Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.120r] Ad euidenciam valoris notularum sciendum quod quocienscumque nota quadrata inuenitur habens traccum ascendentem vel descendentem a parte dextra longa dicitur vt hic

[ClefC3,L,L,L,L,L,L,Bcsdx,Bcsdx,Bcsdx,Bcsdx on staff4]

Et illa longa aut est perfecca aut est imperfecca si sit perfecca valet tria tempora si sit imperfecca valet duo. Eciam si Cantus sit perfeccus valet tria si non valet duo

Item quandocumque punccus quadratus inuenitur Carens omni traccu breuis dicitur Et valet vnum tempus nisi in disposicione tercii modi. quia quandocumque inter duas longas inueniuntur due breues. Prima breuis valet vnum tempus. Et secunda duo quantumcumque sint eiusdem figure vt hic

[ClefF3,B,B,B,B,B,B,B,B,B,B,B,B,B on staff4]

Item quandocumque punccus quadratus inuenitur qui sit formatus ad modum loseuge vnius semibreuis dicitur vt hic

[ClefC3,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S,S on staff4]

Et nota quod tales tres valent breuem reccam

Item istius triplex est species siue genus. quia quedam est Maior. quidem minor quedam minima et dicitur maior quando tres pro tempore perfecco inueniuntur vel due pro tempore imperfecco vt hic

[ClefC3,L,S,S,S,pt,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,pt,L on staff4]

Minor dicitur quando due coniunguntur insimul ita quod vna illarum est minima vt hic

[ClefC3,S,M,S,M,S,M,pt,S,M,S,M,pt,S,M,S,M,S on staff4]

Item omnes sunt minime que sunt plicate a parte a parte superiori vt hic

[ClefC3,M,M,M,M,M,M,S,M,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,M,pt on staff4]

Item istus est intelligendum secundum nouum modum notandi quia antiquitus non fiebat per istum modum Notandum est vlterius quod talis est proporcio inter istas notas quod longa perfecca valet tres breues semper perfeccas Recca breuis valet tres semibreues maiores si sit perfecca. [Recca in marg.] si vero sit imperfecca duas Recca semibreuis valet semper tres minimas que quidem minime sunt equales quia amplius diuidi non possunt longa imperfecca valet duo tempora que per duas breues designantur. Breuis autem imperfecca valet duas semibreues maiores Semibreuis autem Maior in perfeccis et in imperfeccis duplici modo diuiditur scilicet in duas vel in tres si in duas diuiditur tunc vna erit minor et altera minima si in tres tunc sunt minime et sunt equales et hic de simplicibus figuris quantum ad presens sufficiat

Omnis ligatura aut est continua aut discreta Et sciendum est quod quando due note in vno corpore formantur tunc dicitur continua Si vero plures sibi inuicem copulantur dicitur discreta Item omnis ligatura aut est cum proprietate aut sine proprietate et de istis dantur tales regule Omnis ligatura descendens sine proprietate prima longa dicitur vt hic

[ClefC3,Lig3dd,Lig6odaddd,Lig3dd,L on staff4]

Item omnis ligatura descendens cum [f.120v] proprietate prima breuis dicitur vt hic

[Lig3cdsndd,Lig3cdsndd,Lig3cdsndd,Lig2cdsnod on staff4]

Item omnis ligatura ascendens sine proprietate prima breuis dicitur vt hic

[Lig3aa,Lig2a,Lig3aa,Lig2oa,Lig2oa on staff4]

Inueniuntur et ligature cum opposita proprietate et tales ligature sunt que habent traccum ascendentem supra primam. vnde de istis est regula. quia omnis ligatura cum opposita proprietate tam ascendens quam descendens tam in vno corpore quam in diuersis formata habet duas primas semibreues maiores vt hic

[Lig3cssnaa,Lig2cssna,Lig2cssnoa,Lig3cssnaoa,Lig4cssnaaa on staff4]

Item de mediis sciendum est quod medie note ligaturarum id est omnes que sunt inter primam et vltimam in omni ligatura sunt breues vt hic

[Lig7cdsndddddd,Lig7cssnaaaaaa,Lig5cdsndddod on staff4]

De vltimo autem sciendum est quod omnes ligature diuersis corporibus formate descendentes habent vltimam longam vt hic

[Lig3cdsndd,Lig4cdsndodd,Lig3cssndd on staff4]

Omnes autem ligature in vno corpore formate vltima breuis vt hic

[Lig3cdsndod,Lig5cdsndddod,Lig2cdsnod on staff4]

Item omnis ligatura ascendens cuius vltima recce stat supra penultimam habet vltimam longam vt hic

[Lig3aart,Lig2art,Lig2art,Lig3cssnaart,Lig4aaart,Lig2art,Lig2art,Lig2art,Lig2art on staff4]

Si autem stet aduerso capite supra penultiam tunc illa vltima erit breuis vbicumque vt hic

[Lig3aa,r,Lig3aa,Lig3cssnaa,Lig2a,Lig2a,Lig3aa,Lig3aa,Lig2cssna on staff4]

Sequitur de figuris modulorum que in diuersis locis inueniuntur propter quod sciendum est quod sunt quinque Modi secundum quos totus discantus variatur Et de ipsis dantur tales regule. Primo sciendum est quod quandocumque sola breuis precedit vel sequitur longam. imperficit illam id est aufert ab illa tantum de valore quantum et illa breuis valet.

Vnde sciendum est quod si sequatur tunc erit primus modus. Si vero precedat tunc est secundus. de primo patet hic

[L,B,Lig2od,L,B,L,B,Lig2La,Lig2La on staff4]

de secundo patet hic

[B,L,B,Lig2od,L,Lig2art,Lig2art on staff4]

Et sciendum est quod ista regula est generalis Et habet locum inter semibreues respeccu breuium Et inter minimas respeccu semibreuium. Et hoc fit pro tanto quia sicut recca longa dicitur longa respeccu breuis racione ita breuis recca dicitur longa respeccu semibreuis respeccu minimas. de semibreuibus respeccu breuium Patet hic exemplum quantum ad primum modum

[B,S,pt,B,S,pt,B,S,M,B,M,M,M on staff4]

quantum ad secundum modum patet hic

[S,B,pt,S,B,pt,S,M,B,pt,M,M,M,B,pt,L on staff4]

Eciam de minimis respeccu semibreuium quantum ad primum modum patet hic exemplum

[S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,M,S on staff4]

quantum ad secundum modum patet hic

[M,S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,S on staff4]

Notandum tamen est quod nunquam longa imperfecca [f.121r] a breui recca imperficitur quia solum perfeccum imperficitur tum solummodo a semibreui Maiore vel minima minuitur vt hic

[Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 15128, f.121r,1] [ANO2VAL 01GF]

Breuis autem a sola minima precedente vel sequente minuitur vt hic

[L,M,pt,L,M,pt,Bcsdx,M,pt,L,M,pt,L,M,pt,L,M,pt,L,M on staff4]

Sciendum quod longe imperfecce non possunt [possount ante corr.] imperfici tamen possunt minui propter quod est sciendum quod quandocumque longa imperfecca inuenitur diminuta hoc non potest esse nisi eam precedit vel sequatur minima. Item sciendum est quod aliquando perfecca imperficitur siue diminuitur a semibreui precedente vel sequente nunquam tamen minima perfecca diminuitur Item duplex perfecca a breui a semibreui Maiore precedente vel sequente duplex autem imperfecca non nisi a minima de omnibus hiis patent exempla hic

[Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 15128, f.121r,2] [ANO2VAL 01GF]

Notandum est vlterius quod duplex longa perfecca a duabus breuibus imperficitur aliquando ita quod illa duplex longa remanet sub valore quatuor que prius [temporum supra lin.] valebat sex tempora vt hic

[Lig3cdsndMXa,Lig3aMXa,Lig2aMXcddx,B on staff4]

Si autem illam longam duplicem sola breuis precedat vel sequatur tunc illa longa valet quinque tempora vt hic

[B,MX,B,MX,MX,B,B,MX on staff4]

Item notandum est quod accipiendo proporcionaliter tot semibreues et tot minime quot ille breues impercientur illas duplices longas valent possunt similiter illas duplices longas imperficere vt hic

[MX,S,S,S,S,S,S,MX,MX,M,M,M,M,M,M,M,M,M,S,S,S,MX on staff4]

Idem eciam dico de longis simplicibus vt hic

[L,S,S,S,pt,S,S,S,L,2LP,L,M,M,M,M,M,M,M,M,M,pt,M,M,M,M,M,M,M,M,M,L on staff4]

Idem eciam dico de semibreuibus respeccu minimarum vt hic accipiendo secundum proporcionem diuisionis notarum vt hic

[B,M,M,M,pt,M,S,M,S,M,S,pt,B,S,pt,S,B,M,M,M,B on staff4]

Intelligendum est eciam quod idem est iudicium si pause breues vel semibreues vel eciam minime precedent vel sequitur tales longas vt hic

[Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 15128, f.121r,3] [ANO2VAL 01GF]

Quia sicut breuis longam perfeccam imperficit [[t]] ita eciam pauca breuis longam notam vel pausam imperficit vt hic

[BP,MX,pt,MX,BP,pt,3LP,BP,pt,BP,3LP on staff4]

Proter quod sciendum est quod pausa que quatuor lineas occupat est longa et valet tria tempora. Illa autem que tres lineas occupat est imperfecca Et valet duo tempora Illa que duas lineas occupat dicitur Et valet vnum tempus. Illa que lineam solam cum medietate spacii occupat dicitur semibreuis. Illa autem que adhuc minus occupat dicitur minima vt hic

[Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 15128, f.121r,4] [ANO2VAL 01GF]

[f.121v] Et hec de primo et secundo sufficiant. Viso de primo et secundo modo nuc videndum est de tercio. Vnde tercius Modus est qui constat ex vna longa precedente et duabus breuibus sequentibus. propter quod sciendum est generaliter quod quocienscumque inter duas longas due breues inueniuntur prima illarum est recca breuis et valet vnum tempus. alia vero dicitur altera. Et valet duo tempora vt hic

[L,pt,B,B,Lig4Laodart,pt,Lig4odaart,pt on staff4]

Vnde ista regula habet locum inter semibreues respeccu sui inuicem et in minimis vt hic

[B,Lig4cssnaoda,S,S,B,S,M,M,S,2LP,2LP on staff4]

Vnde sciendum est quod si cantus sit perfeccus prima illarum valet vnum tempus. secunda duo Et est altera vt diccum est

Si autem cantus sit imperfeccus vtraque breuis valet vnum tempus

Item verum est quod diccum est in illa regula vbi dicebatur quod illa regula habet locum in semibreuibus respeccu breuium Et sciendum est quod hoc vniuersaliter est verum nisi per diuisionem modi aliter distigatur vt hic ita quod fiat punccus inter illas duas vt hic

[L,B,pt,B,L,3LP,B,S,pt,S,S,M,B,S,S on staff4]

Et tunc prima breuis primam longam imperficiet Et secunda breuis secondam longam imperficiet. Ista regula duplici modo impeditur aliter quam diccum est quia aliquando prima illarum semibreuium formatur ad modum vnius Breuis Et alia remanet semibreuis vt hic

[staff3]

Aliquando illarum prima semibreuium plicatur inferius Et tunc duplicatur valor suus Et alia est semibreuis vt hic

[B,Scd,S,B,B,Scd,S,B on staff4]

Notandum eciam quod si aliquis modulus vel clausula cuiusdam cantus incipiatur per duas breues longam sequente non propter hoc impeditur quoniam secunda breuis sit altera vt hic

[B,B,L,S,S,B,M,M,S on staff4]

Item inter semibreues Et minimuas tenetur hec regula si <copulantur> bine Et bine eciam si non sint inter duas longas. sed tantum ad hoc tantum oportet quod distigantur iste combinaciones per puncca et eciam cum hoc oportet quod tempora ista sint perfecca quantum ad semibreues Maiores vt hic

[S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt on staff4]

Quantum ad minimas non oportet quod tempora sint perfecca vt hic Et debent sic cantari quod secondo sit semper altera

[M,M,pt,M,M,pt,M,M,pt,M,M,pt,M,M on staff4]

Item quandoque inter longas tres breues inueniuntur tunc omnes equales sunt videlicet vnius temporis dum modo cantus [cantas ante corr.] sit perfeccus vt hic

[L,B,B,B,L,L,Lig4aodacddx,Lig5ddodacddx on staff4]

Et idem intelligendum est ceceris partibus si inter duas breues inueniuntur tres semibreues Maiores. Et eciam si inter duas semibreues inueniantur tres minime vt hic

[L,S,S,S,B,S,S,S,L,B,S,S,S,B,S,M,M,M,S on staff4]

[f.122r] Et nota quod non difert vtrum ille inter quas ponuntur tres breues sint duplices longe quia multiplicacio valoris non tollit disposicionem istarum regularum siue morum. Item nota quod si plures breues quam tres inter duas inueniantur et cantus sit perfeccus computande sunt tres et tres pro perfeccione. Et si in fine illarum demum due sole remaneant secunda valebit duo tempora et erit altera Et si sola breuis infine remaneat tunc computabitur cum vltima longa et eam imperficiet vt hic

[L,B,B,B,B,B,B,B,L,L,B,B,B,B,B,L on staff4]

Si autem cantus sit imperfeccus tunc compitande sunt due et due. breues pro perfeccione. In Minimis non habet locum quia nunquam due minime sole inueniuntur Et quod sint equalis [equales ante corr.] valoris. Intelligendum eciam quantum ad cantum imperfeccum Et est sciendum quod in tali cantu non sunt breues altere nisi inter minimas si inter duas semibreues maiores inueniuntur vt diccum est vt hic

[L,B,B,L,B,S,S,pt,S,S,S on staff4]

postea videndum est de plicatis de quibus datur talis regula quod omnis nota quadrata ex vtraque parte plicata habens traccum longiorem a parte dexta quam habeat a parte sinistra longa dicitur vt hic

[Lpdsn,Lpdsn,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Lpdsn,Lpdsn,Lpdsn,Bpssncsdx,Bpssncsdx,Bpssncsdx on staff4]

Si vero sit e conuerso breuis dicitur vt hic

[Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcssnpsdx,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx on staff4]

Et nota quod de plicatis et non plicatis [[idem]] idem est iudicium et sic expeditum est de tercio modo satis competenter

Nota eciam quod longa ante longam valet tria tempora vt hic

[L,L,L,L,L,L on staff4]

Quantum ad modum quartum sciendum est quod quartus modus constat ex pluribus duabus longis terminatis et ideo quantum ad hoc sciendum est quod si cantus sit perfeccus debetur sic procedere quod semper ex illis breuibus tres Et tres pro parcione computentur

Et si in fine illarum breuium due breues sole Remaneant. secunda illarum erit altera. Si vero vna sola remaneat illa iungetur cum vltima et eam imperficiet vt hic

[L,B,B,B,B,B,B,B,B,L on staff4]

Si vero cantus sit imperfeccus compitende sunt due et due pro perfeccione nec in tali cantu sola breuis impediri potest vt hic

[L,B,B,B,B,L,Bcdsnpddx,Bcdsnpddx,Bcssnpsdx,Bcssnpsdx,L,B,B,L on staff4]

Quintus vero modus constat ex omnibus breuibus et semibreuibus Et ibi sunt computande perfecciones in cantu perfecco Et imperfecco sicut diccum est de quarto modo vt hic Et ista de quinque modis quantum ad presens [[f]] sufficiant [suficiant ante corr.]

Post hec videndum est ad quis cantus perfeccus Et imperfeccus cognoscitur Propter quidem sciendum est quod cantus perfeccus tripliciter cognoscitur Primo modo quando perfecionibus per tria et tria tempora computatis nichil residuum perfeccioni impediens inuenitur vt hic

[L,pt,Lig3ad,pt,B,B,B,S,S,S,S,S,S,S,S,S,Lig3cdsndod on staff4]

Secundo modo dignoscitur quando tres breues pro longa per totum canturi computantur. Tercio modo quando pause perfecce describantur [f.122v] Et hoc est intelligendum tam in tempore perfecco quam imperfecco vt hic

[L,Lig2a,Lig2a,Lig2cdsnod,S,S,Lig2a,L,Lig2cdsnod on staff4]

Cantus imperfeccus cognoscitur multis modis Primo modo quando debita proporcio duorum temporum custoditur in duas breues pro perfeccione computando. Item eciam cognoscitur quando pausa imperfecca post longam notam assignatur. Item eciam quandocumque pause sunt duplices imperfecce vt hic

[L,2LP,MX,2LP,2LP,L,L,2LP,MX,2LP,2LP on staff3]

Subsequenter videndum est ad quid tempus perfeccum Et imperfeccum cognoscitur Vnde [[p]] tempus perfeccum tripliciter cognoscitur. Primo modo quando tres equales semibreues pro Recca breui computantur vt hic

[S,S,S,B,S,S,S,B,S,S,S,B on staff4]

secundo modo quandocumque semibreuis maior longam notam vel breuam precedit vel sequitur a qua dicca longa vel breuis imperficitur vt hic

[Paris, Bibliothèque Nationale, lat. 15128, f.122v] [ANO2VAL 01GF]

Tercio modo quandocumque minor cum minima diccam longam vel breuam precedunt vel sequuntur eam similiter imperficientes vt hic

[S,M,L,pt,L,S,M,pt,B,M,M,pt,M,M,B on staff4]

Tempus autem imperfeccum cognoscitur quando due recce semibreues pro recca breui computantur. Alio modo quando longa nota vel breuis a ninima diminuta videtur vt hic patant exempla Alio modo quando tres pro vno tempore inscribuntur ita tamen quod vltima fit minina vel media vt hic de precedentibus et de istis

[L,M,pt,B,M,pt,M,L,pt,M,B,M,B,M,B,3LP,S,S,M,pt,S,M,S,pt,M,S,S on staff4]

Vel due sint minime ita quod vna alteratur vt hic et hec ad presens sufficiat

[S,M,M,M,M,S,S,M,M,M,M,S,S,M,M,M,M,S on staff4]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License