Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[364] Anonymi II

De musica antiqua et nova

Ad evidentiam valoris notularum, sciendum quod quotienscumque nota quadrata invenitur habens tractum ascendentem vel descendentem a parte dextra longa dicitur, ut hic:

[L,L,L,L,L,L,Lcsdx,Lcsdx,Lcsdx,Lcsdx on staff4]

Et illa longa aut est perfecta, aut est imperfecta. Si sit perfecta, valet tria tempora; si sit imperfecta, valet duo. Etiam si cantus sit perfectus, valet tria; si non, valet duo.

Item quandocumque punctus quadratus invenitur carens omni tractu, brevis dicitur; et valet unum tempus, nisi in dispositione tertii modi; quia quandocumque inter duas longas inveniuntur due breves, prima brevis valet unum tempus, et secunda duo; quantumcumque sint ejusdem figure; ut hic:

[B,B,B,B,B,B,B,B,B,B,B,B,B on staff4]

Item quandocumque punctus quadratus invenitur, qui sit formatus ad modum losange unius, semibrevis dicitur; ut hic:

[S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S on staff4]

Et nota quod tales tres valent brevem rectam.

Item istius triplex est species sive genus; quia quedam est major, quedam minor, quedam minima. Et dicitur major, quando tres pro tempore perfecto inveniuntur, vel duo pro tempore imperfecto; ut hic:

[L,S,S,S,pt,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,pt,L on staff4]

[365] Minor dicitur, quando due conjunguntur insimul, ita quod una illarum est minima; ut hic:

[S,M,S,M,S,M,pt,S,M,S,S,pt,S,S,S,M,S on staff4]

Item omnes sunt minime que sunt plicate a parte superiori; ut hic:

[M,M,M,M,M,M,M,M,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,M,pt on staff4]

Item istud est intelligendum secundum novum modum notandi, quia antiquitus non fiebat per istum modum.

Notandum est ulterius quod talis est proportio inter istas notas, quod longa perfecta valet tres breves semper perfectas. Recta brevis valet tres semibreves majores, si sit perfecta; si vero sit imperfecta, duas.

Recta semibrevis valet tres minimas; que quidem minime sunt equales, quia amplius dividi non possunt.

Longa imperfecta valet duo tempora que per duas breves designantur.

Brevis autem imperfecta valet duas semibreves majores.

Semibrevis autem major in perfectis et in imperfectis duplici modo dividitur; scilicet in duas vel tres. Si in duas dividitur, tunc una erit minor et altera minima; si in tres, tunc sunt minime et sunt equales.

Et hic de simplicibus figuris quantum ad presens sufficiat.

Omnis ligatura aut est continua aut discreta. Et sciendum est quod quando due note uno corpore formantur, tunc dicitur continua. Si vero plures sibi invicem copulantur, dicitur discreta. Item omnis ligatura aut est cum proprietate, aut sine proprietate; et de istis dantur tales regule.

Omnis ligatura descendens sine proprietate, prima longa dicitur, ut hic:

[Lig3dd,Lig3oda,Lig3dd,Lig3dd,L on staff4]

Item omnis ligatura descendens cum proprietate, prima brevis dicitur, ut hic:

[Lig3cdsndd,Lig3cdsndd,Lig3cdsndd,Lig2cdsnod on staff4]

Item omnis ligatura ascendens sine proprietate, prima brevis:

[Lig3aa,Lig2a,Lig3aa,Lig2oa,Lig2Loa on staff4]

Inveniuntur et ligature cum opposita proprietate; et tales ligature sunt que habent tractum ascendentem supra primam. Unde de istis est regula: quia omnis ligatura cum opposita proprietate tam ascendens, quam descendens, tam in uno corpore quam in diversis formata habet duas primas semibreves majores, ut hic:

[Lig3cssnaa,Lig2cssna,Lig2cssnoa,Lig3cssnaoa,Lig4cssnaaa on staff4]

Item de mediis sciendum est quod medie note ligaturarum, id est omnes que sunt inter primam et ultimam in omni ligatura sunt breves, ut hic:

[Lig7dddddd,Lig7cssnaaaaaa,Lig5cdsndddod on staff4]

De ultimo autem sciendum est, quod omnes ligature diversis corporibus formate descendentes habent ultimam longam, ut hic:

[Lig3cdsndd,Lig4cdsndodd,Lig3cssndd on staff4]

Omnes autem ligature in uno corpore formate, ultima brevis, ut hic:

[Lig3cdsndod,Lig5cdsndddod,Lig2cdsnod on staff4]

[366] Item omnis ligatura ascendens cujus ultima recte stat supra penultimam, habet ultimam longam, ut hic:

[Lig3aart,Lig2art,Lig2art,Lig3cssnaart,Lig4aaart,Lig2art,Lig2art,Lig4aaart,Lig2art,Lig2art on staff4]

Si autem stet adverso capite supra penultimam, tunc illa ultima erit brevis ubicunque, ut:

[Lig3aa,Lig3cssnaa,Lig2a,Lig2a,Lig3aa,Lig3aa,Lig3aa on staff4]

Sequitur de figuris modorum que in diversis locis inveniuntur; propter quod sciendum est quod sunt quinque modi secundum quos totus discantus variatur, et de ipsis dantur tales regule:

Primo sciendum est quod quandocumque sola brevis precedit vel sequitur longam, imperficit illam; id est aufert ab illa tertium de valore quantum et illa brevis valet.

Unde sciendum est quod si sequatur, tunc erit primus modus. Si vero precedat, tunc est secundus. De primo patet hic:

[L,B,Lig2od,L,B,L,B,Lig2acdsn,Lig2acdsn on staff4]

De secundo patet hic:

[B,L,B,Lig2od,L,Lig2art,Lig2art on staff4]

Et sciendum est quod ista regula est generalis, et habet locum inter semibreves respectu brevium, et inter minimas respectu semibrevium.

Et hoc fit pro tanto quia sicut secunda longa dicitur longa respectu brevis, ratione ita brevis secunda dicitur brevis respectu semibrevis, semibrevis respectu minimarum; de semibrevibus respectu brevium patet hic exemplum, quantum ad primum modum:

[B,S,pt,B,S,pt,B,S,M,B,M,M,M on staff4]

Quantum ad secundum modum:

[S,B,pt,S,B,pt,S,M,B,pt,M,M,M,B on staff4]

Etiam de minimis respectu semibrevium; quantum ad primum modum patet hoc exemplum:

[S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,M,M on staff4]

Quantum ad secundum modum:

[M,S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,S on staff4]

Notandum tamen est quod nunquam longa imperfecta a brevi recta imperficitur, quia solum perfectum imperficitur; sed solummodo a semibrevi majore vel minima minuitur, ut hic:

[L,M,pt,L,M,pt,B,M,pt,L,M,pt,L,M,pt,L,M,pt,L,M,pt on staff4]

Brevis autem a sola minima precedente vel sequente minuitur, ut hic:

[M,B,pt,M,B,pt,M,B,pt,M,B,pt,M,B,pt,M,B,pt,B,pt,M on staff4]

Sciendum quod longe imperfecte non possunt imperfici, tamen possunt minui, propter quod est sciendum, quod quandocunque longa imperfecta invenitur diminuta, hoc non potest esse nisi eam precedit vel sequatur minima.

Item sciendum est quod aliquando perfecta imperficitur sive diminuitur a semibrevi precedente vel sequente, nunquam tamen a minima diminuitur. Item duplex perfecta a brevi, a semibrevi majore precedente vel sequente; duplex autem [367] imperfecta non usquam a minima; de omnibus his patet, exemplum hic:

[CSIII:367] [ANO2DEM 01GF]

Notandum est ulterius quod duplex longa prefecta a duabus brevibus imperficitur, aliquando ita quod illa duplex longa remanet sub valore quatuor temporum; prius valebat sex tempora, ut hic:

[Lig3cdsnd2La,Lig3a2La,Lig3aMXcddxa on staff4]

Si autem illam longam duplicem sola brevis precedat, vel sequatur, tunc illa longa valet quinque tempora.

Item notandum est quod accipiendo proportionaliter tot semibreves et tot minime quot ille breves imparcientur, duplices longas valent; possunt similiter illas duplices longas imperficere, ut hic:

[2L,S,S,S,S,S,S,2L,2L,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,L on staff4]

Idem etiam dico de longis simplicibus, ut hic:

[L,S,S,S,pt,L,S,S,S,L; L,M,M,M,M,M,M,M,M,M,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,M,L on staff4]

Idem etiam dico de semibrevibus respectu minimarum, ut sic accipiendo secundum proportionem divisionis notarum, ut hic:

[B,M,M,M,pt,M,S,M,S,M,S,pt,B,S,pt,S,B,M,M,M,B on staff4]

Intelligendum est etiam quod idem est judicium, si pause breves vel semibreves vel etiam minime precedent vel sequuntur tales longas, ut hic:

[BP,SP,MP,L,BP,BP,MP,L,SP,SP,L,pt,L,BP,pt,BP,L,pt,L on staff4]

Quia sicut brevis longam perfectam imperficit, ita etiam pausa brevis longam notam vel pausam imperficit, ut hic:

[BP,L,pt,L,BP,pt,LP,BP,pt,BP on staff4]

Propter quod sciendum est quod pausa que quatuor lineas occupat, est longa et valet tria tempora. Illa autem que tres lineas occupat, est imperfecta et valet duo tempora. Illa que duas lineas occupat, dicitur et valet unum tempus. Illa que lineam solam cum medietate spatii occupat, dicitur semibrevis. Illa autem que adhuc minus occupat, dicitur minima, ut hic: .

[MP,MP,SP,SP,BP,BP,LP,LP,MXP,MXP,LP,LP,BP,BP,SP,SP,MP,MP; BP,BP,BP,SP,SP,SP,BP,BP,BP,LP,LP,LP,MXP,MXP,MXP,LP,LP,LP,BP,BP,BP,SP,SP,SP,BP,BP,BP on staff4]

Et hec de primo et secundo sufficiant. Viso de primo et secundo modo, nunc videndum est de tertio. Unde tertius modus est qui constat ex una longa precedente et duabus brevibus sequentibus; propter quod sciendum est generaliter quod quocienscumque inter duas longas, due breves inveniuntur, prima illarum est recta brevis, et valet unum tempus, alia vero dicitur altera, et valet duo tempora, ut hic:

[L,pt,B,B,Lig4acdsnodart,pt,Lig4odaart on staff4]

Unde ista regula habet locum inter semibreves respectu sui invicem et in minimas, ut hic:

[368] [B,Lig4cssnaoda,S,S,B,S,M,M,S,LP,LP on staff4]

Unde sciendum est quod si cantus sit perfectus, prima illarum valet unum tempus; secunda, duo, et est altera ut dictum est.

Si autem cantus sit imperfectus, utraque brevis valet unum tempus.

Item visum est quod dictum est in illa regula ubi dicebatur quod illa regula habet locum in semibrevibus respectu brevium. Et sciendum est quod hoc universaliter est usum, nisi per divisionem modi aliter distinguatur ita quod fiat punctus inter illas duas, ut hic:

[L,B,pt,B,L; B,S,pt,S,S,M,B,S,S on staff4]

Et tunc prima brevis primam longam imperficiet, et secunda brevis secundam longam imperficiet.

Ista regula duobus modis impeditur aliter quam dictum est, quia aliquando prima illarum semibrevium formatur ad modum unius brevis, et alia remanet semibrevis, ut hic:

[staff4; text: exemplum deest in codice]

Aliquando illarum prima semibrevium plicatur inferius et tunc duplicatur valor suus et alia est semibrevis, ut hic:

[B,Scd,B,S,B,Scd,S,B on staff4]

Et etiam, quod si aliquis modulus vel clausula cujusdam cantus incipiatur per duas breves, longa sequente, non propter hoc impeditur quin secunda brevis sit altera, ut hic:

[B,B,L,S,S,B,M,M,S on staff4]

Item inter semibreves et minimas tenetur hec regula: si copulantur bine et bine et si non sunt inter duas longas, sed tamen ad hoc tantum oportet quod distinguantur iste combinationes per puncta, et in omne hoc oportet quod tempora ista sint perfecta quantum ad semibreves majores, ut hic:

[S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt on staff4]

Quantum ad minimas non oportet quod tempora sint perfecta, ut hic:

[M,M,pt,M,M,pt,M,M,pt,M,M,pt,M,M,pt on staff4]

et debent sic cantari quod secunda sit semper altera.

Item quandocumque inter longas tres breves inveniuntur, tunc omnes equales sunt, videlicet unius temporis dum modus cantus sit perfectus, ut hic:

[L,B,B,B,L,L,Lig4aodacddx,Lig5ddodacddx on staff4]

Et idem intelligendum est ceteris partibus. Si inter duas breves inveniuntur tres semibreves majores; et idem si inter duas semibreves inveniantur tres minime, ut hic:

[B,S,S,S,B,S,S,S,L,B,S,S,S,B,S,M,M,M,S on staff4]

Et nota quod non differt utrum ille inter quas ponuntur tres breves sint duplices longe, quia multiplicatio valoris non tollit dispositionem istarum regularum sive modorum.

[369] Item nota quod si plures breves quam tres inter duas longas inveniantur, et cantus sit perfectus, computande sunt tres et tres pro perfectione; et si in fine illarum demum due sole remaneant, secunda valebit duo tempora, et erit altera. Et si sola brevis in fine remaneat, tunc computabitur cum ultima longa et eam imperficiet, ut hic:

[L,B,B,B,B,B,B,L,L,B,B,B,B,B,L on staff4]

Si autem cantus sit imperfectus, tunc computande sunt due et due breves pro perfectione. In minimis non habet locum, quia nunquam due minime sole inveniuntur, quod sint equalis valoris. Intelligendum est quantum ad cantum imperfectum; et est sciendum quod in tali cantu non sunt breves altere nisi inter minimas, si inter duas semibreves majores inveniuntur, ut dictum est, ut hic:

[L,B,B,L,B,S,S,pt,S,S,S on staff4]

Postea videndum est de plicatis de quibus datur talis regula, quod omnis nota quadrata ex utraque parte plicata habens tractum longiorem a parte dextra quam habeat a parte sinistra, longa dicitur, ut hic:

[Lpdsn,Lpdsn,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Lpdsn,Lpdsn,Lpdsn,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx on staff4]

Si vero sit e converso, brevis dicitur, ut hic:

[Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx on staff4]

Et nota quod de plicatis et non plicatis idem est judicium; et sic expeditum est de tertio modo satis competenter.

Nota etiam quod longa ante longam valet tria tempora, ut hic:

[L,L,L,L,L,L on staff4]

Quantum ad modum quartum, sciendum est quod quartus modus constat ex pluribus duabus longis terminatis; et ideo quantum ad hoc, sciendum est quod si cantus sit perfectus, debetur sic procedere quod super; ex illis brevibus tres et tres pro proportione computentur.

Et si in fine illarum brevium due breves sole remaneant, secunda illarum erit altera. Si vero una sola remaneat, illa jungetur cum ultima et eam imperficit, ut hic:

[L,B,B,B,B,B,B,B,L on staff4]

Si vero cantus sit imperfectus, computande sunt due et due pro perfectione, nec in tali cantu sola brevis inveniri potest, ut hic: [L,B,B,B,B,L,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcssnpsdx,L,B,B,L on staff4]

Quintus vero modus constat ex omnibus brevibus et semibrevibus, et ibi sunt computande perfectiones in cantu perfecto et imperfecto, sicut dictum est de quarto modo ut hic. Et ista de quinque modis quantum ad presens sufficiant.

Post hec videndum est ad quid cantus perfectus et imperfectus cognoscitur. Primo sciendum est quod cantus perfectus tripliciter cognoscitur: Primo modo, quando perfectionibus per tria et tria tempora computatis nihil residuum perfectioni impeditus invenitur, ut hic:

[L,pt,Lig3ad,pt,B,B,B,S,S,S,S,S,S,S,S,S,Lig3dod on staff4]

Secundo modo dignoscitur, quando tres breves pro longa per totum cantari computantur.

[370] Tertio modo, quando pause perfecte describantur; et hoc est intelligendum tam in tempore perfecto quam imperfecto, ut hic:

[L,Lig2a,Lig2a,Lig2cdsnod,S,S,Lig2a,L,Lig2cdsnod on staff4]

Cantus imperfectus cognoscitur multis modis. Primo modo, quando debita proportio duorum temporum custoditur in duas breves pro perfectione computando. Item et cognoscitur, quando pausa imperfecta post longam notam assignatur. Item etiam, quandocumque pause sunt duplices imperfecte, ut hic:

[L,LP,MX,LP,LP,L,L,LP,MX on staff4]

Subsequenter videndum est ad quid tempus perfectum et imperfectum cognoscitur. Unde tempus perfectum tripliciter cognoscitur. Primo modo: quando tres equales semibreves pro recta brevi computantur, ut hic:

[S,S,S,B,S,S,S,B,S,S,S,B on staff4]

Secundo modo: quandocumque semibrevis major longam notam vel brevem precedit vel sequitur, a qua dicta longa vel brevis imperficitur, ut hic:

[L,S,pt,S,L,pt,MX,S,pt,S,L,B,S,pt,S,pt,B on staff4]

Tertio modo: quandocumque minor cum minima dictam longam vel brevem precedunt vel sequuntur eam similiter imperficientes, ut hic:

[S,S,L,pt,L,S,M,pt,B,M,S,pt,S,M,B on staff4]

Tempus autem imperfectum cognoscitur, quando due recte semibreves pro recta brevi computantur.

Alio modo: quando longa nota vel brevis a minima diminuta videtur.

Alio modo: quando tres pro uno tempore inscribuntur, ita tamen quod ultima vel media, sit minima, de precedentibus et de istis, ut hic:

[L,S,pt,B,S,pt,M,B,pt,M,B,M,B,S,B; S,S,M,pt,S,M,S,pt,M,S,S on staff4]

vel due sint minime, ita quod una alteratur, ut hic:

[S,M,M,M,M,S,S,M,M,M,M,S,S,M,M,M,M,S on staff4]

Et hec ad presens sufficiant.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License