THESAURUS MUSICARUM LATINARUM
School of Music
Indiana University
Bloomington, IN 47405
(phone: [812] 855-5471; Internet: mathiese@indiana.edu)

Data entry: Andreas Giger
Checked by: Elisabeth Honn
Approved by: Thomas J. Mathiesen

Fn and Ft: ANOCAP TEXT
Author: Anonymous
Title: [Capitulum de vocibus applicatis verbis]
Source: Santorre Debenedetti, "Un trattatello del secolo XIV sopra la poesia musicale," Studi medievali 2 (1906-7): 79-80.

[-79-] [Capitulum de vocibus applicatis verbis]

Postquam in precedenti capitulo dictum est de partibus et consideracione musice plane et mensurate, nunc dicemus de proportionibus, copulacionibus, consonanciis et dissonanciis vocum applicatarum verbis et sine verbis, a faciliori inchoando, ut earum sentencia intellectu pleno et ordinate sit studentis, sicut dicit Philosophus in principio Phisicorum: Cognicio nostra incipitur a notioribus. Et quia ballade sunt huiusmodi, tractatum primum et primam declaracionem habere primitus meruerunt.

Ballade sunt verba applicata sonis, et dicuntur ballade quia ballantur. Et debent habere unum responsum, quod potest habere duas et tres partes: duarum vero partium quelibet debet habere undecim sillabas, et, si quis voluerit, prima potest esse septem sillabarum, secunda undecim; etiam, si quis vellet, prima posset esse de undecim, secunda de septem. Habent etiam duos pedes, qui volunt habere quatuor partes, et postmodum unam voltam totam similem responsive. Prime quatuor partes possunt esse de undecim vel de septem, vel prima et tercia de undecim, secunda et quarta de septem, et sic e converso. Volunt etiam esse de tempore perfecto et de aere ytallico, et in aliquibus locis vel punctis de gallico, sed non in principio nec in fine. Si quis vult quod trottetur faciat in simili aere, sed de tempore imperfecto; volta autem pedis vel pedum vult esse trium et non diverse.

Rotundelli sunt canciones francigene. Volunt esse duarum vel trium partium, et iste partes de septem aut de quinque sillabis, quia cum sunt de paucioribus verbis sunt pulchriores. Volunt etiam esse de tempore imperfecto et aere gallico, et tempora omnia de semibrevibus, minimis vel minoribus, sed melius de minimis. Et in aliquo loco si fuerint due vel tres breves, melius minime discernerentur.

Motteti sunt cantus applicati verbis, sive dictionibus vel parabolis. Fiunt etiam ad unum et ad plures cantus; non habent ita ordinem in verbis, sicut ballate et rotundelli, possunt esse de tempore perfecto et etiam mixti, et de italica et gallica, ita quod tempora unius corespondeant ad tempora alterius et sit simile alteri. Et si primum, secundum et tertium sint de uno cantu, scilicet perfecto, ita, de alio cantu primum, secundum et tertium esse volunt simili perfecto, ut in mensura similiter concordent, et de aere debent esse ad invicem et assimilari. Vult etiam in compositione mottetorum haberi hec regula generalis, videlicet quando unus cantus ascendit, alter descendat et non se inveniant in dissonancia in pluri quam in uno tempore, quia nimis foret asperum in auditu. Caveat etiam ne tritonum componat, quia, sicut dictum est, fit auribus nimis durum, et quando unus rumpit alius utatur brevibus vel longis et e converso. Et sic diversificando complete fiunt de illis circa fines: unus pausat, alter cantat, et postea pausat qui cantavit et alter cantat. Utimur in eisdem mottetis pausis unius temporis et pautiores, quare sic utendo uchettis et pausis videntur mottizando cantare.

Cacie sive Incalci, a simili per omnia formantur ut motteti, salvo quod verba caciarum volunt esse aut omnes de septem, aut omnes de quinque sillabis. Volunt etiam esse ad tot quot partes sunt et omnes volunt esse formate supra primam partem, ita quod, si facta fuerit ad quinque partes, omnes quinque cantores cantare possint simul primam partem. In numero [-80-] canentium habere vult talis ordo qualis dictus est in mottetis, scilicet quod, quando unus ascendit, alter descendat, tercius firmus stet, quartus pauset, quintus rumpat. Et sic, cambiando officia, fiat diversitas decorata, inveniendo sepissime in consonantiis. Et pars illorum et omnes in fine, in consonantia se reperiant quis in quinta, quis in octava; et caveant a tritono, ut dictum est supra in mottetis.

Mandrigalia sunt verba applicata pluribus cantibus, quorum unus debet esse de puris longis et hic appellatur tenor, alter vel alii volunt esse de puris minimis, et unus specialiter vult ascendere ad duodecimam vel ad quintam decimam vocem et ire melodiando. Volunt etiam esse de tempore perfecto et aere italico; si quis aliquando miscetur aliquod tempus aeris gallici, bonum esset; si vero in fine partium, esset melius. Partes verborum possunt esse de undecim et de septem sicut desiderio placet, sed vult retro unam partem omnibus aliis similem, que fit tanquam rescinda (?), cuius verba volunt esse de villanellis, de floribus, arbustis, sertis, utere (?) et similibus, dummodo sit bona sentencia, loquela et sermo.

Soni sive Sonetti sunt verba applicata solum uni sono, et sunt composita isto modo: quelibet responsiva, que habet quatuor partes, prima et secunda de undecim sillabis, tercia de septem, quarta de undecim, bene de illis, qui non habent nisi tres partes, potest esse illa de medio de septem sillabis, prima et tercia de undecim. Postea habent duos pedes, qui possunt habere tres partes, et alii habent in aliquibus tantum duas, et una debet esse tantum de septem sillabis, et in aliquibus omnes de undecim; et postea habent unam voltam proportionatam ad modum responsive et sic cantus responsive et volte de puncto ad punctum debent esse similes. Pedum autem cantus unus vult esse similis alteri et de aere de quo est responsiva et volta volunt esse pedes, possuntque fieri de qualicumque tempore volueris, simplici et mixto, dummodo partes invicem corespondeant et similiter de quo aere volueris, attamen italica melius adaptatur. Et si alicui gallicum tetigeris, erunt plures hochetti.

Sunt etiam alie plures compilaciones verborum ad sonos, et possunt esse ad quas inveniendas studens in musica debet subtiliari, quia nova sunt pulchritudine decorata, sed sufficit nostro tractatui sive compendio de istis universalibus tractavisse, quia, testante Philosopho in Dyalectica, scientia est de universalibus et finitis.