Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[13] ANONYMOUS DE VALORE NOTVLARVM TAM VETERIS QVAM NOVAE ARTIS

De figuris simplicibus

Capitulum I

P 120

Ad evidentiam valoris notularum, sciendum quod, quotienscumque nota quadrata invenitur habens tractum ascendentem vel descendentem a parte dextra, longa dicitur ut hic:

[ClefC3,L,L,L,L,L,L,L,L,L,L on staff4]

Et illa longa aut est perfecta aut est inperfecta. Si sit perfecta, valet tria tempora; si sit imperfecta, valet duo. Etiam si cantus sit perfectus, valet tria; si non, valet duo.

Item quandocumque punctus quadratus invenitur carens omni tractu, brevis dicitur; et valet unum tempus, nisi in dispositione tertii modi. Quia quandocumque inter duas longas inveniuntur duae breves, prima brevis valet unum tempus et secunda duo, quantumcumque sint eiusdem figurae ut hic:

[ClefF3,B,B,B,B,B,B,B,B,B,B,B,B,B on staff4]

Item quandocumque punctus quadratus invenitur qui sit formatus ad modum losengae, unius semibrevis dicitur ut hic:

[ClefC3,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S on staff4]

Et nota quod tales tres valent brevem rectam.

[14] Item istius triplex est species sive genus; quia quaedam est maior, quaedam minor, quaedam minima. Et dicitur maior quando tres pro tempore perfecto inveniuntur, vel duae pro tempore imperfecto ut hic:

[ClefC3,L,S,S,S,pt,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,L on staff4]

Minor dicitur quando duae coniunguntur insimul, ita quod una illarum est minima ut hic:

[ClefC3,S,M,S,M,S,M,pt,S,M,S,M,pt,S,M,S,M,S on staff4]

Item omnes sunt minimae quae sunt plicatae a parte superiori ut hic:

[ClefC3,M,M,M,M,M,M,S,M,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,M,pt on staff4]

Item istud est intelligendum secundum novum modum notandi, quia antiquitus non fiebat per istum modum.

Notandum est ulterius quod talis est proportio inter istas notas quod longa perfecta valet tres breves semper perfectas. Recta brevis valet tres semibreves maiores si sit perfecta; si vero sit imperfecta, duas. Recta semibrevis valet semper tres minimas, quae quidem minimae sunt aequales quia amplius dividi non possunt. Longa imperfecta valet duo tempora quae per duas breves designantur. Brevis autem imperfecta valet duas semibreves maiores. Semibrevis autem maior in perfectis et in imperfectis duplici modo dividitur, scilicet in duas vel tres. Si in duas dividitur, tunc una erit minor et altera minima; si in tres, tunc sunt minimae et sunt aequales. Et hic de simplicibus figuris quantum ad praesens sufficiat.

[15] De ligaturis

Capitulum 2

P 120

Omnis ligatura aut est continua aut discreta. Et sciendum est quod, quando duae notae in uno corpore formantur, tunc dicitur continua; si vero plures sibi invicem copulantur, dicitur discreta. Item omnis ligatura aut est cum proprietate aut sine proprietate, et de istis dantur tales regulae.

Omnis ligatura descendens sine proprietate, prima longa dicitur ut hic:

[ClefC,Lig3dd,Lig3oda,Lig3dd,Lig3dd,L on staff4]

Item omnis ligatura descendens cum proprietate, prima brevis dicitur ut hic:

[Lig3cdsndd,Lig3cdsndd,Lig3cdsndd,Lig2cdsnod on staff4]

Item omnis ligatura ascendens sine proprietate, prima brevis dicitur ut hic:

[Lig3aa,Lig2a,Lig3aa,Lig2oa,Lig2oa on staff4]

Inveniuntur et ligaturae cum opposita proprietate, et tales ligaturae sunt quae habent tractum ascendentem supra primam. Unde de istis est regula: quia omnis ligatura cum opposita proprietate tam ascendens quam descendens, tam in uno corpore quam in diversis formata, habet duas primas semibreves maiores ut hic:

[Lig3cssnaa,Lig2cssna,Lig2cssnoa,Lig3cssnaoa,Lig4cssnaaa on staff4]

[16] Item de mediis sciendum est quod mediae notae ligaturarum, id est omnes quae sunt inter primam et ultimam in omni ligatura, sunt breves ut hic:

[Lig7cdsndddddd,Lig7cssnaaaaaa,Lig5cdsndddod on staff4]

De ultimo autem sciendum est quod omnes ligaturae diversis corporibus formatae descendentes, habent ultimam longam ut hic:

[Lig3cdsndd,Lig4cdsndodd,Lig3cssndd on staff4]

Omnes autem ligaturae in uno corpore formatae, ultima brevis ut hic:

[Lig3cdsndod,Lig5cdsndddod,Lig2cdsnod on staff4]

Item omnis ligatura ascendens cuius ultima recte stat supra penultimam, habet ultimam longam ut hic:

[Lig3aart,Lig2art,Lig2art,Lig3cssnaart,Lig4aaart,Lig2art,Lig2art,Lig4aaart,Lig2art,Lig2art on staff4]

Si autem stet adverso capite supra penultimam, tunc illa ultima erit brevis ubicumque ut hic:

[Lig3aa,Lig3cssnaa,Lig2a,Lig2a,Lig3aa,Lig3aa,Lig3aa on staff4]

[17] De modo primo et secundo

Capitulum 3

P 120v

Sequitur de figuris modorum quae in diversis locis inveniuntur. Propter quod sciendum est quod sunt quinque modi secundum quos totus discantus variatur, et de ipsis dantur tales regulae.

Primo sciendum est quod, quandocumque sola brevis praecedit vel sequitur longam, imperficit illam; id est, aufert ab illa tertium de valore quantum et illa brevis valet. Unde sciendum est quod, si sequatur, tunc erit primus modus; si vero praecedat, tunc est secundus. De primo patet hic:

[L,B,Lig2od,L,B,L,B,Lig2La,Lig2La on staff4]

De secundo patet hic:

[B,L,B,Lig2od,L,Lig2art,Lig2art on staff4]

Et sciendum est quod ista regula est generalis; et habet locum inter semibreves respectu brevium, et inter minimas respectu semibrevium. Et hoc fit pro tanto quia, sicut secunda longa dicitur longa respectu brevis, ratione ita brevis secunda dicitur brevis respectu semibrevis, semibrevis respectu minimarum.

De semibrevibus respectu brevium patet hic exemplum, quantum ad primum modum:

[B,S,pt,B,S,pt,B,S,M,B,M,M,M on staff4]

[18] Quantum ad secundum modum: [S,B,pt,S,B,pt,S,M,B,pt,M,M,M,B,pt,L on staff4]

Etiam de minimis respectu semibrevium, quantum ad primum modum, patet hic exemplum:

[S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,S,M on staff4]

Quantum ad secundum modum patet hic:

[M,S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,S on staff4]

Notandum tamen est quod nunquam longa imperfecta a brevi recta imperficitur, quia solum perfectum imperficitur, dum solummodo a semibrevi maiore vel minima minuitur ut hic:

[L,M,pt,L,M,pt,Bcsdx,M,pt,L,M,pt,L,M,pt,L,M,pt,L,M,pt on staff4]

Brevis autem a sola minima praecedente vel sequente minuitur ut hic:

[B,M,pt,M,B,pt,M,B,pt,M,B,pt,B,M,pt,M,B,pt,M,Bcssn,pt,B,M on staff4]

Sciendum quod longae imperfectae non possunt imperfici, tamen possunt minui. Propter quod est sciendum quod, quandocumque longa imperfecta invenitur diminuta, hoc non potest esse nisi eam praecedit vel sequatur minima.

[19] Item sciendum est quod aliquando perfecta imperficitur sive diminuitur a semibrevi praecedente vel sequente, nunquam tamen a minima perfecta diminuitur. Item duplex perfecta a brevi, a semibrevi maiore praecedente vel sequente; duplex autem imperfecta non nisi a minima. De omnibus hiis patet exemplum hic:

[CSM30:19] [ANO2DEV 01GF]

Notandum est ulterius quod duplex longa perfecta a duabus brevibus imperficitur, aliquando, ita quod illa duplex longa remanet sub valore quatuor temporum quae prius valebat sex tempora ut hic:

[Lig3cdsndMXa,Lig3aMXa,Lig2aMXcddx,B on staff4]

Si autem illam longam duplicem sola brevis praecedat vel sequatur, tunc illa longa valet quinque tempora ut hic:

[B,MX,B,MX,MX,B,B,MX on staff4]

Item notandum est quod, accipiendo proportionaliter tot semibreves et tot minimae quot illae breves impartientur, illas duplices longas valent; possunt similiter illas duplices longas imperficere, ut hic:

[MX,S,S,S,S,S,S,MX,MX,M,M,M,M,M,M,M,M,M,S,S,S,L on staff4]

Idem etiam dico de longis simplicibus ut hic:

[L,S,S,S,pt,S,S,S,L; L,M,M,M,M,M,M,M,M,M,pt on staff4]

[20] [M,M,M,M,M,M,M,M,M,L on staff4]

Idem etiam dico de semibrevibus respectu minimarum ut hic, accipiendo secundum proportionem divisionis notarum ut hic:

[B,M,M,M,pt,M,S,M,S,M,S,pt,B,S,pt,S,B,M,M,M,B on staff4]

Intelligendum est etiam quod idem est iudicium si pausae breves vel semibreves vel etiam minimae praecedent vel sequuntur tales longas ut hic:

[CSM30:20,1] [ANO2DEV 01GF]

Quia sicut brevis longam perfectam imperficit, ita etiam pausa brevis longam notam vel pausam imperficit ut hic:

[BP,MX,pt,MX,BP,pt; BP,pt,BP; on staff4]

Propter quod sciendum est quod pausa quae quatuor lineas occupat est longa perfecta, et valet tria tempora. Illa autem quae tres lineas occupat est imperfecta, et valet duo tempora. Illa quae duas lineas occupat brevis dicitur, et valet unum tempus. Illa quae unam lineam solam cum medietate spatii occupat dicitur semibrevis. Illa autem quae adhuc minus occupat dicitur minima ut hic:

[CSM30:20,2] [ANO2DEV 01GF]

Et haec de primo et secundo sufficiant.

[21] De tertio modo

Capitulum 4

P 121v

Viso de primo et secundo modo, nunc videndum est de tertio. Unde tertius modus est qui constat ex una longa praecedente et duabus brevibus sequentibus. Propter quod sciendum est generaliter quod, quotienscumque inter duas longas duae breves inveniuntur, prima illarum est recta brevis et valet unum tempus, alia vero dicitur altera et valet duo tempora ut hic:

[L,pt,B,B,Lig4Laodart,pt,Lig4odaart,pt on staff4]

Unde ista regula habet locum inter semibreves respectu sui invicem et in minimis, ut hic:

[B,Lig4cssnaoda,S,S,B,S,M,M,S on staff4]

Unde sciendum est quod, si cantus sit perfectus, prima illarum valet unum tempus, secunda duo et est altera ut dictum est. Si autem cantus sit imperfectus, utraque brevis valet unum tempus.

Item visum est quod dictum est in illa regula ubi dicebatur quod illa regula habet locum in semibrevibus respectu brevium. Et sciendum est quod hoc universaliter est usum, nisi per divisionem modi aliter distinguatur, ita quod fiat punctus inter illas duas ut hic:

[L,B,pt,B,L; B,S,pt,S,S,M,B,S,S on staff4]

Et tunc prima brevis primam longam imperficiet, et secunda brevis secundam longam imperficiet.

[22] Ista regula duobus modis impeditur aliter quam dictum est, quia aliquando prima illarum semibrevium formatur ad modum unius brevis, et alia remanet semibrevis ut hic:

(Exemplum vacat)

Aliquando illarum prima semibrevium plicatur inferius, et tunc duplicatur valor suus, et alia est semibrevis ut hic:

[B,Spd,S,B,B,Spd,S,B on staff4]

Notandum etiam quod, si aliquis modulus vel clausula cuiusdam cantus incipiatur per duas breves, longa sequente, non propter hoc impeditur quin secunda brevis sit altera ut hic:

[B,B,L,S,S,B,M,M,S on staff4]

Item inter semibreves et minimas tenetur haec regula si copulantur binae et binae, et si non sunt inter duas longas. Sed tamen ad hoc tantum oportet quod distinguantur istae combinationes per puncta, et in omne hoc oportet quod tempora ista sint perfecta quantum ad semibreves maiores, ut hic:

[S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt on staff4]

Quantum ad minimas, non oportet quod tempora sint perfecta, ut hic:

[M,M,pt,M,M,pt,M,M,pt,M,M,M,M,pt on staff4]

et debent sic cantari quod secunda sit semper altera.

[23] Item quandocumque inter longas tres breves inveniuntur, tunc omnes aequales sunt, videlicet unius temporis dum modo cantus sit perfectus, ut hic:

[L,B,B,B,L,L,Lig4aodacddx,Lig5ddodacddx on staff4]

Et idem intelligendum est ceteris partibus si inter duas breves inveniuntur tres semibreves maiores. Et etiam si inter duas semibreves inveniantur tres minimae ut hic:

[B,S,S,S,B,S,S,S,B,B,S,S,S,B,S,M,M,M,S on staff4]

Et nota quod non differt utrum illae inter quas ponuntur tres breves sint duplices longae, quia multiplicatio valoris non tollit dispositionem istarum regularum sive modorum.

Item nota quod, si plures breves quam tres inter duas longas inveniantur et cantus sit perfectus, computandae sunt tres et tres pro perfectione. Et si in fine illarum demum duae solae remaneant, secunda valebit duo tempora et erit altera. Et si sola brevis in fine remaneat, tunc computabitur cum ultima longa et eam imperficiet ut hic:

[L,B,B,B,B,B,L on staff4]

[L,B,B,B,B,B,B,B,L on staff4]

Si autem cantus sit imperfectus, tunc computandae sunt duae et duae breves pro perfectione. In minimis non habet locum, quia nunquam duae minimae solae inveniuntur et quod sint aequalis [24] valoris. Intelligendum est quantum ad cantum imperfectum. Et est sciendum quod in tali cantu non sunt breves alterae nisi inter minimas, si inter duas semibreves maiores inveniuntur, ut dictum est, ut hic:

[L,B,B,L,B,S,S,pt,S,S,S on staff4]

Postea videndum est de plicatis, de quibus datur talis regula: quod omnis nota quadrata ex utraque parte plicata, habens tractum longiorem a parte dextra quam habeat a parte sinistra, longa dicitur ut hic:

[Lpdsn,Lpdsn,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Lpdsn,Lpdsn,Lpdsn,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx on staff4]

Si vero sit e converso, brevis dicitur ut hic:

[Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx on staff4]

Et nota quod de plicatis et non plicatis idem est iudicium. Et sic expeditum est de tertio modo satis competenter. Nota etiam quod longa ante longam valet tria tempora ut hic:

[L,L,L,L,L,L on staff4]

[25] De quarto modo et etiam quinto

Capitulum 5

P 122

Quantum ad modum quartum, sciendum est quod quartus modus constat ex pluribus duabus longis terminatis; et ideo quantum ad hoc, sciendum est quod, si cantus sit perfectus, debetur sic procedere quod semper ex illis brevibus tres et tres pro proportione computentur. Et si in fine illarum brevium duae breves solae remaneant, secunda illarum erit altera. Si vero una sola remaneat, illa iungetur cum ultima et eam imperficiet ut hic:

[L,B,B,B,B,B,B,B,B,L on staff4] [L,B,B,B,B,B,B,B,L on staff4]

Si vero cantus sit imperfectus, computandae sunt duae et duae pro perfectione, nec in tali cantu sola brevis inveniri potest, ut hic:

[L,B,B,B,B,L,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcssnpsdx,L,B,B,L on staff4]

Quintus vero modus constat ex omnibus brevibus et semibrevibus, et ibi sunt computandae perfectiones in cantu perfecto et imperfecto, sicut dictum est de quarto modo ut hic. Et ista de quinque modis quantum ad praesens sufficiant.

[26] De perfectione et imperfectione

Capitulum 6

P 122

Post haec videndum est ad quid cantus perfectus et imperfectus cognoscitur. Primo quidem sciendum est quod cantus perfectus tripliciter cognoscitur. Primo modo quando perfectionibus per tria et tria tempora computatis, nichil residuum perfectioni impediens invenitur, ut hic:

[L,pt,Lig3ad,pt,B,B,B,S,S,S,S,S,S,S,S,S,Lig3cdsndod on staff4]

Secundo modo dignoscitur quando tres breves pro longa per totum cantari computantur. Tertio modo quando pausae perfectae describantur; et hic est intelligendum tam in tempore perfecto quam imperfecto, ut hic.

Cantus imperfectus cognoscitur multis modis. Primo modo quando debita proportio duorum temporum custoditur in duas breves pro perfectione computando.

[L,Lig2a,Lig2a,Lig2cdsnod,S,S,Lig2cssna,B,Lig2cdsnod on staff4]

Item etiam cognoscitur quando pausa imperfecta post longam notam assignatur. Item etiam quandocumque pausae sunt duplices imperfectae, ut hic:

[L; MX; L,L; MX; on staff3]

Subsequenter videndum est ad quid tempus perfectum et imperfectum cognoscitur. Unde tempus perfectum tripliciter [27] cognoscitur. Primo modo quando tres aequales semibreves pro recta brevi computantur, ut hic:

[S,S,S,B,S,S,S,B,S,S,S,B on staff4]

Secundo modo quandocumque semibrevis maior longam notam vel brevem praecedit vel sequitur, a qua dicta longa vel brevis imperficitur, ut hic:

[L,S,pt,S,L,pt,MX,S,pt,S,MX,pt,B,S,pt,S,B,pt on staff4]

Tertio modo quandocumque minor cum minima dictam longam vel brevem praecedunt vel sequuntur, eam similiter imperficientes, ut hic:

[S,M,B,pt,B,S,M,pt,B,M,M,pt,M,M,B on staff4]

Tempus autem imperfectum cognoscitur quando duae rectae semibreves pro recta brevi computantur. Alio modo quando longa nota vel brevis a minima diminuta videtur, ut hic patent exempla.

[B,M,pt,B,M,pt,M,B,pt,M,B,pt,M,B,pt,M,B on staff4]

Alio modo quando tres pro uno tempore inscribuntur, ita tamen quod ultima fit minima, vel media, ut hic:

[S,S,M,pt,S,M,S,pt,M,S,S,pt on staff4]

[28] vel duae sint minimae, ita quod una alteratur, ut hic:

[S,M,M,M,M,S,S,M,M,M,M,S,S,M,M,M,M,S on staff4]

Et haec ad praesens sufficiant.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License