Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[370] Anonymi III

Compendiolum artis veteris ac novae

Quoniam per ignorantiam artis musice multi, et maxime temporibus moderni, cantando delirant, ideo de arte musice breve compendiolum, Deo innuente, propono.

[371] Et veterem ac novam artem in isto compendiolo manifestare intendo secundum quod vulgo dicitur, ab unitate inchoandum est.

Et quia unitas prior est dualitate, et brevis notula habet unum tempus, longa vero duo vel plura, ideo brevis prior est quam longa et sic semibrevis ante brevem et minima ante semibrevem. Et quia dicit actor quod a simpliciori et leviori inchoandum est, longe notule sunt simpliciores brevibus et semibrevibus.

Quod patet quia breves notule et semibreves difficiliores sunt ad pronunciandum quam longe, ideo ab ipsis longis tanquam a simplicibus est inchoandum, procedendo igitur ad modos breviter motetorum vel motetorum.

Quia de figuris vero nihil vix est faciendum, sciendum est quod in cantu mensurabili, secundum Magistrum Franconem, quinque sunt modi, licet quidam posuerint esse sex et septem, ut procedendo patebit.

Primus modus, secundum Magistrum Franconem, procedit ex omnibus longis.

Secundus constat ex brevi et longa.

Tertius constat ex longa et duabus brevibus.

Quartus ex duabus brevibus et longa.

Quartus ex omnibus brevibus et semibrevibus.Vide residuum in arte Magistri Franconis.

De nova arte quam Philippus de Vitriaco nuper invenit, dicam hoc modo.

Primo a brevibus tanquam a simplicibus inchoabo. Postea dicam de semibrevibus, postea de minimis, tandem de semiminimis. Sciendum est quod sicut in veteri arte est, ita in nova. Sed in veteri arte longa ante longam valet tria tempora, et sic brevis ante brevem valet tres semibreves; et hoc de modo perfecto intelligendum est.

Ita sicut se habet brevis ad longam, ita semibrevis ad brevem, et minima ad semibrevem.

Sed sic se habet brevis ad longam in veteri arte, quod quando sola brevis precedit vel sequitur longam, longa non valet nisi duo tempora; ergo sic erit in proposito, quod quando sola semibrevis sequitur solam brevem vel precedit, brevis non valet nisi duas partes unius temporis, scilicet duas semibreves, ut hic:

[B,S,pt,S,B on staff4]

Quando due breves ponuntur inter duas longas, secunda dicitur altera et valet duo tempora; sic quando due semibreves ponuntur inter duas breves, secunda illarum semibrevium duas semibreves valet, ut patet in hoc exemplo:

[B,S,S,B on staff4]

Descendendo breviter ad divisionem brevis notule, sciendum est quod brevis notula perfecta valens unum tempus dividitur in tres semibreves equales.

Et quelibet illarum semibrevium subdividuntur in tres minimas; et quelibet illarum minimarum dividuntur iterum in duas semiminimas equales, si posset dici, ut hic:

[CSIII:371] [ANO3COM 01GF]

Breve tempus imperfectum dividitur in duas semibreves equales, et quelibet illarum semibrevium dividitur in tres minimas, et quelibet illarum minimarum subdividuntur in duas semiminimas, iterum si possent dici, ut hic:

[B,S,S,pt,M,M,M,M,M,M,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys on staff4]

Primo posset querere aliquis ignorans que vocetur minima et que semiminima; ad quod breviter dico quod semibrevis recte caudata a parte superiori vocatur minima, ut hic:

[372] [M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff4]

Et minima recte bis caudata a parte superiori vocatur semiminima:

[Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys on staff4]

Item sic videmus in veteri arte quod quando sola brevis sequitur longam, vel quando plures quam tres sequuntur, quod illa longa non valet nisi duo tempora, nisi apponatur signum perfectionis. Sic est in nova arte quod eodem modo, quando sola semibrevis sequitur brevem, vel quando plures quam tres semibreves sequuntur, illa brevis non valet nisi duas semibreves, ut patet:

[B,S,pt,B,S,S,S,S,M,S,S on staff4]

Et eodem modo quando sola minima sequitur semibrevem, vel quando plures quam tres sequuntur semibrevem predictam, semibrevis non valet nisi duas minimas, ut patet hic:

[S,M,S,M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff4]

Et sic apparet utiliter cuilibet intuenti quod notule apponantur pro uno tempore, licet ibi puncti non ponantur, et si semiminime inveniantur, due semiminime computantur pro sola minima, quia semiminime non possunt poni impares, ut patet in hoc exemplo sequente:

[Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,L on staff4]

Item nota quod si aliqua semi temporis inter tales semiminimas reperitur, computanda est pro tribus minimis, nisi sola minima sequatur; tunc enim non valet nisi duas minimas, ut patet hic:

[Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,Scys,S,Scys,Scys,Scys,S,Scys,Scys,Scys on staff4]

Et sic apparet quod notule et pause sunt equivoce; nota quod omnis semibrevis notula est equivoca ad hoc quod potest valere sex vel quinque vel tres, vel duas minimas.

Equivoca distinguitur ab adjunctis pro tanto dum est, quia quando due semibreves ponuntur inter duas longas, secunda illarum valet sex minimas, ut hic:

[B,S,S,B,B,S,S,B on staff4]

Nisi prima signetur a parte inferiori, ut hic:

[B,Scd,S,B,Scd,S,B on staff4]

Quia tunc prima valet sex minimas. Unde dico quod talis semibrevis notula caudata a parte inferiori est equivoca, quia quandoque valet sex minimas, ut patet hic:

[B,Scd,S,B on staff4]

Quandoque vero quinque, ut patet:

[L,Scd,M,L on staff4]

Quandoque vero valet tres, ut patet exemplum:

[L,Scd,S,M,L,Scd,S,M,L on staff4]

Quandoque vero valet duas, ut hic patet:

[L,Scd,M,M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff4]

[373] Item notandum quod quedam sunt semibreves que caudantur a parte superiori et inferiori, ut patet hic:

[F,F,F,F,F,F on staff4]

Et tales notule sic caudate dragme vocantur, gallice fuiscee, et non possunt aliquo modo valere nisi duas minimas. Quod sic probatur, quia sicut se habet unitas ad perficiendum numerum et massa numerum, sic minima ad semibrevem; sed sic habet numerus quia minor numerus prepositus diminuit ipsum numerum, scilicet massa numerum quod ipsemet valet, sic est in proposito; quia talis notula ex propria natura ejus valet tres minimas, sed quando est caudata a parte inferiori; hoc generaliter est unum signum minuitatis; a proposito non valet nisi duas minimas, quia quando apponitur tali notule cauda a parte superiori quasi minima apponitur.

Sed quod minima ponatur, sic probatur: quia quod primo construitur, illud est primum, sed quia quando alias facit notulam talem, primo facit corpus obliquum et postea facit de sursum exilem tractum trahando deorsum:

[F,F,F,F,F,F on staff4]

et sic patet quod minima preponitur et quod habet quando minor numerus preponatur majori.

Unde si talem dragmam sequitur pausula, non valebit nisi solam minimam, ut hic:

[F,F,BP,F,F,BP,F,F on staff4]

Item in brevi vidimus quod quando sola brevis ligatur cum duplici longa, illa duplex longa non valet nisi quinque tempora, ut hic patet:

[Lig2MXa on staff4]

Item sic est in proposito, quod quando semibrevis ligatur cum simplici longa valente duo tempora perfecta vel sex semibreves equales, illa longa predicta non valebit nisi quinque semibreves, ut patet hic:

[L,S,pt,S,L,pt,L,S,pt,S,L on staff4]

Et sic est in imperfecto modo, quando sola minima ligatur cum brevi valente sex minimas, illa brevis non valet nisi quinque minimas, ut patet:

[B,M,pt,M,B,B,M,pt,M,B on staff4]

Tandem de pronuntiatione minimarum et semibrevium dicendum est.

Unde notandum est quod due semibreves ponuntur pro uno tempore in modo perfecto, secunda debet esse major, et sic valebit sex minimas, ut hic:

[S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S,pt,S,S on staff4]

Nisi prima signetur; quia tunc est equivoca, ut dictum est supra, et valet sex minimas, ut hic:

[Scd,S,pt,Scd,S,pt,Scd,S,pt,Scd,S,pt on staff4]

Quando autem ponuntur tres, omnes sunt equales, ut hic:

[S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt,S,S,S,pt on staff4]

Nisi prima signetur a parte inferiori, et tunc prima illa valet quinque minimas, ut hic:

[Scd,M,S,pt,Scd,M,S,pt on staff4]

Et secunda valet solam minimam, tertia tres minimas.

[374] Quando quinque ponuntur, prime quatuor valent sex minimas et ultima tres, ut hic patet:

[S,M,S,M,S; S,M,S,S; S,S,S,M,S,M on staff4]

Nisi media illarum signetur, ut hic apparet exemplum:

[M,M,M,Scd,S,L,L,M,M,M,Scd,M,L,L on staff4]

Dum sex ponuntur, quelibet due valent tres minimas, secunda solam minimam, ut hic patet:

[S,M,S,M,S,M,S,M,S,M,S,M on staff4]

Quando septem ponuntur, prime tres sunt minime et due medie valent tres minimas et alie due tres minimas, ut patet hic exemplum:

[M,M,M,S,M,S,M on staff4]

Nisi prima signetur. Et tunc sex medie erunt minime.

[Scd,M,M,M,M,M,M,pt,Scd,M,M,M,M,M,M on staff4]

Quando octo ponuntur sex prime sunt minime, septima valet duas minimns, et octava valet solam minimam, ut hic:

[M,M,M,M,M,M,S,M on staff4]

Nisi aliqua illarum signetur a parte inferiori, quia tunc illa signata valebit duas minimas, et omnes alie erunt minime:

Quando autem novem, omnes sunt minime.

[M,M,M,M,M,M,M,M,M on staff4]

Et est notandum quod plures quam novem non possunt ingredi unum tempus, nisi ibi esset aliqua semiminima et tunc difficile pronunciari possent, ut patet hic:

[M,M,M,M,M,M,Scys,M,M,M,L,M,M,M,M,M,M,Scys,M,M,M,L on staff4]

Ad designandum tempus perfectum ponitur circulus rotundus quia circulus rotundus est figura perfecta, ut hic patet:

[O,S,S,S,S,pt,S,S,Lig4cssnaoda,L on staff4]

Unde videndum est quod quando talis circulus reperitur, signum est quod tempus semper perfectum est, id est quod partitur in tres semibreves equales. Quod autem sit perfectum, probatur sic: Illud est perfectum quod habet principium, medium et finem. Ergo est tempus perfectum cum partitur in tres semibreves equales; videtur habere quodam modo principium, medium et finem; ergo est perfectum. Et e converso tempus imperfectum quoddam istorum caret.

Unde tempus imperfectum est quando non dividitur nisi in duas semibreves tantum, et sic caret una illarum. Unde ad designandum ejus imperfectionem ponitur semicirculus, ut hic: [C,S,S,B,Lig2cssna,Lig2cssnod,L on staff4]

Rubee notule ponuntur duabus de causis, in motetis, vel quia canuntur alterius mensure quam nigre, vel quia dicuntur in octava loci ubi superposita sunt.

Sex minime possunt ingredi tempus imperfectum. Et est notandum quod quando due ponuntur, ambe sunt equales semibreves, quia quelibet valet tres minimas, ut patet hic:

[staff4; text: Deest exemplum in codice]

[375] Nisi prima signetur et valet quinque minimas, ut patet hic:

[Scd,S,M; Scd,S,F on staff4]

Vel nisi ultima signetur, ut hic:

[M,S,Scd on staff4]

Et si patet quod nota equivoca ...... prima in tempore imperfecto valet tres minimas, secunda duas, tertia autem solam minimam, ut hic:

[S,F,M on staff4]

Nisi prima signetur, ut hic patet:

[Scd,S,M; Scd,S,M on staff4]

Quando tres ponuntur prima valet tres minimas, ut hic:

[S,S,M,S,S,M on staff4]

Quando quatuor ponuntur, prime due valent tres minimas, tertia duas, quarta vero solam minimam, ut hic:

[S,M,S,M; S,M,S,M,S,M,S,M on staff4]

Nisi prima vel ultima signetur a parte inferiori; et tunc illa signata valet tres minimas, et alie tres minime, ut hic patet:

[Scd,M,M,M,pt,M,M,M,Scd,pt,Scd,M,M,M on staff4]

Quando quinque ponuntur, prime tres sunt minime, quarta valet duas minimas, quinta solam minimam, ut:

[M,M,M,S,M,M,M,M,S,M,L on staff4]

Nisi prima signetur, quia tunc valebit duas minimas, et omnes alie erunt minime, ut hic patet:

[Scd,M,M,M,M,Scd,M,M,M,M on staff4]

Quando sex ponuntur omnes sunt minime, ut hic apparet exemplum:

[M,M,M,M,M,M; M,M,M,M,M,M,L on staff4]

Et notandum est quod plures minime quam sex non possunt ingredi unum tempus imperfectum bono modo. Et si plures fuerint, oportet quod sint minime, tunc erit difficile pronunciari posse, ut hic:

[M,M,M,M,M,M; M,M,M,M,M,M,L on staff4]

Explicit ars.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - https://chmtl.indiana.edu/tml - 2024
Creative Commons Attribution License