Use the “Quick search” if you want to search for all documents within the whole archive where words matching or containing the searched string are found.

For more specific queries (phrase searching, operators, and filters), visit the full Search page.


The aforementioned individual(s) Entered, Checked, or Approved the electronic transcription of the source document.


C: Indicates the aforemententioned person(s) checked the transcription.

A: Indicates the aforementioned person(s) approved the transcription for publication.


Historically, in the TML long texts were split into multiple files. These are now linked to each other for easier browsing. In a future version, they will be consolidated into a single view.

 

Actions

Back to top

[37] I

München National Bibliothek Clm 14689 S. Emmeran XII fol. 13 r (= EM IIIa)

München National Bibliothek Clm. 18914 Tegernsee XIII fol. 39 v (= Teg II)

Sub nomine Eberhardi Frisingensis (GS II 282 a)

Si volueris facere nolas, accipe pondus qualecumque volueris et hoc sit A. Deinde accipe totum A et eius octavam partem, et fac B, et tonum habes.

Postea sume B et eius octavam partem, et fac C, et iterum tonum habes. Tunc accipe A totum et eius terciam partem, et fac D, et dyatesseron adimplesti constans duobus tonis et semitonio. Deinde accipe totum D et eius octavam partem, vel totum A et eius medietatem, et fac E. Postea accipe totum E et eius octavam partem, et fac F. Tunc accipe totam F et eius octavam partem, et fac G. Deinde accipe duplum A et habebis H, vel ut quibusdam placet, idem A, et habebis [38] dyapason integrum ex dyatesseron et dyapente coniunctum. Si autem desideras interponere synemenon, quod a proximo praecedenti semitonio regitur, accipe totum D et eius tertiam partem, et habebis synemenon, quod inter F et G ponere debes. Sicut enim mensura fistularum a prima usque ad octavam decrescit, ita etiam nolarum pondus a prima usque ad octavam crescit.

[37] Wien National Bibliothek Cpv 2503 XIII fol. 42 v 43 r (= Cpv IV) Sub nomine Gerlandi Vesontini (GS II 277 b-278 a)

Si vis nolas facere, accipe pondus unum quodcumque vis, et hoc sit A. Deinde accipe A totam et eius octavam partem, et fac B, et habes tonum. Accipe B et eius octavam partem, et fac C.

Accipe A totam et eius terciam partem, et fac D, et fit diatessaron constans duobus tonis et semitonio. Accipe totum D et eius octavam partem, vel totam A et eius dimidium, et fac E. Accipe totum E et eius octavam partem, et fac F. Accipe totam F et eius octavam partem, et fac G.

Accipe totum G et eius octavam partem, et fac h, et habes diapason integrum et diatessaron b [?] coniunctas et diapente. Si autem vis imponere [38] sinemenon, accipe totum G et eius octavam partem, et eandem octavam divide per medium, et medietatem junge ad totum G, et habes sinemenon, quod inter G et h ponere debes.

[37] Erfurt Amplonianische HS-Sammlung 93 XIV fol. 46 v (= Er I b)

[S]i vis nolas facere, accipe pondus qualecumque vis, et hoc sit A. Deinde accipe A totam et eius octavam partem, et fac B, et habes tonum. Accipe B et eius octavam partem, et fac C, et iterum habes tonum. Accipe A totam et eius terciam partem, et fac D, et fit dyatesseron constans duobus tonis et semitonio. Accipe totam D et eius octavam partem, vel totam A et eius medietatem, et fac [E. Accipe totam E et eius octavam partem, et fac] F. Accipe totam F et ejus octavam partem, et fac G. Accipe totam G et eius octavam partem, et fac A. Accipe F et eius terciam partem, et fac b. Accipe A totam et eius octavam partem, et fac [sqb]. Accipe G et [38] eius terciam partem, et fac C.

[39] II

Cambridge Trinity College 944 (R. 15.22) XII fol. 131 v (= Cb)

Milano Biblioteca Ambrosiana M 17 sup. Laon XII fol. 35 v (= M)

Oxford Bodleian Rawlinson C 270 Lorraine XII fol. 13 r v (= Ox lb)

Sonitum tintinnabulorum si quis rationabiliter iuxta modum fistularum organicarum facere voluerit, scire debet quia, sicut fistulae breviores altiorem sonitum habent quam longiores, ita et unumquodque tintinnabulum, quantum superat densitate alterum, excellit et sono. Quod caute providendum est in appensione cerae qua formantur. Ad primum autem tintinnabulum, quod est A littera, quali volueris pondere ceram appende, dividesque illam ipsam ceram aeque in octo partes, et recipias sequens B, videlicet eiusdem appensionis iterum octo partes alias addita insuper nona parte. Illas igitur novem partes in unum collige, dividesque in octo, et recipias tercium, quod est C, eadem appensione octo alias partes addita etiam parte nona eiusdem ponderis. Tunc primi appensionem divide in tres partes, supereturque a quarto, quod est D, quarta parte. Hoc est semitonium. Item divides quattuor in octo, supereturque a quinto, quod est E, nona parte. Dividesque similiter quintum in octo, et recipiat sextum, quod est F, nonam partem amplius. Quartum nichilominus in tres partes aeque appensum a septima, quod est G, superetur quarta parte. Hoc est semitonium.

III

Oxford Bodleian 300 (S.C. 2474) England XV fol. 118 v 119 r (= Ox II)

Omne instrumentum musice, quo communiter utimur, vel fit per tactum ut instrumenta que fiunt per cordas, vel per pulsum ut simbala et huiusmodi, vel per flatum sicut fistule et huiusmodi. Qualiter autem fiunt consonantie in cordis, sufficienter dictum est supra in divisione monocordi. Iam restat videre consonantiam proportionum in instrumentis que fiunt per pulsum ut in simbalis. Circa quod sciendum est, quod unumquodque simbalum, quantum superat aliud densitate, tantum excellit sono; quod caute providendum est in appencione cere qua formantur. Unius autem longitudinis sive latitudinis erunt omnes. Ad primum [40] igitur simbalum, [que] per [Gamma] designatur, quali pondere volueris ceram appende. Deinde divide ipsam ceram eque in octo partes, et recipiat sequens simbalum, que designatur per A, eiusdem appensionis octo alias partes addita insuper nona parte, et habebis tonum. Illas igitur novem partes in unum colligens divide in octo et recipiat sequens simbalum, quod designatur per B, eadem appensione alias octo partes addita etiam nona parte eiusdem ponderis, et habebis alium tonum. Prius divide primam appensionem in tres partes et recipiat sequens simbalum, quod denotatur per C, eandem appensionem addita etiam quarta parte eiusdem ponderis, et habebis semitonium inter B et C. Prius divide has partes predictas quatuor in octo et recipiat sequens D alias octo partes addita etiam parte nona, et habebis tonum. Divide etiam easdem novem partes in octo et recipiat sequens E alias octo partes addita etiam nona parte, et habebis alium tonum. Prius accipe pondus cimbali, quod designatur per C, dividens illud in partes tres et recipiat sequens, quod designatur per F, eandem appensionem addita etiam quarta parte, et habebis semitonium inter E et F. Prius sume easdem quatuor partes dividens eas in octo, et recipiat sequens G alias octo partes addita etiam nona parte, et habebis tonum, sicque consonancia fit, que dicitur diapason, coniuncto primo simbalo cum octavo. Et nota quod, si bis operatus es pondus cere [Gamma], erit substantia ad pondus cere G, et erit duplum, quia diapason coniunctio ex duplo pondus aliud. Si igitur ad prima librata simbala volueris addere dupla, tolle summam cere A et da eiusdem duplum in H, et resonabit primum tinibalum ad nonum. Erit etiam tonus inter G et H. Prius tolle summam cere F fundens eam in partes tres, et da eandem appensionem littere Z et quartam partem, et habebis semitonium inter H et Z, pro quo moderni ponunt b rotundum. Et sicut per A inventum est H, ita per B invenies I, pro quo moderni ponunt [sqb] quod vocatur quadratum, et per E invenies M, et per F invenies N, et per G invenies O, et deinceps eodem modo quot volueris.

Omnino autem caveat qui cimbala formare debet et fundere, de supradicta cera, que tam caute ponderata et divisa est, nihil ad iuga et spiramina sumat, sed de altera faciat illa omnia. Et nota quod, si ad minus recte per negligentiam cimbala sonuerint, hoc emendatur procura cum cote vel lima attenuando minus alta et detrattando minus ima. Et nota quod metallum, de quo flari debet cimbala, debet fieri ex cupro vel stagno ut ita, quod quarta pars semper sit stagnum et non amplius, ne multum sit frangens, neque nimis parvum ne sit tinniens. Ambo etiam a plumbo diligenter purgentur, priusquam simul commisceantur. Et nisi hoc fiunt cimbalum erit fusum.

IV

[41] Cambridge Corpus Christi College 15 XV fol. 17 v Walter Odington De speculatione musice c. 1300 Pars III cap. 6 (cf. CS I 208 a) (= O)

Ad cimbala facienda tota vis et difficultas extat in appensione cere ex qua formantur. Et primo sciendum quod, quanto dentius est tintinnabulum, tanto acutius sonat, tenuis vero, gravius. Unde appensam ceram quantumlibet, ex qua formandum primum cimbalum, divides in octo partes, et octavam partem addes tante cere sicut integra fuit, et fiet tibi cera secundi cimbali. Et cetera facies ad eumdem modum a gravioribus inchoando. Sed cave ne forma interior argille, cui aptanda est cera, aliquando mutetur, ne etiam aliquid de cere appensa addat ad spiramina, proinde tamen ut quinta vel sexta pars metalli sit stannum purificatum a plumbo, reliqua de cupro similiter mundato, propter sonoritatem. Si autem in aliquo defeceris, cum cote vel lima potest rectificari.

V

Darmstadt 1988 Liége Abbey of S. Jacobus c. 1100 fol. 129 r v (= D 1) Quaestiones de Musica (ed. R. Steglich 1911) I 26

Darmstadt 1988 Liége Abbey of S. Jacobus c. 1100 fol. 177 r (= D 2a) Fragmenta Musicae Aribonis

München National Bibliothek Clm 14965 a S. Emmeran Regensburg XI fol. 38 r (= Em I)

München National Bibliothek Clm 19421 Tegernsee c. 1100 fol. 27 r v (= Teg I 2b)

Rein XXI XII 2/2 fol. 60 r (= R)

Wolfenbüttel Gudianus latinus 334 S. Udalricus et Afra Augsburg XI/XII fol. 103 rv 104 r (= W Ia)

Wien National Bibliothek Cpv 51 Austria or South-Germany XII 2/2 fol. 55 v b (= Cpv II)

Wien National Bibliothek Cpv 787 Abbey Baumgartenberg Ordinis Cisterciensis near Perg Austria XII 2/2 fol. 59 r v (= Cpv IIIa) Fragmenta Musicae Aribonis

Bruxelles 10162-66 Liége Abbey of S. Laurentius XV fol. 60 r v (= Br I) Quaestiones de Musica (ed. R. Steglich 1911) I 26

Arbitror idcirco eodem modo se habere mensuram monochordi cymbalorumque, quod pulsatio sonum excitat utrimque, tinnitus chordae et [42] cymbali ferit aerem liberum nullis circumstantiis clausum. Sed distat ab illis mensura fistularum, fortassis propter aerem in ipsis coartatum, qui dum se dilatandi libertatem fistulae circumstantiis cohibitus non habeat, quaerit non solum longitudinis, sed etiam grossitudinis adiectionem. Unde in reperiendo tono non solum prioris fistulae longitudinis, sed etiam grossitudinis, id est diametri, octavam partem assumimus, ut patebit in sequentibus. Sed ad cymbala redeamus.

Propter toni tarditatem sesquitercia sesqualteraque proportione mensuram statui intendere et remittere. Octo cymbala sunt hac ratione dimetienda.

De reponderatione cerae primi cymbali (id est C) abicias quartam partem, et de tribus residuis quartum cymbalum formabis (id est F). De eadem reponderatione terciam partem auferas, et de duabus quintum cymbalum efficias (id est G). Cuius quinti cymbali cerae terciam sui partem adicias, et secundum cymbalum confingas (id est D). Eiusdem secundi cymbali cerae terciam sui partem adimas, de duabus autem partibus, quae restant, formam sexti cymbali proponas (id est a). Cuius sexti cymbali cerae terciam superaddas, et tercium habeas cymbalum (id est E). Cuius tercii cymbali cerae terciam partem amoveas, et de duabus restantibus novissimum conformes cymbalum (id est [sqb]). Synemenon autem fit (id est b-flat), si quarti cymbali cerae quartam partem deponas et de tribus, quae supersunt, cymbalum statuas.

Omnino caveat artifex, qui cimbala formare et fundare debet, uti de supradicta caera, quae tunc caute ponderata est et divisa, nichil mittat ad iuga et spiramina, sed de altera faciat illa omnia. In magna providentia habeat, ut priusquam aliquod cimbalum fundat, stagnum commisceatur, ut rectum sonum habeant. Quod si aliter feceris, non veniunt ad tonos. Quinta pars aut sexta stagnum debent esse, ut clare sonent. Antequam stagnum misceatur ad cuprum, ambo debent purificari a plumbo. Si autem fusa cimbala aliquid minus recte per negligentiam sonuerint, hoc emendare procura cum cote et lima.

[43] VI

Wien National Bibliothek 2502 XII fol. 19 r (= Cpv I 1)

De reponderatione cerae primi cimbali quartam partem abicias, et de tribus residuis quartum cimbalum, scilicet F, formabis. Item de reponderatione eadem scilicet primi cimbali, quod est C, terciam partem auferas, et de duabus quintum cimbalum, scilicet G, institues. Cuius quinti cimbali pondus in tria dividas, et quantum una illarum trium partium ponderat, tantum eisdem tribus partibus adicias, et de his quatuor partibus simul iunctis secundum cimbalum, scilicet D, formabis. Eiusdem secundi cimbali D cerae terciam partem adimas, et sextum cimbalum scilicet a, efficias. Cuius sexti cimbali reponderatione in tria divisa quartam adicias, et tercium cimbalum, scilicet E, habebis. Cuius tercii cimbali tercia parte reiecta de duabus ultimum cimbalum [sqb] proponas. Sinemenon, id est b, fit, si cerae quarti, scilicet F, quartam partem abicias. Eodem modo poteris invenire c acutum a quinto cimbalo, scilicet G, quarta parte reiecta. Vel si reponderationem primi cimbali equaliter in duo dividas, una pars c acutam dabit. Et ut plura invenias, mensuram a c acuta iterum incipias.

[44] VII

Leiden Bibliothecae Publicae Lugdunensis 194 XII fol. 41 v 42 r (= L)

Wien National Bibliothek Cpv 2502 XII fol. 25 r (= Cpv I 2)

München Clm 2599 Alderspach XIII fol. 94 v (= A 1) (sub nomine Johannis cap. 23 et 24)

Erfurt Amplonianische HS-Sammlung 94 XIV fol. 35 v 36 r (= Er II)

Si vis scire mensuram nolarum sive musarum, sume pondus C primae nolae quantumque sit, et partire aequaliter per novem, unde nona parte subtracta remanet tibi pondus secundae nolae, quae est D. Similiter per novem trutina D secundam nolam, et relicta nona parte octo tibi reddent E terciam nolam. De reliquis sic fac: sume iterum pondus C primae nolae, et partire aequaliter in quatuor partes, quarum si tres simul conflaveris absque quarta, probabis inde fieri F quartam nolam. Eodem modo facias de D secunda nola, et perveniet tibi G quinta nola. E quoque tercia nola sic divisa reddet tibi sextam nolam, quae est a. Per F quartam nolam similiter facias b, quae est septima. Sed octavam nolam, quae est [sqb], sic mensurabis. Sume tercium E, et eius pondus aequaliter seca in tres partes, quarum tercia parte subtracta duae simul confusae constituent [sqb].

VIII

Admont 494 Admont (Liége) XII fol. 75 v 76 r (= A 2) GS II 285a-286b e codice Sanblasiano)

Bruxelles Bibliothèque royale II 4141 Germany XIV fol. 33 v 34 r (= Br IIa)

Si velis fundere cymbala per artem verissime sonantia, sume limi duas partes et tertiam partem pilorum ibi collectorum, ubi eos coriarii cutibus evulsos proiecerunt, et admisce eidem limo prius bene contrito, [45] et ex illa mixtura fac formulas ligno circumdatas, et fac eas sub divo ad duritiam siccari, postea torna maximam ad libitum, nullum mensurae habentem modum. Qua per omnia usque ad circumdationem planificata, circumda imum eiusdem formulae cum abscissione unius membranulae, et illam circumdationem protende in planissima tabula, puncto ad caput et ad finem eiusdem protensionis affixo, linea a puncto in punctum ducta; et ipsam lineam divide in decem et novem particulas, et nona decima omissa torna secundam formulam ad latitudinem duodeviginti particularum, et habebis secundi cymbali formam. Quam secundam item partiens in undeviginti, abice nonam decimam, et torna tertiam ad latitudinem duodeviginti remanentium, et occurrit tibi tertii cymbali formula. Quam tertiam formulam divide in tres partes, et unam tertiam partito in undeviginti et nona decima abiecta, et duabus integris tertiis assumptis, arridet tibi quarti cymbali formula in semitonium protensa. Quam quartae formulae protensam circumdationem in undeviginti partito, et nonam decimam abicito, et quinti cymbali circumdaturam habebis per duodeviginti remanentias inventam. Tunc eiusdem quinti circuitus protensionem divide in decem et novem, et nona decima reiecta, torna sextam formulam ad illarum duodeviginti remanentiarum circumdationem, et habebis sexti cymbali verissimum circuitum. Cuius sextae formulae circumitionem divide in undeviginti, et nona decima neglecta, torna ultimam, id est G, ad circumdationem duodeviginti sextae remanentium. Synemmenon autem inter sextam et octavam supponendum debes ita invenire. Partito videlicet sextae formulae imum circuitum in tres partes, et unam tertiam divide nimis caute in undeviginti, et nona decima eiusdem tertiae abiecta et duabus integris tertiis illis duodeviginti remanentibus appositis, habebis synemmenon inter F et G subiungendum.

Ecce habes cautelam limi, cui superponas ceram ad libitum, et grossissime tornans spissitudinem ad libitum; circumda eandem primam formam ita ceratam cum alia longiore membranula, et eiusdem membranulae extremitatibus invicem se in circumdatione osculantibus; totam illam cerae circumdationem extende in tabula, et utrumque longitudini puncto affixo; item fac lineam a puncto in punctum directam, et per omnia sequere in cera limi mensurationem, altitudine unicuique data in limo et in ceratione secundum sui circuitus partem septimam.

[46] IX

München National Bibliothek Clm 19421 Tegernsee c. 1100 fol. 16 r (= Teg I 1)

München National Bibliothek Clm 14965 b S. Emmeran Regensburg XII (Breviarium Frutolfi XVI ed. C. Vivell 1919 pg. 109) fol. 33 r (= Em IIb)

Bruxelles Bibliothèque royale II 4141 Germany XIV (Breviarium Frutolfi XVI ed. C. Vivell 1919 pg. 109) fol. 35 r (= Br IIc)

Si tibi surgat amor quod formes cymbala fusor
ne renuas nostrum sumere consilium.
Cum ceram formes sit adhuc tibi tanta superstes
et cautus recolas semper ut id facias.
C  In tres aequilibres primam tu divide partes
G  sintque duae quintae forma secundae nolae.
D  Tertia forma nolae sic est generanda secundae
G  augeat ut quintam tertia pars positam.
D  Ipsa secunda tribus resecabitur atque duabus
A  conflatur sextae formula quarta nolae.
E  Tertia per sextam sic debet sumere formam
A  iuncta sit ut sextae tertia pars sibimet.
E  Tertia formatur tribus unaque proiiciatur
h  septima finalis fiat ut ex reliquis.
C  Partes bis binas tunc primam scinde per aequas
F  cum tribus hinc quartam constituendo nolam.
F  Hinc quartam demens sibi dodrantemque relinquens
s  partibus ex tribus synemenon facias.

[47] X

München Clm 9921 Ottobeuren 1064 fol. 25 v (= Ot) H. Sowa, Acta musicologica V (1933) pg. 113

Pone primam nolam id est C ad placitum, quam per novem diligenter dividas, unde parte novenaria subtracta sive abiecta procreabis secundam nolam D. Eodem ordine sicut C divisa est, dividas D, et tertiam habebis E. Postea revertens ad primam supradictam C, eque per quatuor dividas, qua una ablata ex tribus reliquis quartam conflabis F. Similiter D per quatuor examinata, quintam reperies G. Item E per quatuor partita, sextam a una ablata ex quatuor conflabis. Item F per quatuor diligenter trutinata, septimam que est b mollis seu rotunda tribus simul compositis reperies. Rursus E gravis per tria divisa, tertia parte subtracta ex duabus reliquis octavum [sqb] quadratum formabis. Quodsi adhuc c acutam habere desideras, C gravem que prima vox est per medium seca, et c supradictam habebis. Et de reliquis taliter componas omnes acutas, quantas volueris.

XI

Paris Bibliothèque nationale latinus 16663 XIII fol. 100 v 101 r v (= H) Hieronymus de Moravia ed. S. Cserba 1935 pg. 149-150

Capitulum 18

Ex hac autem reductione, qua scilicet reduximus proportiones harmonicas ad numerorum proportiones, necnon et ex prius habita simul et sequenti dimensione monochordi potest haberi modus et ars formandi campanulas sonos musicos exprimentes in horologiis ponendas in hunc modum:

Nam si quis voluerit duas campanas fundere sonum toni facientes, quemadmodum istae duae faciunt claves [Gamma] scilicet et A re in gravibus, voluntati fundentis relinquitur, ut quantumcumque sibi placet de metallo recipiat, sive scilicet multum, sive etiam parum dictumque metallum in octo partes dividat aequales, sumptoque alio metallo divisoque in novem partes dictis octo partibus aequipollentes factisque campanis campana partium novem, puta novem librarum, faciet sonum clavis [Gamma] ut, campana vero octo partium, puta octo librarum, sonum faciet clavis A re.

Item ad faciendam campanam, quae faciat sonum clavis B mi in gravibus, dividatur metallum campanae A re in novem partes aequales, [48] sumptoque alio metallo divisoque in octo partes dictis novem partibus aequipollentes, campana octo partium faciet sonum clavis B mi in gravibus.

Ad faciendam vero campanam, quae faciat sonum clavis C fa ut, quae quidem cum jam dicta campana, scilicet B mi, facit semitonium, dividatur metallum campanae B mi in duodeviginti partes aequales, sumptoque alio metallo divisoque in septendecim partes dictis duodeviginti partibus aequipollentes, campana septendecim partium faciet sonum, quem faciet C fa ut in gravibus.

Si quis autem facere vellet aliud semitonium inter B et C in gravibus, et ubicumque incidit semitonium per sesquisextam decimam proportionem, facere debet praecedentem scilicet campanam, puta B mi in gravibus, in septendecim partes aequales dividendo. Sequentem vero campanam C fa ut in partes sedecim prioribus aequipollentes vel secundum formam dictae dimensionis monochordi a [Gamma] ut in C fa ut, fiat proportio sesquitertia, ita scilicet, ut [Gamma] ut in aequales partes quatuor dividatur. Sumptoque alio metallo divisoque in tres partes aequales dictis scilicet partibus quatuor aequipollentes, campana trium partium sonum faciet clavis C fa ut.

Eodem modo fiat in omnibus octo tetrachordis et ultra usque in infinitum arte musica non artante. Sed restrinxit superfluum vendicans residuum suo proposito fore necessarium ars finitum infinitatis compendium. Eodem autem modo debent fieri proportiones cannarum sive fistularum plumbearum etiam argentearum in organis sicut diximus de proportionibus in campanis, modo scilicet primo vel etiam modo secundo. Qui quidem modi in subsequenti figura patebunt.

XII

Admont 494, now in America, Admont (Liége) XII fol. 33 r v (= A 1) Musica Aribonis (GS II 221 a. b.)

Salzburg S. Peter a V 2 XII fol. 131 r v (= S) Musica Aribonis

Arbitror idcirco eodem modo se habere mensuram monochordi cymbalorumque, quod pulsatio sonum excitat utrimque, tinnitus chordae et cymbali ferit aerem liberum nullis circumstantiis clausum. Sed distat [49] ab illis mensura fistularum, fortassis propter aerem in ipsis coarctatum, qui dum se dilatandi libertatem fistulae circumstantiis cohibitus non habeat, quaerit non solum longitudinis, sed etiam grossitudinis adjectionem. Unde in reperiendo tono non solum prioris fistulae longitudinis, sed <etiam> grossitudinis id est diametri octavam partem assumimus, ut patebit in sequentibus. Sed ad cymbala redeamus.

Propter toni tarditatem sesquitercia sesqualteraque proportione mensuram statui intendere et remittere. Octo cymbala sunt ratione dimetienda.

Reponderationes cerae, quam ad primum cymbalum expendas, duas diligenter provideas. Quarum alteram in duas, alteram in tres partes distribuas. Et isti, quam in duas divisisti, propria medietate, illi tercia sui adjecta parte formes tibi duo cymbala, primo per diatesseron et diapente respondentia. Habeas quoque illius, quam in duo distribuisti, reponderationem. Quam dividens in quatuor dimoveas quartam, de tribus partibus secundum cymbalum compositurus. Eiusdem secundi cymbali reponderationem cerae sumas, et eius medietate sibimet superposita formam sexti fingas cymbali. Cuius reponderationem quatuor partibus distribuens, quartam secernens, de tribus tercium conformes cymbalum. Quod per medium dividens tantumque ut est dimidium superaddens, proponas septimam. Cuius reponderationem quadriperticies quartamque reiciens, de tribus synemenon conficias.

XIII

London British Museum Harley 3915 Germany XIII 1/2 fol. 100 r Theophilus Presbyter, Diversarum artium Schedula, liber III capitula LXXXV, LXXXVI Saeculum X (= T)

Paris Bibliothèque nationale nouvelle acquisition latinus 229 Germany XI fol. 66 r v (= P)

Wolfenbüttel Gudianus latinus 334 S. Udalricus et Afra Augsburg XI/XII fol. 105 rv 106 r (= W Ic)

Quicumque vult facere cymbala ad cantandum recte sonantia, ad unumquodque debet ceram dividere cum pondere, et a superioribus incipiat, ut descendendo possit pervernire ad graviora. Unumquodque autem notet cum propria litera, ut illud in divisione cognoscat. Inprimis faciat [50] duas partes cerae aequales cum libra, unam ad a literam, alteram ad G. Ceram a literae dividat in octo aequales partes et tantum addat ad ceram G literae, quantum est in octava parte cerae a literae. Similiter dividat ceram G per octo et tantum det F literae, quantum est in summa eius, et insuper octavam eius partem, et habebit duos tonos continuos. In illo loco semitonium debet esse, et hoc ita inveniat. Summam cerae a literae dividat in tres partes, ipsamque summum d et cerae E literae, et insuper eius terciam partem. Deinde det tantum cerae D literae quantum est in summa a et medium eius partem. Itemque tantum det cerae literae C quantum habet G et mediam eius partem itaque habet duos tonos post semitonium. Deinde tantum cerae tribuat B literae, quantum est in tota summa E literae, et insuper terciam eius partem, et habebit iterum semitonium, atque septem simphonias ab a litera usque ad B inveniat. Diapason vero necdum habet sine octavo cymbalo. Duplicet igitur totam ceram a literae et sic eam tribuat A literae, nihilque deerit: diatesseron diapente atque diapason. Sinemenon autem ita inveniet. Tollat summam cerae F literae et tantum det S literae et insuper medietatem eius, ac constituat inter A et B.

Omnino autem caveat qui cimbala formare aut fundere debet, ut de supra dicta cera quae tam diligenter ponderata et divisa est nihil mittat ad iuga et ad spiramina, sed de alia cera faciat illa omnia. In magna quoque providentia habeat ut priusquam aliquod cymbalum fundatur, stagnum cupro misceatur ut rectum sonitum habeat. Quod si aliter fecerit non veniunt ad tonos. Quinta aut sexta pars debet esse stagnum, utrumque bene purificatum, priusquam commisceantur, ut clare sonent. Si autem fusa cymbala minus recte sonuerint, hoc emendetur lima aut lapide.

De Cymbalis musicis.

Facturus cymbala primum acquire tibi lectionem et secundum quod docuerit formam facito, atque ceram dilingenter pondera.

Quae cum fuderis sicut supra dictum est, si quid per neglegentiam vel incuriam de aequitate tonorum defuerit, corriges. Si volueris cymbalum altius habere, in ora inferius limabis, si vero humilius, circa oram in circuitu.

[51] XIV

München National Bibliothek Clm 14965 b S. Emmeran Regensburg XII fol. 32 r v 33 r Breviarium Frutolfi XVI ed C. Vivell, 1919 pg. 107-109 (= Em IIa)

Bruxelles Bibliothèque royale II 4141 Germany XIV fol. 34 r v 35 r Breviarium Frutolfi XVI ed. C. Vivell, 1919 pg. 107-109 (= Br IIb)

Erfurt Amplonianische HS-Sammlung 93 XIV fol. 46 r v (Er Ia)

München National Bibliothek Clm 19421 Tegernsee c. 1100 fol. 26 r v 27 r (= Teg 1 2a)

Quicumque velis facere cymbala ad cantandum recte sonantia, ad unumquodque debes ceram dividere cum pondere et a superioribus incipias, ut descendendo ad graviora pervenias. Unamquamque vero cerae partem cum propria litera notes, ut illam in divisione cognoscas. Inprimis igitur facias duas partes cerae coaequales cum libra notesque unam a litera, alteram G. Deinde cerae a literae facias adhuc unam partem aequatam pondere, et dividas eam in octo partes aequales et octavam partem addas cerae G literae; ut haec illam, quae est a, contineat totam et insuper ejus octavam partem, sicque ex cera illa, quae est a, fiat cymbalum primam (I), et ea vero, quae est G, secundum (II), estque tonus inter illa. Similiter facias duas partes cerae coaequales pondere illi cerae, quae est G, et unam notes F litera, alteram in octo dividas, et octavam partem ei cerae, quae est F, adjiciens facias ex ea tertium cymbalum, iterum tono differens a priore. Inter hoc et quartum debet semitonium esse, quod sic poteris invenire. Pensa duas partes cerae eadem quantitate, in qua est cera literae a, unamque notabis E litera; alteram vero divide in tria, tertiamque adjiciens ei cerae, quae est E, facias ex ea cymbalum quartum, quod est intervallo semitonii ad F, diatessaron vero sonans ad cymbalum primum. Deinde da tantum cerae literae D, quantum est in summa a literae, et insuper ejus medietatem, et ex ea fac cymbalum quintum, quod sonat tonum ad E, diapente vero ad a. Item tantum cerae da literae C, quantum habet G, et insuper ejus medietatem, ex qua faciens cymbalum sextum habebis iterum duos tonos continuos post semitonium. Tunc dabis B literae tantum cerae, [52] quantum est in tota summa E literae, et insuper ejus tertiam partem, ex qua faciens cymbalum septimam habebis iterum semitonium atque septem symphonias diversas ab a litera usque B dispositas. Diapason vero necdum habes sine cymbalo octavo. Duplices igitur totam ceram literae a et sic eam tribuas iterum A, ex qua facto cymbalo octavo nihil deerit, diatessaron, diapente, diapason. Synemmenon autem ita invenies: tolle summam cerae F, et da eam S literae et insuper medietatem ejus, faciensque ex ea cymbalum constituas illud inter A et B, quod sonat ad A semitonium, ad C tonum, ad D vero ditonum, quod est diatessaron a D ad A.

Omnino autem caveas in formandis aut fundendis cymbalis, ut de supradicta cera, quae tam caute ponderata est et divisa, nihil mittas ad juga et spiramina, sed de alia cera facias illa omnia. In magna quoque providentia habeas, ut priusquam aliquod cymbalum fundatur, stagnum cupro misceatur, ut rectum sonitum habeat unumquodque. Quodsi aliter feceris, nullum veniet ad tonos. Quinta vera aut sexta pars debet esse stagnum, utrumque etiam debet purificari, priusquam permisceantur, ut cymbala bene sonent. Si autem fusa cymbala minus recte sonuerint, hoc emendetur et corrigatur lima vel lapide.

[53] XV

Roma Biblioteca Vaticana latinus 3123 Lorraine XI fol. 109 r (= V)

Quicumque cymbala facere voluerit, primum facit duas partes cere equales pondere ad G et ad F. Ceram G dividat in octo partes et tantum addit ad F, quantum est in octava parte G. Similiter dividat ceram F per octo et tantum det E litere, quantum est in summa F et eius octava parte. Sic in reliquis. De hac cera, que tam diligenter ponderata est, nihil detur ad iuga et spiramina, sed de alia cera fiant hec omnia. Stagnum cum cupro misceatur, priusquam cymbalam aliquid formatur. Quinta pars vel sexta sit stagnum, ut clare sonent. Si vero fusa minus recte sonent, lima vel cos adhibeatur.

XVI

München National Bibliothek Clm 14836 XI fol. 77 r v (= Mu)

Primum cymbalum in octo dividitur.

Secundum habet primum in se et ejus octavam partem.

Tertium habet secundum et ejus octavam partem.

Quartum habet primum in se et ejus tertiam partem.

Quintum habet primum in se et ejus medietatem.

Sextum habet quintum in se et ejus octavam partem.

Septimum habet quartum in se et tertiam partem.

Octavum habet primum in se duplum.

XVII

GS I 149a Sub nomine Hucbaldi (e codice Argentoratensi) (= G 1)

Primum quanticumque ponderis.

Secundum sesquioctavum primi.

Tertium sesquioctavum secundi.

[54] Quartum sesquitertium primi.

Quintum sesquioctavum quarti.

Sextum sesquioctavum quinti.

Septimum sesquitertium quarti.

XVIII

Darmstadt 1988 Abbey of S. Jacobus Liége c. 1100 fol. 177 r (Fragmenta Aribonis) (= D 2b)

Wien National Bibliothek 787 Abbey Baumgartenberg Ordinis Cisterciensis near Perg Austria XII 2/2 fol. 59 v (= Cpv IIIb)

Wolfenbüttel Gudianus latinus 334 S. Udalricus et S. Afra Augsburg XI/XII fol. l04 r (= W Ib)

Dimidium G sibi iungas deque his tribus C conficias. De C quartam dimoveas et ex tribus residuis F constituas. Eidem F medietatem suam addas, et his tribus B perficias. A quo quartam sui segreges, ac ex aliis tribus E conformes. Cui dimidium superaddas, et A proponas. Cuius quartam abicias, et de tribus D facias. Cuius quartam tollas, de quo residuo synemenon habeas.

XIX

Cambridge Trinity College 944 (R. 15.22) XII fol. 131 r v (= Ca)

Oxford Bodleian Rawlinson C 270 Lorraine XII fol. 12 r v (= Ox Ia)

Wolfenbüttel 4. II. Aug. 4to (cat. 2942) Hildesheim XI/XII fol. l02 v l03 r (W II)

Oxford St. John's College 188 XIII ex. fol. 88 v 89 r (= Ox III)

Quicumque vult facere cimbala recte sonantia ad cantandum, ad unumquodque debet ceram dividere tum pondere, et a superioribus incipiat, ut descendendo possit pervenire ad graviora. Unumquodque autem [55] notet cum propria littera, ut illud cognoscat in divisione. Inprimis faciat duas partes cerae aequales cum libra, unum ad G litteram, alteram ad F. Ceram G litterae dividat in octo aequales partes et tantum addat ad ceram F litterae, quantum est in octava. Simili modo dividat supradictam E per octo et summam eius cum octava parte det D, ibique habet tres tonos ita inventos. In illo loco semitonium debet esse et hoc ita quaeratur. Summam cerae F litterae dividat in tres partes, ipsam summam det litterae C et insuper eius terciam partem. Deinde det tantum cerae B litterae, quantum est in summa C, et octavam eius partem. Item tantum cerae det litterae A, quantum habet B, et octavam partem eius, ibique habet duos tonos post semitonium et septem symphonias ab G usque A litteram inventas. Diapason itaque non habetur sine cimbalis octo. Dividat ergo ceram A litterae per medium, et det H litterae tantum, quantum est in eius medietate. Posita itaque cera H litterae in octavo loco iuxta G tunc est H simpla ad A atque A dupla ad H, nichilque deest diapente ac diatessaron atque diapason. Sinemenon autem ita inveniatur. Tollat summam cerae G litterae, et tantum det S litterae et insuper medietatem octavae eius, ac constituat illud inter G et F.

Omnino caveat artifex, qui cimbala formare et fundere debet, ut de supradicta <cera>, quae tunc caute ponderata et divisa est, nichil mittat ad iuga et spiramina, sed de altera faciat illa omnia. In magna providentia habeat, ut priusquam aliquod cimbalum fundat, stagnum commisceatur, ut rectum sonum habeant. Quod si aliter fecerit, non veniunt ad tonos. Quinta pars aut sexta debet esse stagnum, ut clare sonent. Antequam stagnum mittatur cum cupro, ambo debent bene purificata esse a plumbo. Si autem fusa cimbala aliquid minus recte per negligentia sonuerit, hoc emendare procura cum cote et lima.

[56] XX

München National Bibliothek Clm 14689 S. Emmeran Regensburg XII folio 13 r in margine (= Em IIIb)

G habeat quantumcumque pondus volueris.
F habeat totum G et eius quartam.
F habeat totum S et eius vicesimam.
E habeat totum F et eius XXXI am.
D  "       "   E  "  "   nonam.
C  "       "   D  "  "   XXV am.
B  "       "   E  "  "   VI am.
B  "       "   A  "  "   XIIII am.

XXI

Montecassino 318 S. Maria di Albaneta XI fol. 23-25 (= Mc)

Tintinnabulis hoc modo efficitur (id est perficitur) secundum mensuram et numeros quae fieri debet. In assem (id est stateram ubi panduntur tintinnabula) ponitur. luto unde fingitur (id est conficitur) laguenas mixto cum stercore aequis. et siccatur. et post ea desuper cera componitur ad modulum sicut tintinnabulum debet esse et longum. ille qui secundum ad similitudinem toni (id est soni) secundi; secundum qui distat (id est separat) a tono (id est sono) primo. astricto debet esse in camera plus. eidem longitudine brevior. Similiter et tertius brevior a secundo, et quartus brevior a tertio. Similiter quintus et sextus et septimus et usque ad sextus decimus.

Si a sexto decimo incipiat.... esse curas in corpore mensura quinque digitorum. et astrictus in camera quinto plus esse potest tantummodo ut asula illic possit efficere (id est facere). et quintus decimus debet esse in longitudinem digitorum quinque et dimidium. et apertior in camera ad mensuram dimidiae unciae. Similiter et quartodecimo. dimidiam unciam longior a quinto decimo mensuram sex digitorum. et in cameram apertior dimidiam unciam plus quintus decimus. Ita efficitur tercius decimus. et duodecimus. et usque ad primum. unusquisque adiungitur dimidiam unciam in longitudinem. et dimidiam unciam in latitudinem camore.

Nunc (id est modo) de metallo loquamur. si metallo tu ipse conficere debes. non est opus ut mensuram tintinnabulorum teneas. Si tantummodo omnes aequaliter facias in corpore. et metalla conficere sic. aere et stagno si incipere debes a primo tono (id est sono). secundum mensuram qui mis<cu>eris in primo tintinnabulo. quintam partem stagni misce cum aere. [57] et secundus temperabat ita. divide quintam partem stagni. a secundo et usque ad secundum decimum. ut auferas (id est tollas) secundum modum tonorum (id est sonorum). Et si vis incipere a sexto decimo, similiter debes dividere stagno per mensuram tintinnabulorum usque ad primum. quintam partem mis<cu>eris de stagno. In secundo aliquid minus. In tertio plus minus. In quarto plus minus et ita eminuabis parumper usque ad sextum decimum. et facies signum scematibus (id est litteribus) per singulas tintinnabulas. incipe a primo tono (id est sono) et usque ad semitonium (id est medium sonum). et a semitonio (id est medio sono) usque ad tonam (id est sonum). interim multiplicabis usque ad sextum decimum. et tunc (id est postea) percutere debet cantor cum malleolo (id est martello) ferreo in tintinnabulis per scematibus (id est in litteribus). sicut ipsa ars docet.

XXII

London British Museum Harley 3915 Germany XIII 1/2 fol. 94 r - 100 r

Theophilus Presbyter, Diversarum artium Schedula, lib. III cap. LXXXIV (in codice cap. LXXXV) (= T) Cf. W. Theobald, Technik des Kunsthandwerks im zehnten Jahrhundert, pg. 152-160

De campanis fundendis <caput> LXXXIV

Compositurus campanam primum incides tibi lignum siccum de quercu, longum secundum quod vis habere campanam, ita ut ex utraque parte extra formam emineat longitudine unius palmi, et quadrum in una summitate grossius, in altera gracilius et rotundum, ut possit in foramine circumvolvi. Sitque deductim grossius et grossius, ut cum opus fuerit perfectum, facile possit educi. Quod lignum in grossiori parte una palma ante summitatem incidatur in circuitu, ut fiat fossa duobus digitis lata, sitque lignum ibi rotundam, juxta quam fossam summitas ipsius ligni fiat tenuis, ut in aliud lignum curvum jungi possit, per quod valeat in modum runcinae circumverti. Fiunt etiam duo asseres longitudine et latitudine aequales, qui altrinsecus conjungantur et confirmentur quatuor lignis, ita ut sint ampli inter se secundum longitudinem praedicti ligni, ut in uno assere fiat foramen, in quo convertatur rotunda summitas, et in altero e contra aequaliter fiat incisura duobus digitis profunda, in qua volvatur rotunda incisura.

Quo facto sume ipsum lignum et circumpone ei argillam fortiter maceratam, in primis duobus digitis spissam, qua diligenter siccata, superpone [58] ei alteram, sicque facies, donec forma compleatur, quantam eam habere volueris, et cave ne unquam superponas argillam alteri, nisi inferior omnino sicca fuerit. Deinde colloca ipsam formam inter asseres supra scriptos, et sedente puero qui vertat, cum ferris ad hoc opus aptis tornabis eam, sicut volueris, et tenens pannum in aqua madefactum eam aequabis.

Post haec tollens adipem concide subtiliter in vase atque manibus macera, confixisque duobus aequalibus lignis spissitudine, qua volueris super asserem aequalem in medio eorum positum adipem attenuabis et aequabis cum rotundo ligno, sicut cera<m> superius, supposita aqua, ne adhaereat, statimque ita repente levabis et collocabis super formam, atque calido ferro circumsolidabis. Rursum attenuans eodem modo unam partem adipis, juxta priorem collocabis, sicque facies, donec formam cooperies. Oram vero campanae ad libitum tuum spissam facies. Adipem autem omnino refrigeratum ferris acutis tornabis, et si quid rari operis volueris circa latera campanae, florum sive literarum, in adipe exarabis, quatuorque foramina triangula juxta collum, ut melius tinniat, formabis.

Deinde argillam cribratam et diligenter mixtam superpones, qua siccata alteram et superaddes. Ea itidem omnino siccata convertes formam in latus, atque leniter percutiendo educes lignum, rursumque elevata forma, foramen superius implebis argilla molli, et curvum ferrum, in quo batillus pendere debet, in meditullio imprimes, ita ut summitates ejus foris emineant. Cumque siccata fuerit argilla, fac ut aequalis sit reliquae formae atque cooperi adipe, ita ut summitates ferri in ipso abundanter haereant. Post haec forma collum atque aures, et spiraculum sive infusorium desuper, et cooperi argilla. Dumque tercio argilla per omnia fuerit siccata, circumpone ferreos circulos tam dense, ut non plus inter duos circulos quam latitudo manus, quibus circulis duas argillas superpone. Quibus siccatis converte ipsam formam in latus, et in interiori argilla incide fossam magnam in circuitu et in profundo, ut non remaneat spissior uno pede, quia si integra esset forma interius, prae nimio pondere non possit levari, nec prae spissitudine transcoqui.

Deinde fac foveam in loco, ubi volueris ipsam formam subterrare ad recoquendum, profundam secundum altitudinem ejus in latitudine, et cum lapidibus atque argilla fac in similitudinem fundamenti pedem fortem, super quem forma stabit, altitudine unius pedis, ita ut in medio ultra indirectum remaneat spatium quasi via, pede et dimidio lata, in qua ardeat ignis sub forma. Quo facto confige quatuor ligna sursum procedentia usque ad aequalitatem terrae, juxta ipsum pedem, et statim reple foveam terra. Statimque deduces ipsam formam et statues eam in medio lignorum illorum aequaliter, et ex una parte, sub ipsa forma, incipe terram ejicere. Cumque se inclinaverit, fode in parte altera, donec se rursum illic inclinet, sicque facies ex utraque parte, quousque forma super pedem lapideum aequaliter sedeat. Mox ejectis lignis, quae ad hoc solum confixa fuerint, ut formam recte deducerent, assumptisque lapidibus, qui flammam possint sustinere, atque argilla gac oram fornacis ex utraque [59] parte ante illud spatium viae, quam in medio pedis reliquisti, atque in circuitu operare fornacem, spatio dimidii pedis a forma. Cumque operando perveneris ad medium formae, purga oram fornacis, et in ora ipsius formae ex utraque parte fac unum foramen, per quod adeps possit effluere, suppositisque vasis, ignem et sicca ligna adhibe. Et cum calefacta forma coeperit adeps exire, perfice pede temp<era>tam fornacem usque ad summum formae, et super os pones operculum ex argilla sive ex ferro. Educto autem penitus adipe, obstrue foramina utraque argilla macerata recta mensura, ita ut non violetur ora campanae, et circa formam abundantius adhibe ligna, ut per totam diem sequentemque noctem ignis non deficiat.

Interim tolle cacabum ferreum in fundo rotundum, huic solummodo operi aptum, qui ex utraque parte aures ferreas duas habeat, aut si maxima campana erit, duos vel tres, et illinies eos interius et exterius argilla fortiter macerata semel et iterum ac tertio, donec duobus digitis spissa sit, et sistes eos altrinsecus contra se, ita ut inter eos iri possit, et sub eis pones terram simplicem atque circumfiges paxillos ligneos. In duobus vero locis, vel si opus fuerit tribus, ubi folles apponi debent, figes duos paxillos fortiter aequaliter latos, et inter eos facies foramen contra oram cacabi, ita ut ventus intra eum veniat, et singulis foraminibus inpones singulos ferros tenues atque complicatos, ita ut in eis possint fistulae folium firmiter jacere; sicque cum lapidibus et argilla facies super ipsum cacabum in circuitu fornacem, pede et dimidio altam, atque interius aequaliter linies cum eadem argilla, sicque carbones ignitos appones. Cumque singulis cacabis similiter feceris, folles etiam cum instrumentis suis, in quibus firmiter jaceant, appones, unicuique foramini duos, et unicuique folli deputabis fortes viros duos. Cum autem cacabi interius bene canduerint, incide unicuique duo ligna de quercu sicca et grossa, sic apta ut possint fundum interius implere, et inter ea foramen facies, per quod possit aes influere, atque super haec duo ligna alia ejusdem mensurae, et in circuitu ex eodem ligno pone quasi paxillos prominentes ab his lignis usque super oram fornacis.

Quo facto ponderabis omne aeramentum, quod habes, aut quatuor partes sint cupri et quinta stagni, atque dispones unicuique cacabo secundum suam capacitatem suas partes. Deinde vadens ad fornacem formae, eleva superius operculum et considera, qualiter se habeat. Si omnino canduerit interius, recurre ad cacabos et primitus immitte carbones grossos. Deinde inpone cuprum ordinatim absque stagno, atque intermisce carbones adjiciens abundanter superius, interjectisque ignitis carbonibus fac ut folles incipiant flare, primo mediocriter, deinde magis ac magis. Cumque videris flammam viridem ascendere, jam incipit cuprum liquescere, moxque superponens carbones abundanter, recurre ad fornacem formae, et a superiori incipe longis forcipibus lapides evellere et foras projicere. Hoc opus in hoc loco non quaerit pigros operarios, sed agiles atque studiosos, ne cujusquam incuria vel forma frangatur, vel quis alium [60] impediat aut laedat, sive ad iracundiam provocet, quod omnino cavendum est. Ejectis vero omnino lapidibus et igne, denuo certatim reponatur terra, ut fossa omnis circa formam diligenter repleatur, et sint qui semper circumeant cum lignis obtusis mediocriter impingendo et pedibus fortiter calcando, ut terra, quae inponitur, formam premat, ne cum pondus aeris infunditur, ullomodo frangi possit.

Repleta igitur hoc modo fossa usque ad summum recurre ad cacabos, et ligno longo et torrido commove cuprum, et si senseris omnino liquefactum, inpone stagnum, rursumque commove diligenter, ut bene commisceatur, fractaque fornace in circuitu induce duo ligna fortia et longa in aures cacabi, adhibitisque viris strenuis et in hac arte peritis, fac eum levari cum omni diligentia et ad formam deferri, ejectisque carbonibus et favillis atque inposito collatorio panno fac morose infundi. Interim cuba juxta os formae auditu diligenter considerans, qualiter aes intra procedat; et si senseris quasi leve murmur tonitrus, dic ut modice teneant, rursumque infundant: sicque interdum tenendo et iterum infundendo fiat, ut aes aequaliter resideat, donec evacuetur cacabus ille. Quo amoto mox alter delatus in eodem loco statuatur, fiat de eo sicut ex priori, et pari modo de tertio, donec aes in infusorio videatur. Nec statim cacabus moveatur, sed aliquanto spatio teneatur, ut si aes descenderit, denuo superfundatur.

Quod si te ab hoc labore portantium et diverse fundentium retrahere volueris, acquire tibi maximum cacabum, qui sit in fundo aequalis et fac ei foramen unum in latere ejusdem fundi, atque cooperi eum argilla intus et extra, sicut superius. Quo facto sistes eum juxta formam non longius quam quinque pedum spatio et circumfige ei paxillos atque ignem cum carbonibus inpone. Cumque canduerit, obstrue foramen cum argilla, quod versum erit ad formam, et compone ei ligna quatuor et paxillos interius, fornacemque facito in circuitu, sicut superius. Deinde inposito cupro cum carbonibus et igne, appositisque tribus ordinibus follium, fac flari viriliter. Interim habeas lignum siccum tantae longitudinis, ut possit procedere a foramine cacabi usque ad os formae, cujus cavatura sit ampla. Quod cum ex omni parte cooperueris argilla et maxime superius, infodies ita, ut aequale sit terrae, sed juxta cacabum modice altius, atque superfunde ei ignitos carbones. Mox inposito stagno atque commoto cupro sicut superius, cum curvo ferro, quod sit ligno fortiter affixum, aperi foramen, et astantibus, qui teneant duos colatorios pannos, sine aes fluere; interdum tamen tenendo sicut superius. Cumque forma plena fuerit, si quid aeris in cacabo remansit, in summitate ligni grossi pone massam argillae et ante foramen fortiter impinge, ut eum obstruas. Hoc utroque modo fundendi possunt etiam minores campanae fundi, ut secundum quantitatem earum fiant cacabi.

Cum vero aes in infusorio duraverit, fac ut certatim terra ejiciatur a fossa et exterius aliquantum refrigeretur forma. Ejecta vero terra, ipsa forma inclinetur in uno latere et terra supponatur, sicque fiat, [61] donec eodem modo, quo inposita est, a fossa ejiciatur. Quo facto, super unum latus omnino deponatur, et cum securibus aliisque ferris acutis, qui sint infixi longis lignis, interior argilla certatim ejiciatur, quia si permitteretur in ea refrigerari, ab humore terrae inflaretur et campana absque dubio finderetur. Qua ejecta, ipsa forma iterum erigatur super terram, sicque stet, donec exterius omnino refrigeretur; sicque frangatur argilla et circuli ejiciantur, et quicquid inaequale exterius fuerit, malleis acutis incidatur. Deinde in medio campanae ponatur lignum, huic simile, in quo primum forma tornata est, et quatuor aliis lignis in modum crucis obfirmetur ora ejus, ita ut infusorium jaceat super unum asserem, et illud lignum super alterum, ut inposito curvo ligno, possit campana tornari, atque cum sabuleo lapide per omnia aequari.

Post haec infusorium ex utraque parte limatum diligenter frangatur, et circa collum duo ligna conjungantur, inferius per medium minus, et superius in circuitu majus; quae ligna duobus circulis fortiter constringantur, atque ferreis vinculis ex omni parte circa aures colligantur. Illud vero majus lignum sit modice longius, quam campana sit lata, sitque in summitatibus aliquantum gracilius quam in medio, et in ipsis summitatibus habeat duos ferros grossos et rotundos, quorum longitudo sit intra lignum spatii dimidii pedis et extra unius palmi. Cumque aptaveris duas trabes ad suscipiendam campanam, fac in eis duas incisuras duobus digitis profundas, in quibus clavi illi magni involvantur, sub quibus etiam pones duos ferros curvos ad servandas trabes. Habeat etiam illud grossius lignum, in quo pendet campania, in utraque parte singula foramina, in quibus ponantur duo ligna sursum respicientia, quibus funes innectantur ad pulsandum.

Corium etiam spissum de collo cervi circumponatur ferro illi curvo, quod interius haeret in medio campanae, in quo batillus pendeat; qui sit tantae longitudinis, ut promineat extra campanam spatio latitudinis manus, sitque grossior in fine longitudine unius palmae, sursumque gracilior.



Except where otherwise noted, this website is subject to a Creative Commons Attribution 4.0 International License
Thesaurus Musicarum Latinarum - www.chmtl.indiana.edu/tml - 2019
Creative Commons Attribution License