Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[55] Sex sunt species principales sive concordantie discantus: unisonus, semiditonus, dytonus, dyapente, tonus cum dyapente et dyapason. Unisonus est species continens tantum unam lineam vel unum spatium et potest poni in qualibet clave necesse fuerit, ut hic. Et dicitur ab uno et sonus quasi unius vocis sonus. Semiditonus est species continens spatium trium vocum et tonum et semitonium ita quod mi et fa interponantur, ut hic. Et dicitur a semus quod est inperfectus et dytonus quasi ditonus inperfectus. Ditonus est species continens spatium trium vocum et duos tonos ita quod mi et fa non interponantur ut hic. Et dicitur a dia quod est 2 quia duobus tonis factus. Dyapenthe est species continens spatium quinque vocum et tres tonos cum semitonio ita quod mi et fa interponantur semel et ubivis sonent ut hic. Et dicitur a dia quod est de et pentha 5 quasi de quinque vocibus factum. Tonus cum dyapente est species continens spatium sex vocum et plenum tonum cum dyapenthe (xxx) ut hic. Diapason est (species continens) spatium octo vocum et sex tonos ut hic. Et dicitur a dia quod est de, pan totum, quia continet sonum (omne) quod predictum est. Significatur autem dya(pason qualibet) de littera initium, sicut de gamma ut ad G sol re ut, vel de A re ad a la mi re et sic de aliis. Potest autem speciei dyapason (additio fieri) et ponitur dyatesseron vel dytonus cum dyapason usque ad binum dyapason et similiter (illi) potest addi et sic usque ad infinitum et hec species sive concordantie discantus possent esse infinite per [57] additionem unius ad alteram, licet plures non componantur quam sex quia per cognitionem ipsarum possumus habere cognitionem omnium aliarum. Istarum autem specierum 3 faciunt concordantiam perfecte, nec tendunt ad ascendere vel descendere. In concordantiis inperfectis item, si tenor ascendit vel descendit, possunt ascendere vel descendere, nisi quandoque necesse fuerit eas (aliter) ordinari, ita tamen quod concordantie perfecte (eas) inmediate precedant et sequantur ut dictum est. Ignoratis principiis necesse est artem ignorare. Notularum quedam (dicuntur) duplices longe, quedam longe, quedam breves, quedam semibreves et quedam minime. A longis tanquam a simplicioribus debemus inchoare. Simplex longa est que quadratum habet corpus et a dextro latere caudam sive ascendendo sive descendendo ut hic. Et in modo perfecto tria valet tempora, inperfecto duo. Si autem habet duas caudas sive lateris dextri cauda sit longior, tunc fit longa; si sinister, tunc fit brevis, ut patet hic. Duplex longa est notula que habet duplex corpus respectu longe et a dextro latere caudam ascendendo sive descendendo ut hic. In modo perfecto sex valet tempora et inperfecto 4. Inperficitur respectu etiam longe in modo perfecto, scilicet quando sola brevis vel due cum ea jungantur, quia tunc necessario 5 vel quatuor valet tempora ut hic. Quinque modis scimus quod longa in modo perfecto tria valet tempora: primo si longa longam sequitur, semper prima longa tria valet tempora ut hic; secundo [59] si longam inmediate punctillus qui perfectionis dicitur signum (xxxx) precedat vel sequatur semper prima longa tria valet tempora ut hic; tertio si longam due breves sequantur nulla brevi precedente ut hic; quarto si longam tres breves sequantur nulla brevi precedente ut hic; quinto si longam quinque breves sequantur nulla brevi precedente quinta brevis altera debet esse ut hic. Longa quatuor modis demonstratur esse inperfecta, primo si longam sola brevis antecedat ut hic; secundo si longam sola brevis ut hic sequatur; tertio si longam due breves sequantur vel 3, ita tamen quod post primam brevem punctus divisionis ponatur ut hic; quarto si 4 breves longam sequantur ut hic. Istud autem intelligendum (de modo et tempore perfecto) quod quando plures breves longam sequuntur quarum possunt alterari quecumque 4 vel 7 vel 10 sequuntur, necesse est judicari duorum temporum, nisi punctus perfectionis ponatur ibidem. Notandum est etiam quod si post longam breves infinite ponantur, tres pro perfectione sunt computate et ultime perfectioni due breves reperiuntur: ita ultima debet alterari brevis; secundum confusionem, propter hoc ut magis pateat cantanti, punctus etiam ultimas duas breves apponi debet, et potius ponunt longam si tria tempora valere debeant, ut hic. Brevis notula sic formatur et dividitur et alteratur. Recta brevis est ista que tantum valet unum tempus. Altera vero brevis valet duo tempora, et fit quotiescumque in modo perfecto due breves inter duas longas ponuntur vel inter longam et punctum et e converso vel quando pausa unius temporis et brevis inter duas longas ponuntur quia tunc unica brevis est altera et valet duo tempora ut hic. De ligaturis breviter est dicendum: omnis igitur ligature carentis tractu quolibet cujus secunda ascendit [61] prima brevis ut hic. Per regulam a contrario subsequitur: omnis ligature carentis tractu quolibet cujus secunda descendit prima longa ut hic. Quandocumque signum (a parte sinistra) apponitur ascendendo, (si secunda) ascendat sive descendat, prime due note illius ligature non nisi solum tempus valent ut hic. Quandocumque signum descendens a parte sinistra apponitur, si secunda ascendat sive descendat, primam facit esse brevem ut hic. De mediis breviter dicendum est quod voces medie nullatenus inquinantur ut hic, (nisi tamen due vel quinque essent medie quia secunda sive quinta in modo perfecto alteratur ut hic.)

De finalibus breviter est dicendum quod omnis finalis ascendens brevis est ut hic, nisi tamen due vel quinque essent medie quia secunda sive quinta in modo perfecto alteratur ut hic nisi ordine prius posito ponatur quia tunc fit longa, vel si signum a latere dextro ascendendo vel descendendo apponatur quia tunc fit longa ut hic. Per regulam a contrario subsequitur: omnis finalis descendens longa est ut hic, nisi sit configurata, quia tunc breviatur ut hic. Tandem de pausis dicendum est: sicut omni mensurabiliter cantare refert, sic et pausare. Unde pausarum secundum antiquos 4 sunt genera. Est igitur pausa trium temporum, nec est major in arte; pausa duorum temporum, pausa unius temporis, pausa semitemporis. Pausa trium temporum tria spatia continet et tantam moram facit tacendo quantum tria tempora pronuntiando. Pausa duorum temporum [63] duo spatia continet et tantam moram facit tacendo quantum (duo tempora pronuntiando; pausa unius temporis unum spatium continet et tantam moram facit tacendo quantum) solum tempus pronuntiando. Pausa semitemporis semispatium continet et tantam moram facit tacendo quantum dimidium tempus pronuntiando. Explicit (ars). Dicto de longis, brevibus, ligaturis et pausis prout (in) veteri arte ordinantur et cognoscuntur, dicendum est de brevibus, semibrevibus et minimis, prout in nova arte et secundum modernos ordinantur et pronuntiantur. Primo a brevibus tanquam a simplicioribus debemus inchoare. Sciendum quod sicut longa longa perfecta tria valet tempora, sic brevis perfecta tres semibreves et semibrevis perfecta tres minimas et minima duas semiminimas, si dici possent semiminime, ut hic. Item sicut se habet brevis ad longam vel longa ad brevem ita semibrevis ad brevem et minima ad semibrevem. Unde de longis, brevibus, semibrevibus, idem est judicium. Primo, sicut in modo perfecto (longa) 5 modis noscitur esse perfecta, scilicet longa ante longam et sic de aliis, quatuor modis inperfecta, scilicet quando sola brevis precedit vel sequitur (longam) in arte veteri, sic brevis in arte nova et in prolatione perfecta tot modis cognoscitur esse perfecta, scilicet brevis ante brevem et sic de aliis, et tot modis inperfecta, scilicet quando semibrevis precedit vel sequitur brevem, et similiter semibrevis tot modis noscitur esse perfecta vel inperfecta, videlicet in prolatione perfecta et majori inperfecta quia in minori prolatione inperfecta nulla semibrevis potest esse perfecta nisi ponatur punctum perfectionis, ut hic. Item sciendum, ut habemus in veteri arte (quod) quando due breves in modo perfecto inter duas longas ponuntur vel inter longam et punctum vel e converso, secunda brevis est altera et duo valet tempora. Eodem modo quando due semibreves in prolatione perfecta inter duas breves ponuntur vel inter brevem [65] et punctum et e converso secunda semibrevis est altera et valet duas semibreves, et eadem ratione quando due minime in majori (prolatione) inter semibreves ponuntur minima secunda duas valet minimas et altera minima vocatur, ut hic. Brevis inperfecta ad modum longe inperfecte, quoniam in duas dividitur breves, sic brevis inperfecta in duas semibreves et semibrevis in duas minimas ut hic. Semibrevis a parte superiori recte caudata minima vocatur; illa vero que in oblicum versus dextrum latus caudata semiminima vocatur ut hic. Minime et semiminime ad gradum superlatum solvendum nominantur, sicut et alie semibreves inposita habentes nomina: alia nomina inponi possunt, ita quod minima vocatur semiminor et semiminima minima. Quedam a parte superiori et inferiori simul caudantur: unde quotiens reperiuntur, pro duobus minimis computantur, nec plus valere possunt. Notandum quod si longam vel duplam longam sequatur in prolatione perfecta semibrevis sola (vel) precedat, dividit ipsas (et) tantum inperficit quantum est in proprium ut hic. Item si minima sequatur easdem vel precedat, dividit ipsas etc.; (si) est brevis dividit ipsas nisi tamen in prolatione inperfecta, ut hic. Notandum (quod) inveniuntur aliquotiens unice semibreves, breves vel longas sequentes, que tamen eas nec augent nec minuunt sed potius ad invicem reducuntur: dicendum quod ponuntur ille ut per eas recta mensura syncopetur, et secundum aliquos deberent fieri rubee ut hic. Ad temporis perfecti designationem anteponitur circulus rotundus, [67] quia forma rotunda perfecta est, et aliquando tres tractuli, et utrumque est bonum, ut hic. Ad temporis inperfecti designationem inponitur semicirculus et aliquando duo baculi et utrumque est bonum, ut hic. Sciendum igitur quod sunt aliqui cantus perfecti modo et tempore, alii inperfecti, alii (perfecti) modo et non tempore, alii tempore et non modo, alii partim perfecti et partim inperfecti tam modo quam tempore. Igitur in modo perfecto longa ante longam tria valet tempora. In modo inperfecto longa vero non nisi duo, nec tria valet nisi punctus perfectionis apponatur. Item in modo perfecto pause trium temporum sunt integre, scilicet in uno corpore. (In) inperfecto nec possunt nec dicuntur. Unde sciendum est quod quotienscumque pause trium temporum in uno corpore reperiuntur, modus est perfectus et tempus. Quando due pause vel plures inmediate sequentes reperiuntur quarum quelibet valet duo tempora, modus est inperfectus. In modo perfecto secunda duarum brevium inter longas duas positarum alteratur, ut visum est prius. In modo inperfecto nulla brevis potest alterari. Modus et perfectum tempus continentur in moteti tenore qui vocatur Deus judex; modus inperfectus et tempus inperfectum continentur in moteti tenore qui vocatur Adesto. Modus perfectus ex tempore inperfecto continetur in Bona condit. Modus inperfectus ex tempore perfecto in (Marie) preconio. Tempus partim perfectum et partim inperfectum (et modus etiam) [69] continetur in Garison. Qua de ratione rubee note in motetis ponuntur breviter videamus. Primo dicendum quod principaliter duabus de causis, una quia rubee note de alia mensura quam nigre cantantur ut in tenore (de) In arboris, et ponuntur aliquotiens ut modus (et) tempus varientur insimul ut in tenore de Garison; vel ut secunda (duarum) brevium inter duas longas positarum non alteretur, ut in tenore de In nova fert animus. Item ponuntur aliubi quia cantantur in octava voce voce loci ubi sunt site, ut in tenore moteti Quant amors: in isto tenore omnes rubee cantantur in octava voce ubi sunt site. Dicta prolatione secundum quod in sex vel in 9 dividitur minimis, dicendum est de divisione temporis. Primo sciendum quod tempus perfectum est triplex, scilicet minimum, medium et majus. Minimum tempus perfectum continet in se tres (semi)breves equales, que quidem tres semibreves minime pronuntiantur. Medium dividitur in tres semibreves equales quarum quelibet valet duas minimas. Majus dividitur in tres semibreves equales quarum quelibet valet tres (minimas). Et sciendum quod tempus inperfectum est duplex: minimum et majus. Minimum dividitur in (duas) semibreves equales quarum quelibet valet duas minimas, et sic dividitur in 4. Majus dividitur in (duas) semibreves equales quarum quelibet valet tres minimas, et sic in 6 minimas dividitur. Explicit ars quevis mensurandi motetos compilata a magistro Philippo de Vitry Magistro in musica.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2018
Creative Commons Attribution License