Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[f.57r] Hic incipit ars plane musice que immensurabilis dicitur que theorice est nobis tradita ab antiquis philosophis Sciencia in toni secundum philosophos est cognicio [f.57v] rei sicuti [est del.] Vnde sciencia diuiditur inter duas partes silicet in theoricam et practicam Theorica dicitur sciencia speculatiua Practica uero operatiua Theorica diuiditur in theologiam naturalem et doctrinalem Doctrinalem dicitur communiter et proprie Communiter dicitur quando aliquas regulas certas et communes Proprie vero dicitur sciencia quantitatiua et dicitur methematica Continua ut in geometria et astronomia. que sunt quedam partes ipsis musice Vnde musica est sciende de numero relato sonoro Item musica Alia mundana Alia humana et Alia instrumentalis Mundana est illa que versatur circa concordanciam planetarum adinuicem et sic musica est quedam species astronomie Humana est illa que uersatur circa concordanciam corporis et anime et circa concordanciam quatuor elementorum oppositorum adinuicem vel eciam alcuius compositi Instrumentalis est illa que procedit per modum aliquorum instrumentorum ut lira siue cithera vel psalterium et cetera Instrumenta quedam procedunt a flatu. quedam a pulsu et quedam a contactu et cetera Et est vnus modus in cordis. alius in fistulis. alius in cimbalis benesonantibus De omnibus predictis nichil dicamus ad presens nisi de cordis tantum ut in lira et psalterium [f.58r] et monocordo et cetera Sed ad presens de monacordo sola est nostra presens intencio Vnde monacordum est instrumentum longum et concauum. Longum ad mensuram trium palmarum. Latum ad mensuram vnius palme vel circa. Spissum ad mensuram trium digitorum vel circa. habens vnicam cordam moderate extensam sub qua proporcionantur omnes proporciones armanise sumpte ut patebit postea [Nota bona in marg.] Concordancia ergo monacordi procedit per tria genera silicet per diatonicum. cromaticum. et enormanicum [Diatonicum in marg.] Diatonicum est illud quod procedit per tonum tonum et semitonium quod alio modo semiditonus appellatur [Cromaticum in marg.] Cromaticum est illud quod procedit per emitonium et emitonium et tria emitonia et dicitur cromaticum genus molle [Enormaniac<um> in marg.] Enormanicum est illud quod procedit per diesim et diesim et ditonum quod enormaniecum dicitur durum vel aspersum Diatonicum vero dicitur commune vel mediocre. et quia non possumus intelligere siue comprehendere proporcionum diffinicionis nisi numero mediante. ideo tractandum est de numero et eius partibus secundum ordinem. sicut patet in quarto quaterno huius libri. et .8. folio vbi declarantur secundum ordinem Consequenter sciendum est quod ipsius musice tria sunt genera silicet mundanum. humanum et instrumentale. sed de duobus primis nichil ad presens sed tantum de instrumentali dicendum est Vnde musica instrumentalis [f.58v] dicitur quod concurrit per aliqua instrumenta ut Viella. Cithera Monacordum et cetera sicut predictum est vnde de omnibus aliis instrumentis omissis de monacordo solomodo est ad presens nostra intencio. Et primo sciendum est quid sit monacordum eciam vnde dicatur Monacordum vero est instrumentum ligneum habens cordam ut predictum est. dicitur ergo a monos quod est vnus et corda quasi habens vnam cordam Fit eius autem concordancia per tria genera melorum id est. diatonicum. cromaticum. et enormanicum de duobus ultimis nichil ad presens sed de. diatonico solum dicamus et diffinitur sic Diatonicum est quod concurrit per tonum et tonum et semitonium et sunt eius partes .13. silicet Vnisonus Diapason Diapente Diatesseron Tonus Semitonus Ditonus Semiditonus Semitonium cum diapente Tonus cum diapente Semiditonus cum diapente Ditonus cum diapente Tritonus. Et harum specierum composita cum diapason et cum duplici diapason Vnde notandum est quod vnisonus in sonis est equalitas. In numeris ut vnitas ad vnitatem Diapason in sonis est duplum In numeris ut binarius ad unitatem. et sic de alijs silicet Diapente Diatesseron ut hic in figura sequente patet.

[f.59r] [Anon., Ars plane musice, f.59r; text: 1, 2, 3 4, 8, 10, 16, 21, 32, 64, 81, 128, 243, 256, 512, 546, 538, 1024, 2048, 2197, 524288, 531441, 17, 47, 114, 13, 24, 89, 139, 207, 9, 7153, Bis, Ter, Quater, Quinques, Sexies, Sepcies, Occies, Nonies, Decies, Dupla, Tripla, Quadrupla, Quatrupla, Quintupla, Nonupla, Decupla, Quinquegupla, sexnigupla, octogupla, triginta, duo, secundas, decimas, Sesquealtra, Sesquetercia, sesquequarta, sesqueoctaua, cum, super, superparciens, superbiparciens, triparciens, supertercias, sexagesimas, coma, semitonio, semitonium maius, Tonus, tono, ditono, Diatesseron, Diapente, tritono, Diapason.] [ANOAPM 01GF]

[f.59v] Vnisonus dicitur quando a diuersis vnus vel vna pronunciatur ut hic patet

[Anon., Ars plane musice, f.59v,1] [ANOAPM 02GF]

[Coma gamma subuertit. in marg. m. sec.] Coma dissonanciarum perceptibiliter visum illudit et gamma subuertit ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.59v,2] [ANOAPM 02GF]

Diesis dimidio numeroris in duas partes equales ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.59v,3] [ANOAPM 02GF]

Semitonium minus deficit a semitonio maiori vno comate ut hic patet

[Anon., Ars plane musice, f.59v,4] [ANOAPM 02GF]

Semitonium maius excedit semitonium minus vno comate

[Anon., Ars plane musice, f.59v,5] [ANOAPM 02GF]

Duo semitonia minora simul iuncta deficiunt a tono vno comate ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.59v,6] [ANOAPM 02GF]

Tonus consistit [sistit ante corr.] in proporcione sesqueoctaua sicut nouem ad octo. [Tonus in se continet semitonium maius et semitonium minus. m.sec. in marg.] et tonus continet in se semitonium maius et semitonium minus ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.59v,7] [ANOAPM 02GF]

Duo semitonia maiora [miora ante corr. supra lin.] iuncta excedit tonum vno comate ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.59v,8] [ANOAPM 02GF]

Semiditonus a minori idem tonus cum semitonio maiori ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.59v,9] [ANOAPM 02GF]

Semiditonus a maiori idem tonus cum semitonio minori ut hic patet

[Anon., Ars plane musice, f.59v,10] [ANOAPM 02GF]

Ditonus quasi duos tonos in se continens hic

[Anon., Ars plane musice, f.59v,11] [ANOAPM 02GF]

[f.60r] Dimidiatesseron continet in se semitonium minus et tonum et iterum semitonium minus ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60r,1] [ANOAPM 02GF]

[Diatesseron in se continet duos tonos et semitonium minus m.sec. in marg.] Diatesseron consistit in proporcione sesquetercia sicut .4. ad .3. et continet in se duos tonos et semitonium minus

[Anon., Ars plane musice, f.60r,2] [ANOAPM 02GF]

Semitritonus a minori idem ditonus cum semitonio minori ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60r,3] [ANOAPM 02GF]

Tritonus continet in se distincte tres tonos ut

[Anon., Ars plane musice, f.60r,4] [ANOAPM 03GF]

Semidiapente continet in se distincte tonum et semitonium minus et iterum tonum et semitonium minus ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60r,5] [ANOAPM 03GF]

[Diapente in se continet tres tonos et semitonium minus. m.sec. in marg.] Diapente consonancia consistit in proporcione sesquealtera sicut .3. ad .2. et continet in se tres tonos et semitonium minus ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60r,6] [ANOAPM 03GF]

Semitonium minus cum diapente continet in se tres tonos et duo semitonia minora ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60r,7] [ANOAPM 03GF]

Semitetratonus continet in se tres tonos et semitonium maius. hic

[Anon., Ars plane musice, f.60r,8] [ANOAPM 03GF]

Semitonium maius cum diapente est idem tetratonus quatuor toni simul distant ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60r,9] [ANOAPM 03GF]

[Tonus cum diapente continet in se quatuor tonos et semitonium minus m.sec. in marg.] Tonus cum diapente continet in se quatuor tonos et semitonium minus ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60r,10] [ANOAPM 03GF]

Semiditonus minor cum diapente idem bis diatesseron deficit a diapason vno [f.60v] tono ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60v,1] [ANOAPM 03GF]

Semipentatonus continet in se quatuor tonos et semitonium maius ut hic patet

[Anon., Ars plane musice, f.60v,2] [ANOAPM 03GF]

Semiditonus maior cum diapente continet in se distincte quinque tonos et pentatonus idem ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60v,3] [ANOAPM 03GF]

Ditonus cum diapente continet in se quinque tonos et semitonium minus

[Anon., Ars plane musice, f.60v,4] [ANOAPM 03GF]

Semidiapason continet in se quatuor tonos et tria semitonia minora ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60v,5] [ANOAPM 03GF]

Diapason consistit in proporcione dupla sicut duo ad .vnum. et continet in se quinque tonos et duo semitonia minora ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60v,6] [ANOAPM 03GF]

Exattonus continet in se sex tonos distincte ut hic patet

[Anon., Ars plane musice, f.60v,7] [ANOAPM 03GF]

[Anon., Ars plane musice, f.60v,8] [ANOAPM 04GF]

Bis diapente continet .6. tonos et duo semitonia minora

[Anon., Ars plane musice, f.60v,9] [ANOAPM 04GF]

Semiditonus cum diapason continet in se .6. tonos et .2. semitonia minora

[Anon., Ars plane musice, f.60v,10] [ANOAPM 04GF]

Ditonus cum diapason continet in se .7. tonos et duo semitonia minora ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60v,11] [ANOAPM 04GF]

Diatesseron cum diapason continet in se septem tonos et tria semitonia minora ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.60v,12] [ANOAPM 04GF]

Diapente cum diapason consistit in proporcione tripla sicut tres ad vnum et continet in [f.61r] se octo tonos et tria semitonia minora ut hic patet

[Anon., Ars plane musice, f.61r,1] [ANOAPM 04GF]

Bis diapason continet in se decem tonos et quatuor semitonia minora ut hic

[Anon., Ars plane musice, f.61r,2] [ANOAPM 04GF]

Diatesseron cum diapason vltimum in plano cantu maxime distans

Semidiatesseron a maiori non ponuntur quia idem est quod ditonus

Semitritonus a maiori non ponitur quia idem est quod diatesseron

Semidiapente a maiori non ponitur quia idem est quod tritonus

Semitetratonus a minori non po<n>itur quia idem est quod diapente

Semipentatonus a minori non ponitur quia idem est quod diapente cum tono

Semidiapason a maiori non ponitur quia idem est quod ditonus cum diapente

[Non potest notari semiextanus. m.sec. in marg.] Semiextanus a maiori non ponitur quia non potest notari

Tonus Ditonus Tritonus conuenit cantui plano. tratonus pentratonus exatonus non conuenit cantui plano Semitonium maius conuenit cantui plano.

[Differentia semitonii maioris et minoris m.sec. in marg.] Semitonium maius excedit semitonium minus uno comate

Semiditonus a maiori excedit semitonium a minori uno comate

Semitritonus semper a maiori excedit diatesseron vno comate

Semitetratonus semper a maiori excedit diapente vno comate

Semipentatonus [semipentonus ante corr. supra lin.] semper a maiori excedit diapente vno comate

[tonus ditonus diapente conueniunt cantui plano tratonus pentatonus exatonus non conuenit cantui plano m.sec. in marg.]

Semiexatonus semper [f.61v] a maiori excedit ditonum cum diapente vno comate

Duo semitonia minora simul iuncta exedunt tonum vno comate [<H>ee sunt memorie <c>ommendanda. m.sec. in marg.]

Duo semitonia maiora simul iuncta exedunt tonum vno comate

Bis diatesseron deficit a diapason vno comate

Bis diapente exedit diapason vno comate

Semitonium minus et semitonium maius constituunt tonum

Diatesseron et diapente constituunt diapason

Bis diatesseron et bis diapente constituunt bis diapason

[Diuisio toni in m.sec. marg.] Tonus diuiditur in semitonium minus et semitonium maius

[Diuisio semitonii minoris m.sec. in marg.] Semitonium minus diuiditur in duas diesis

Diesis in duo diacismata [Diuisio semitonii maioris m.sec. in marg.]

Semitonium maius diuitur in duas diesis et coma

Et coma diuiditur in duo cismata

[Nota in marg.] [Diapason in se continet omnes alias species interuallorum. m.sec. in marg.] Diapason in sonis est duplum in numeris ut binarius ad vnitatem et dicitur a dia quod est de et pan quod est totum quasi continens omnes species alias in se. Item aliter dicitur a dia quod est duo et pason quod est sonus quasi continens duplicem sonum

[<D>iapente continet quinque voces. m.sec. in marg.] Diapente in sono est sesquealterum in numeris ut ternarius ad binarium et dicitur a dia quod est de et penta quod est quinque quasi continens quinque voces

[Diatesseron continet quatuor voces. in marg. m. sec.] Diatesseron dicitur sesquetercium ut .4. ad .3. et dicitur a dia quod est de et tessar quod est quatuor quasi de .4. vocibus

Tonus dicitur [f.62r] sesqueoctauum ut .9. ad .8.

Ditonus dicitur superparciens decimas septimas ut .81. ad .84.

Semitonium dicitur superparciens .13. et .243. ut .256. ad .243.

Semitonium cum diapente dicitur illud quod est superparciens .47.81. ut .128. ad .81.

Tonus cum diapente dicitur superparciens .22.32. ut .54. ad .32.

Semitonius cum diapente dicitur superparciens .79. ut .16. ad .9.

Ditonus cum diapente dicitur superparciens .230.236. ut .486. ad .236. .23.

Tritonus est illud quod est superparciens .217.512. ut .79. ad .512.

Semiditonus dicitur super quinque parciens septimas ut .32. ad .27. et sic de aliis ut patet in figura precedente.

[Processus de prop<or>cione monochordi m.sec. in marg.] Sequitur processus de proporcione monacordi veluti si aliqua linea in quantitate abreuietur acuitur vel elongatur

[Notabile m.sec. in marg.] Et sciendum est quod omnis medietas corde equaliter sonat suo toti Peticiones sunt due scilicet similiter soni et simile signum. diuersi soni diuersa signa

[Notabile m.sec. in marg.] Et sciendum est quod bis diatesseron cum diapente facit diapason et dico quod ditonus cum semitonio facit diatesseron

[Notabile Quomodo omnes proporciones musices super lineam totam secundum diatonicum genus describiuntur m.sec. in marg.] Et sciendum est quod si vis super lineam totam constituere omnes proporciones musice secundum Diatonicum genus prima penendus est tonus. deinde alius tonus et pestea semitonium et cetera usque ad .12. d quod finis dicitur propter consuetudinem differenciarum. deinde ab octauo G usque ad [f.62v] .12. d sicut superius. deinde a .15. g usque ad .20 e et ultra si possibilitas sit in voce sed secundum vsum nostrum vel actualiter non est ita Item de proporcione monacordi alio modo Sit aliqua linea tota G cuius medietas sit aliud .g. et eius medietas sit .3. g. Tres autem partes primi G sit .c. cuius medietas sit aliud [ad ante corr. supra lin.] .c. et istius medietatis medietas sit .3. c. Tres vero partes primi .c. sit .f. cuius medietatis medietas sit aliud .f. et huius medietatis medietas sit .3. f. Item de primo G due partes sunt .d. cuius medietas sit aliud .d. et cuius medietatis medietas sit .3. d. Item deuidatur .d. primi per .3. et addita .3. uersus primum .g. et habetur primum .a. cuius medietas sit .2. a. et eius medietatis medietas sit .3. a. Item de primo .a. due partes sit .e. primum cuius medietas sit [medie m.sec. supra lin.] est .c. secundum et eius medietatis medietas est .e. tercium. Item diuidatur primum .c. per .3. et addita .3. uersus primum G et habetur primum [sqb] quadratum Item de primo .f. 3. partes sit b primum rotundum cuius medietas sit secundum bb rotundum Et hec sufficiunt de diuisione mona<cordi.>

[f.63r] [Anon., Ars plane musice, f.63r; text: ut, re, mi, fa, sol, la, [Gamma], A, B, C faut, D solre, E lami, F, a, b, [sqb], c, d, e, f, g, aa, bb, [sqb][sqb], cc, dd, G ter quadrata e bis suus capiatur, C proprie resonat. bis et a [finem supra lin.] sibi donat, F bis molle datur d finis hunc habeatur] [ANOAPM 05GF]

[f.63v] [<S>unt quatuor species palme seu gammatis. m.sec. in marg.] Sciendum est quod .4. sunt partes ipsius palme siue gamatis. Vnde prima pars est de signis et nominibus vocum. Secunda est de lineis et spaciis Tercia est de proprietatibus Quarta est de mutacionibus.

Signa ergo dicuntur littere que ponuntur loca clauium in prima linea sequentis littere scilicet A B C D E F G [<D>icuntur signa graues quia <re>gunt omne cantum. m.sec. in marg.] et dicuntur graues quia regunt omne cantum et eciam omnia vocum infiniter redducuntur singula singulis id est singule voces singulis signis

Sequitur de lineis et spaciis. [Linee et spacia nihil aliud dicuntur quam paritas. vel imparitas vel illud quod est linea dicitur imparitas siue inequalitas et illud quod est in spacio est paritas siue equalitas m.sec. in marg.] vnde linee et spacie ut hic sumuntur nichil aliud dicuntur quam paritas vel imparitas vnde illud quod est in linea dicitur imparitas siue inequalitas et illud quod est in spacio paritas siue equalitas Vnde sumitur per numerum naturalem quod si primum sit in linea reliquum sit in spacio et insuper omne quartum oppositum et omne octauum sed in vno loco sumitur signum similem. ergo si primum fit in linea. reliquum erit in spacio et econuerso et hoc secundum quadraturam vel rectas lineas ipsius manus secunda et prima tenent

[<Pr>oprietas est differentia et tres sunt species ipsarum. <d>ifferentia .[sqb]. quadra<t>um et b. rotundum et natura m.sec. in marg.] Sequitur de proprietate vnde proprietas nichil aliud quam differencia et sunt tres species ipsarum differenciarum silicet .[sqb]. quadratum siue durum et .b. rotundum siue molle. et natura. [<[sqb]> quadratum quid est. m.sec. in marg.] vnde .[sqb]. quadratum tamen siue durum dicitur esse tonus ante tonum [<b> rotundum quid est. m.sec. in marg.] .b. rotundum siue molle dicitur esse semitonium ante b molle Natura dicitur esse cantus sumptus sine differencia sicut scribitur sub gammate ex parte sequenti et cetera

[f.64r] [Anon., Ars plane musice, f.64r; text: ut, re, mi, fa, sol, la, [Gama], A, B, C, D, E, F, G, a, b, c, d, e, f, g, aa, bb, cc, dd, ee, n, naturalis, [rob], rotunda, [sqb], quadrata, Celum, argentum. Luna, Mercurius, Cuprum, Venus, aurum, Sol, ferum, Mars. Saturnus. plumbum, Stagnum. Iubiter. Stathnum, Argentum, Marcus [proprio supra lin.]. Terra, .Tulius .9. [nomen supra lin.], [post m.sec.] suu suui sequitur ultima lima subit.] [ANOAPM 06GF]

[f.64v] Natura dicitur cantus sumptus sine differentia id est sine utroque .b.[sqb]. [Regula generalis. m.sec. in marg.] Vnde regula generalis est quod in omni .g .c. et .f. sumitur .vt. [<Om>ne .g. cantat <per> .[sqb]. m.sec. in marg.] et omne .g. cantat per .[sqb]. quadratum et omnes voces sequentes secundum suum ordinem recte. [<Om>ne vt in .c. cantat per naturam. m.sec. in marg.] et omnes ut in .c. cantant per naturam etc. [vel in F cantat per b. rotundum in m.sec. marg.] et ut in .f. cantant per b. rotundum et cetera Istorum autem signorum precedencium .8. dicuntur graues quia grauem vocem siue grauem cantum reddunt id est depressum cantum .7. dicuntur acute quia acutum cantum reddunt .5. vero dicuntur superacutum quia superacutum id est valde acutum cantum reddunt et ita fit tota composicio gammatis. Vnde nichil aliud est quam composicio signorum monacordi cum vocibus vnde sciendum est quod [Sex sunt nomina vocum m.sec. in marg.] .6. sunt nomina vocum silicet .ut.re.mi.fa.sol.la. sicut predictum est Item qualiter formantur .6. motus istarum .6. vocum plane declarantur per hos uersus.

Hiis sex formantur sex motus et variantur

Vt cum re plene modulatur mi quoque cum re

Voce sonat plena fa cum sol. sol quoque cum la

Dantque semi mi fa nec fit plenus tonus infra

[Mutacio m.sec. in marg.] Sequitur de mutacionibus vnde mutacio nichil aliud est quam dimissio unius vocis propter aliam vocem sub eodem sono et in eodem signo vnde [f.65r] sciendum est quod vbicumque fit mutacio oportet de necessitate quod ibi sint due voces ad minus sed et in .a.re. [sqb].mi. et .e.la. est nisi vna vox ergo non fit ibi aliqua mutacio Et similiter in .b.fa.[sqb].mi. licet ibi sint due voces. tamen nulla fit ibi mutacio quia ibi sunt diuersa signa et diuerse voces. [Subuerte gammatis m.sec. in marg.] vnum enim signum sic scribitur .b.fa. et cantat per .b. rotundum Aliud vero sic scribitur .[sqb].mi. et cantat per .[sqb]. quadratum. et quia non ponuntur sub eisdem vocibus neque se habent sub vno et eodem sono ideo non potest ibi fieri vel esse mutacio quia tunc esset hoc tontum diffinicionem sui nominis si enim essent in vno et eodem sono deberet dici .b.fami. et cetera [Notabile m.sec. in marg.] Item sciendum est quod vbicumque sint .2. voces ibi sunt .2. mutaciones ut in C.faut. vbi dicitur .fa ut. ut fa. [in claue tres voces habenti sex fini<...> mutaciones. m.sec. in marg.] et similiter vbicumque sint .3. voces ibi habentur .6. mutaciones ut in G.sol.re.ut. vbi sic dicitur .sol re. re sol. sol ut. .ut sol. re ut. ut re. et sic in aliis huiusmodi [Notabile in claue dua habenti dues m.sec. in marg.] Et sciendum est quod vbi sunt .2. voces tantum ibi mutatur prima in secundam et econuerso [[et]] secundam in prima ut patet in palma et hoc ascendendo et descendendo et racione istius vbi sint .2. voces tantum non duplicantur per .4. sicut .3. per .6. vnde regula generalis est quod [f.65v] [Regula generalis ut re mi dicitur ascendendo. fa sol la descendendo m.sec. in marg.] omnis mutacio desinens in istis tribus vocibus .ut.re.mi. dicitur ascendendo quia plus habet ascendere quam descendere. et omnis mutacio desinens in .fa.sol.la. dicitur descendendo quia plus habet descendere quam ascendere [<Caus>a mutacionis est <d>uplex. scilicet as<c>encionis et des<c>encionis. m.sec. in marg.] Causa vero mutacionis sumitur dupliciter silicet. aut causa ascencionis aut causa descencionis ut patet in C.fa.ut. quia si illo sumeret aliquis .fa.ut. posset ascendere ad terciam vocem Si vero vellet sumere quartam vocem necesse esset inproprie sumere C.fa.ut. quia fit ibi mutacio ascendendo de .fa. in .ut. et similiter descendendo de .ut. in .fa. suo modo Et hec dicta de mutacionibus ad presens sufficiunt. Amen

[Nota in marg.] Illud tantum interim de superioribus tetracordis addendum videtur secundum Boicium quod ab. Hypatemeson usque ad netediezegmenon quasi quoddam ordinis distinccionis que celestis extemplar est. Namque [Saturnus in marg.] Hypatemeson Saturno est attributa. [Iouis in marg.] Parhypatemeson vero Iouiali circulo est consimilis. [Mars in marg.] Lycanosmeson est Marti tradere [Sol in marg.] Sol Meson optinuit. [Iupiter in marg.] Paramese Iupiter demonstrat [Venus in marg.] Tritediezegmenon Venus habuit [Mercurius in marg.] Paranetediezegmenon. Mercurius regit [Luna in marg.] Netediezegmenon lunaris circuli tenet [Nota in marg.] Sed Marcus Tullius [proprium nomen supra lin.] contrarium ordinem facit nam in sexto libro de re pupplica sic ait et natura fert ut extrema. ex altera autem acute sonant quam ob causam sumimus ille celi stellifer cursum [f.66r] cuius conuersio est concitacior acuto et excitato mouetur sono grauissimo autem ibit lunaris atque infumus nam terra nona immobilis manens vna cede semper heret. hic igitur Tullius. [Terra in marg.] terram quasi lilencium ponit silicet immobilem. patet hanc qui proximus a silencio est dat Lune grauissimum sonum ut sit [Luna in marg.] Luna Proslambaminos [Mercurius in marg.] Mercurius Hypatehypaton. [Venus in marg.] Venus Parhypatehypaton [Sol in marg.] Sol Lycanoshypaton [Mars in marg.] Mars Hypatemeson [Saturnus in marg.] Saturnus Parhypatemeson [Iupiter in marg.] Iupiter Lycanosmeson [Mese in marg.] Celum ultimum. Mese. quo vero sint harum immobiles qui autem inter immobiles que consistant tamen de monacordo regulis regularis diuisione tractauero sicut ostenduntur omnia ista in gammate precidente

[Nota bona in marg.] Tubal vero fuit primus inuentor musice sciencie ut patet genesis quarto Postea autem Pictagoras ut greci dicunt ex malleorum sonitu et cordadarum extencione percussa hoc modo inuenisse Postea Boicius incipiens tamen numerorum proporcione concordancias demonstrare ut misica sua patet intuentibus [monochordum di<citur> gama quia Guido di<vi>debat gammam in voces lineas et spatia. m.sec. in marg.] Deinde Guido monacus qui compositor erat gammatis quod monacordum dicitur. voces. lineis. et spaciis diuidebat. Post huic vero magister Franco qui inuenit [[in cantu]] mensurabilem. figurarum. alteracionum. per [f.66v] [vacat]



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License