Antiphona Benedic. Antiphona Bonum est.] [SARTON 44GF]

Decima uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxij,3; text: Antiphona Recordare.] [SARTON 44GF]

Undecima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxij,4; text: Antiphona Auertantur.] [SARTON 44GF]

Duodecima uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxij,5; text: Antiphona O uos omnes.] [SARTON 44GF]

Tercia decima uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxij,6; text: Antiphona Erat autem.] [SARTON 44GF]

Quarta decima uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxij,7; text: Antiphona Ego sum uia et ueritas.] [SARTON 44GF]

Quinta decima uariacio est hec.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxij,8; text: Antiphona Dominus in templo.] [SARTON 44GF]

[lxiij] Sexta decima uariacio talis est.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxiij,1; text: Antiphona Cogitauerunt.] [SARTON 44GF]

Septima decima uariacio.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxiij,2; text: Antiphona Sub throno dei.] [SARTON 44GF]

Octaua decima uariacio est.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxiij,3; text: Antiphona Salue crux. Amen.] [SARTON 45GF]

DE tercia differencia octaui toni, sunt in hee tres antiphone.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxiij,4; text: Antiphona In eternum. Antiphona Deo nostro. Antiphona De profundis. Amen.] [SARTON 45GF]

DE quarta differencia octaui toni sunt in hee quatuor antiphone.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxiij,5; text: Antiphona Impii super iustum. Antiphona Nupcie. Antiphona Anime impiorum. Antiphona Egregie. Amen.] [SARTON 45GF]

DE quinta et ultima differencia octaui toni:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lxiij,6; text: Antiphona Nos qui uiuimus. Antiphona Sapiencia. Antiphona Cum uenerit. Antiphona Da pacem. Antiphona Angelus domini. Antiphona Martires domini. Amen.] [SARTON 45GF]

[lxiv] Intonacio psalmorum octaui toni.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxiv,1; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit et fecit redempcionem plebis sue. Magnificat: anima mea dominum.] [SARTON 46GF]

Intonacio psalmorum quinte differencie octaui toni sic:-

[Anonymous, Sarum Tonary, lxiv,2; text: In exitu israel de egypto: domus iacob de populo barbaro. Facta est iudea sanctificacio eius: Israel potestas eius. et cetera. Benedicite omnia opera domini domino: laudate et superexaltate eum in secula. Benedicite angeli domini domino: Benedicite celi domino. Benedicite aque omnes que super celos sunt domino: benedicite omnes uirtutes domini domino. Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit et fecit] [SARTON 46GF]

[lxv] [Anonymous, Sarum Tonary, lxv,1; text: redempcionem plebis sue. Et erexit cornu salutis nobis: in domo dauid pueri sui. Sicut locutus est per os sanctorum: qui a seculo sunt prophetarum eius. Salutem ex inimicis nostris: et de manu omnium qui oderunt nos. Magnificat: anima mea dominum. Et exultauit spiritus meus: in deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancille sue: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generaciones. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius.] [SARTON 47GF]

Neuma octaui toni.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxv,2; text: Octo sunt beatitudines. Versus responsoriorum. Gloria patri et filio: et spiritui sancto. De officiis missarum. Ad te leuaui. Amen. Lux fulgebit.] [SARTON 47GF]

[lxvj] In tempore paschali finantur officia sic:

[Anonymous, Sarum Tonary, lxvj,1; text: Alleluya, alleluya.] [SARTON 48GF]

Intonacio psalmorum in officiis missarum.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxvj,2; text: Dominus regnauit, decorem indutus est: indutus est dominus fortitudinem et precinxit se. Gloria patri et filio, et spiritui sancto: Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 48GF]

INCIPIUNT differencia primi toni.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxvj,3; text: Seculorum amen.] [SARTON 48GF]

Intonacio psalmorum.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxvj,4; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Deus deus meus: ad te de luce uigilo. Dilexi: quoniam exaudiet dominus uocem oracionis mee.] [SARTON 48GF]

[lxvij] Intonacio super psalmos euangelicos.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxvij,1; text: Magnificat: anima mea dominum. Et exultauit spiritus meus: in deo salutari meo. Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit et fecit redempcionem plebis sue. Neupma.] [SARTON 49GF]

DIFFERENCIE secundi toni.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxvij,2; text: Seculorum amen.] [SARTON 49GF]

Psalmus secundus.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxvij,3; text: Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Deus deus meus: ad te de luce uigilo. Dilexi: quoniam ... oracionis mee. Magnificat: anima mea dominum. Et exultauit spiritus meus: in deo salutari meo. Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit ... plebis sue. Neupma.] [SARTON 49GF]

[lxviij] TERCIUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxviij,1; text: Seculorum amen. Psalmus Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Deus deus meus: ad te de luce uigilo. Dilexi: quoniam ... oracionis mee. Magnificat: anima mea dominum. Et exultauit spiritus meus: in deo salutari meo. Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit ... plebis sue. Neupma.] [SARTON 50GF]

QUARTUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxviij,2; text: Seculorum amen. Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Deus] [SARTON 50GF]

[lxix] [Anonymous, Sarum Tonary, lxix,1; text: deus meus: ad te de luce uigilo. Dilexi: quoniam ... oracionis mee. Magnificat: anima mea dominum. Et exultauit spiritus meus: in deo salutari meo. Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit ... plebis sue. Neupma.] [SARTON 51GF]

QUINTUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxix,2; text: Seculorum amen. Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Deus deus meus: ad te de luce uigilo. Dilexi: quoniam ... oracionis mee. Magnificat: anima mea dominum. Et exultauit spiritus meus: in deo salutari meo. Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit ... plebis sue. Neupma.] [SARTON 51GF]

SEXTUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxix,3; text: Seculorum amen. Dixit dominus domino meo: sede a dextris] [SARTON 51GF]

[lxx] [Anonymous, Sarum Tonary, lxx,1; text: meis. Deus deus meus: ad te de luce uigilo. Dilexi: quoniam ... oracionis mee. Magnificat: anima mea dominum. Et exultauit spiritus meus: in deo salutari meo. Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit ... plebis sue. Neupma.] [SARTON 52GF]

SEPTIMUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxx,2; text: Seculorum amen. Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Deus deus meus: ad te de luce uigilo. Dilexi: quoniam ... oracionis mee. Magnificat: anima mea dominum. Et exultauit spiritus meus: in deo salutari meo. Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit ... plebis sue. Neupma.] [SARTON 52GF]

[lxxj] OCTAUUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxxj,1; text: Seculorum amen. Dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Deus deus meus: ad te de luce uigilo. Dilexi: quoniam ... oracionis mee. Magnificat: anima mea dominum. Et exultauit spiritus meus: in deo salutari meo. Benedictus dominus deus israel: quia uisitauit ... plebis sue. Neupma.] [SARTON 53GF]

DIFFERENCIE primi toni de versibus officiorum ad introitum misse: intonacio psalmorum.

Primus.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxxj,2; text: Seculorum amen. Beati immaculati in uia: qui ambulant in lege domini. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 53GF]

[lxxij] SECUNDUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxxij,1; text: Seculorum amen. Deus iudicium tuum regi da: et iusticiam tuam filio regis. Gloria patri ... spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 54GF]

TERCIUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxxij,2; text: Seculorum amen. Cantate domino canticum nouum: cantate domino omnis terra. Gloria patri et filio et spiritui sancto. Sicut erat ... et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 54GF]

QUARTUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxxij,3; text: Seculorum amen. Domine probasti me et cognouisti me: tu cognouisti sessionem meam et resurreccionem meam. Gloria patri et filio et spiritui sancto.] [SARTON 54GF]

[lxxiij] [Anonymous, Sarum Tonary, lxxiij,1; text: Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 55GF]

QUINTUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxxiij,2; text: Seculorum amen. In te domine speraui, non confundar in eternum: in iusticia tua libera me. Gloria patri ... spiritui sancto. Sicut erat ... et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 55GF]

SEXTUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxxiij,3; text: Seculorum amen. Domini est terra et plenitudo eius: orbis terrarum et uniuersi qui habitant in eo. Gloria patri ... spiritui sancto. Sicut erat ... et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 55GF]

SEPTIMUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxxiij,4; text: Seculorum amen.] [SARTON 55GF]

[lxxiv] [Anonymous, Sarum Tonary, lxxiv,1; text: Cantate domino canticum nouum: quia mirabilia fecit. Gloria patri ... spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 56GF]

OCTAUUS.

[Anonymous, Sarum Tonary, lxxiv,2; text: Seculorum amen. Exurgat deus et dissipentur inimici eius: et fugiant qui oderunt eum a facie eius. Gloria patri ... spiritui sancto. Sicut erat in principio et nunc et semper: et in secula seculorum. Amen.] [SARTON 56GF]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License