Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[144] Cartula de cantu plano

(Barcelona, Biblioteca de Catalunya, M. 883, fol. 70v-71v)

[J]Ncipit quedam cartula de cantu plano. Et dixit <Guido>: Qui nescit palmam, in uanum tendit ad musicam.

Primo docendum est quod octo sunt littere graues, scilicet G, a, b, et cetera; septem sunt acute, quinque superacute.

Secundo sciatis quod uiginti sunt signa, id est decem in linea et decem in spatio. Gamaut est in linea, are in spatio, et cetera.

Tertio sciatis quod septem sunt deductiones que deducunt sex uoces naturales ut, re, mi, fa, sol, la, quarum tres prime sunt ascendendo, alie tres descendendo, ut docendum est in palma. Gamaut est prima, Cfaut secunda, Ffaut tertia, Gsolreut quarta, Csolfaut quinta, Ffaut sexta, G<solreut> septima, de quibus prima et quarta et septima gubernatur per [sqb] quadratum, secunda et quinta per naturam, tertia et sexta per b molle.

Jtem debetis scire quod octo sunt coniuncte, scilicet quatuor inferiores et quatuor superiores, quarum prima accipitur inter a et b graues, secunda inter d et e graues, tertia inter f et g graues, quarta inter g graue et a acutam, quinta inter c et d acutam, sexta inter d et e acuta, septima inter f et g acuta, octaua inter g acuta et a superacutum.

[145] Et debetis scire quod iste cognoscuntur per duas proprietates, id est tertia et quinta et septima signantur in prima littera ascendendo per [sqb] quadratum, et habebit ibi mi. Omnes alie cognoscuntur, id est signantur, in ultima littera ascendendo per b molle, et habebit <ibi> fa.

Terminationes dico finales iuxta illud quod dixit metrificator: Fines cunctorum cantor dignosce tonorum, | Nam finem primi d continet atque secundi. | Tertius e regitur et quarti finis habetur. | Quintus in f finem, sextus quoque poscit eandem. | Septimus, octauus finali g poscuntur.

<Jtem prima coniuncta accipitur inter a et b graues>, ut apparet in pluribus locis in cantu plano, scilicet in Sancta et inmaculata <in> loco qui dicitur 'non poterant'. Et apparet plus in Emendemus in melius in loco qui dicitur 'et miserere', uel in re<sponso> Si bona suscepimus in loco qui dicitur 'ita factum est', et in omnibus similibus, et in antiphona A timore inimici in loco qui dicitur 'eripe me'.

Jtem secunda accipitur inter d et e graui, ut apparet in responso Gaude Maria in loco qui dicitur 'interemisti'.

[146] Jtem tertia accipitur inter f et g graues, ut apparet in comunione Beatus seruus in loco qui dicitur 'inuenerit uigilantem'.

Jtem quarta coniuncta accipitur inter g graue et a acutam, ut apparet in responso Conclusit uias meas in loco qui dicitur 'contra me', post 'uide domine', et cetera.

Jtem quinta coniuncta accipitur inter c et d acutum, ut apparet si uultis cantare comunionem Beatus seruus per dyapente, in loco qui dicitur 'inuenerit uigilantem'.

Jtem sexta coniuncta accipitur <inter d et e acuta, ut apparet in officio> Adorate deum <in loco qui dicitur 'deum'>, uel <in> antiphona Jmutemur habitu in loco qui dicitur 'jeiunemus', et cetera.

Jtem septima coniuncta accipitur inter f et g acuta, ut apparet in responso graduali, id est Dirigatur oratio mea, in loco qui dicitur 'in conspectu', uel in Hodie Maria uirgo.

Jtem octaua coniuncta accipitur inter g acuta et a superacuta, ut apparet si uultis cantare Conclusit uias meas per dyapason, in loco qui dicitur 'contra me'.

Et debetis scire quod plura alia exempla similia sunt in cantu piano, sed predicta suffitiant.

Et iterato debetis scire quod nemo potest cantare perfecte organum sine predictis coniunctis.

[147] Et debetis scire, ut dixit Guido, quod secundum istas saluatur omnis cantus qui irregularis appelatur. Vocatur irregularis, quando non terminatur in supradictis litteris. Et omnia ista potestis uidere in sequentibus exemplis, ut patet post.

[AMW47:147; text: Iste dicuntur superacute. Iste dicuntur acute, Iste dicuntur graues, G, a, b, c, d, e, f, g, e la, d la sol, c sol fa, b fa b mi, a la mi re, G sol re ut, f fa ut, e la mi, d la sol re, c sol fa ut, d sol re, c fa ut, b mi, a re, gammaut] [ANOCAR 01GF]

Incipiunt littere graues, acute et superacute, regule, notule, claues, id est f graue et acutum, proprietates, scilicet b molle et [sqb] quadratum. Et per istas dimittitur maius spatium et minus spatium et ascensus proprius tocius palme, ut patet.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License